Ordinarium

INVITATORIUM | OFFICIUM LECTIONIS | LAUDES MATUTINÆ | VESPERÆ | COMPLETORIUM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)

    Allelúia tempore Quadragesimæ omittitur.
    Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

    Deinde dicitur hymnus congruus.
    In Officio tam dominicali quam feriali, necnon diebus infra octavam Nativitatis et Paschæ, hymnus indicatur initio uniuscuiusque temporis.
    In sollemnitatibus et festis, hymnus invenitur in Proprio vel in Communi.
    In memoriis Sanctorum, hymnus, nisi adsit proprius, sumitur ad libitum aut de Communi aut de feria.

PSALMODIA

    Expleto hymno, sequitur psalmodia, quæ constat uno psalmo matutino, deinde cantico ex Vetere Testamento et altero psalmo laudativo, quæ dicuntur cum congruentibus antiphonis.
    In Officio dominicali et feriali, dicuntur psalmi et canticum e Psalterio currente cum suis antiphonis. Dominicæ vero temporis Adventus et Nativitatis, necnon feriæ a die 17 ad diem 24 decembris habent antiphonas proprias.
    In sollemnitatibus et festis, necnon diebus infra octavam Nativitatis, psalmi et canticum sumuntur de dominica I Psalterii, antiphonæ vero e Proprio vel e Communi.
    In memoriis Sanctorum, psalmi, canticum et antiphonæ sunt de feria currente, nisi forte adsint psalmi vel antiphonæ propriæ.
    Absoluta psalmodia, fit lectio, sive brevis sive longior.

LECTIO BREVIS

    In Officio dominicali et feriali tempore Adventus et Nativitatis, lectio brevis invenitur in Proprio de Tempore.
    In sollemnitatibus et festis, lectio brevis habetur in Proprio vel in Communi.
    In memoriis Sanctorum, lectio brevis, nisi adsit propria, sumitur ad libitum aut e Communi aut e feria.

LECTIO LONGIOR

    Ad libitum vero, et præcipue in celebratione cum populo, lectio longior eligi potest ad normam n. 46 Institutionis.
    In celebratione cum populo, pro opportunitate, addi potest brevis homilia ad prædictam lectionem illustrandam.

RESPONSIO AD VERBUM DEI

    Post lectionem vel homiliam, pro opportunitate, spatium aliquod silentii servari potest.
   Præterea præbetur cantus responsorialis seu responsorium breve, quod eodem loco invenitur quo lectio brevis.
    Alii tamen cantus eiusdem indolis possunt in eius locum suffici, dummodo sint a Conferentia Episcopali ad hoc approbati.

CANTICUM EVANGELICUM

Lc 1, 68-79

    Deinde dicitur cum antiphona conveniente sequens canticum evangelicum.
    Antiphona ad Benedictus sumitur e Proprio. In celebratione autem Sanctorum, si non adest propria, sumitur e Communi; in memoriis vero, etiam ad libitum de feria currente.

De Messia eiusque præcursore

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
    quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
    in domo David, púeri sui:

sicut locútus est per os sanctórum, *
    qui a sǽculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
    et de manu ómnium, qui odérunt nos:

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
    et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
    datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti *
    serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
    ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
    præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
    in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
    in quibus visitávit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
    ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

    Hic versus Gloria Patri dicitur in fine omnium canticorum, nisi aliter notetur.
    Et repetitur de more antiphona.

PRECES AD DIEM OPUSQUE DOMINO CONSECRANDUM

    Absoluto cantico, fiunt preces.
    In Officio dominicali et feriali, preces inveniuntur in Proprio de Tempore.
    In sollemnitatibus et festis, preces habentur in Proprio vel in Communi.
    In memoriis Sanctorum, preces sumuntur, ad libitum, aut e Communi aut e feria.
    Post prædictas preces Oratio dominica ab omnibus dicitur, præmissa pro opportunitate brevi monitione, ut in Appendice.

Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

    Post Pater noster dicitur immediate, et sine Oremus, oratio conclusiva et adicitur conclusio conveniens, id est:

    Si oratio dirigitur ad Patrem:

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii:

Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Si dirigitur ad Filium:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Et respondetur:

Amen.

Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius + et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel ali formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et si fit demissio, sequitur invitatio:

Ite in pace.
R. Deo grátias.

    A dominica Resurrectionis usque ad dominicam II Paschæ inclusive:

Ite in pace, allelúia, allelúia.
R. Deo grátias, allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.


© 1999-2024 Juraj Vidéky