Ordinarium

INVITATORIUM | OFFICIUM LECTIONIS | LAUDES MATUTINÆ | VESPERÆ | COMPLETORIUM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)

    Allelúia tempore Quadragesimæ omittitur.
    Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

    Deinde statim dicitur hymnus congruus.
    In Officio tam dominicali quam feriali, hymnus indicatur initio uniuscuiusque temporis.
    In sollemnitatibus et festis, hymnus invenitur in Proprio vel in Communi.
    In memoriis Sanctorum, hymnus, nisi adsit proprius, sumitur ad libitum aut e Communi aut e feria.

PSALMODIA

    Expleto hymno, sequitur psalmodia constans tribus psalmis vel psalmorum incisis, quæ dicuntur cum congruentibus antiphonis.
    In sollemnitatibus et festis, necnon diebus infra octavam Nativitatis, psalmi cum suis antiphonis sunt proprii.
    In dominicis vero et in feriis, psalmi cum suis antiphonis sumuntur e Psalterio currente. Dominicse Adventus proprias antiphonas habent ibidem indicatas.
    In memoriis Sanctorum, item e Psalterio currente sumuntur psalmi cum suis antiphonis, nisi forte adsint psalmi vel antiphonæ propriæ.

VERSUS

    Ante lectiones dicitur versus, qui orationem convertat a psalmodia ad auditionem verbi Dei. Hic versus indicatur ante priorem lectionem.

LECTIONES

    Duplex habetur lectio. Prior est lectio biblica cum suo responsorio, prouti Officium occurrens requirit, et sumitur e Proprio de Tempore, exceptis sollemnitatibus et festis, in quibus sumitur e Proprio vel e Communi.
    Altera lectio est hagiographica in celebrationibus Sanctorum, sive sint sollemnitates, sive festa, sive memoriæ. In ceteris Officiis, altera lectio est ex operibus Patrum vel Scriptorum ecclesiasticorum, et sumitur sive e libro Liturgiæ Horarum, eodem loco quo lectio biblica, sive e Lectionario ad libitum. Lectionem sequitur responsorium congruens.

HYMNUS TE DEUM

    Diebus dominicis et infra octavam Nativitatis et Paschæ, in sollemnitatibus et festis, post alteram lectionem et suum responsorium, dicitur sequens hymnus:

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus, * Sanctus, * Sanctus *
    Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem, *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes *
    in glória Patris.
iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Aetérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

    Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Misesrére nostri, Dómine, *
    misesrére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

ORATIO CONCLUSIVA

    Post hymnum Te Deum vel, si hic non habetur, post alterum responsorium, dicitur oratio conclusiva, quas sumitur aut e Proprio de Tempore aut e Proprio vel e Communi de Sanctis, iuxta diversitatem Officii.
    Orationi præmittitur invitatio
Oremus et adicitur conclusio conveniens, id est:

    Si oratio dirigitur ad Patrem:

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii:

Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Si dirigitur ad Filium:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Et respondetur:

Amen.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.


© 1999-2024 Juraj Vidéky