Ordinarium

INVITATORIUM | OFFICIUM LECTIONIS | LAUDES MATUTINÆ | VESPERÆ | COMPLETORIUM

post I Vesperas | post II Vesperas DOMINICÆ ET SOLLEMNITATUM |
FERIA II | FERIA III | FERIA IV | FERIA V | FERIA VI

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut. (Allelúia.)

    Postea laudabiliter fit conscientiæ discussio, quæ in celebratione communi inseri potest in actum pænitentialem, iuxta formulas in Missa adhibitas.

HYMNUS

PSALMODIA

Ant. In die clamávi et nocte coram te, Dómine.
Tempore paschali: Allelúia, allelúia, allelúia.

Psalmus 87 (88)
Hominis graviter ægrotantis oratio

Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum (Lc 22, 53).

Dómine, Deus salútis meæ, *
    in die clamávi et nocte coram te.
Intret in conspéctu tuo orátio mea; *
    inclína aurem tuam ad precem meam.

Quia repléta est malis ánima mea, *
    et vita mea inférno appropinquávit.
Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, *
    factus sum sicut homo sine adiutório.
Inter mórtuos liber, *
    sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris;
quorum non es memor ámplius, *
    et ipsi de manu tua abscíssi sunt.

Posuísti me in lacu inferióri, *
    in tenebrósis et in umbra mortis.
Super me gravátus est furor tuus, *
    et omnes fluctus tuos induxísti super me.

Longe fecísti notos meos a me, *
    posuísti me abominatiónem eis;
conclúsus sum et non egrédiar. *
    Oculi mei languérunt præ afflictióne.
Clamávi ad te, Dómine, tota die, *
    expándi ad te manus meas.
Numquid mórtuis fácies mirabília, *
    aut surgent umbra et confitebúntur tibi?
Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam *
    et veritátem tuam in loco perditiónis?
Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua *
    et iustítia tua in terra obliviónis?

Et ego ad te, Dómine, clamávi, *
    et mane orátio mea prævéniet te.
Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, *
    abscóndis fáciem tuam a me?
Pauper sum ego et móriens a iuventúte mea; *
    portávi pavóres tuos et conturbátus sum.
Super me transiérunt iræ tuæ, *
    et terróres tui excidérunt me.
Circuiérunt me sicut aqua tota die, *
    circumdedérunt me simul.
Elongásti a me amícum et próximum, *
    et noti mei sunt ténebræ.

Ant. In die clamávi et nocte coram te, Dómine.
Tempore paschali: Allelúia, allelúia, allelúia.

LECTIO BREVIS

Cf. Ier 14, 9

Tu autem in médio nostri es, Dómine, et nomen tuum invocátum est super nos; ne derelínquas nos, Dómine Deus noster.

RESPONSORIUM BREVE

R. In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum. In manus.
V. Redemísti nos, Dómine Deus veritátis. * Comméndo spíritum meum. Glória Patri. In manus.

    Triduo paschali et per octavam Paschæ, loco responsorii dicitur antiphona Christus factus est, vel Hæc dies, ut in Proprio de Tempore.
    Tempore paschali:

R. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, * Allelúia, allelúia. In manus.
V. Redemísti nos, Dómine Deus veritátis. * Allelúia, allelúia. Glória Patri. In manus.

CANTICUM EVANGELICUM

Oremus.

Concéde nos, omnípotens Deus, ita sepúlto Unigénito tuo fidéliter inhærére, ut cum ipso in novitáte vitæ resúrgere mereámur. R. Amen.

    Deinde dicitur, etiam a solo, benedictio:

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens.
R. Amen.

    Deinde dicitur una ex antiphonis ad B. M. V.


© 1999-2024 Juraj Vidéky