Normæ universales de anno liturgico et de Calendario

<< Paulus VI, Laudis Canticum
<< Institutio generalis de Liturgia Horarum

^ Documenta de Liturgia Horarum

Caput primum

DE ANNO LITURGICO

1.    Christi opus salutiferum sancta Ecclesia, statis diebus per anni decursum, sacra recordatione celebrat. In unaquaque hebdomada, die quæ dominica appellatur, memoriam agit Resurrectionis Domini, quam semel etiam in anno, maxima Paschæ sollemnitate, una cum beata eius Passione frequentat. Per anni vero circulum Christi totum mysterium explicat nataliciaque Sanctorum commemorat.
       Variis autem anni liturgici temporibus, iuxta traditas disciplinas, Ecclesia fidelium eruditionem perficit, per pias animi et corporis exercitationes, instructionem, precationem, pænitentiæ et misericordiæ opera.1
2.    Principia quæ sequuntur tum ad ritum romanum tum ad omnes alios ritus applicari possunt ac debent, normæ tamen practicæ solum ritum romanum spectare intellegendæ sunt, nisi agatur de iis quæ ex ipsa rei natura alios quoque ritus afficiant.2

Tit. I. - De diebus liturgicis

I. De die liturgico in genere
3.    Unusquisque dies sanctificatur liturgicis populi Dei celebrationibus, præsertim vero Sacrificio eucharistico et Officio divino.
       Dies liturgicus decurrit a media nocte ad mediam noctem. Celebratio vero dominicæ et sollemnitatum incipit iam vespere diei præcedentis.
II. De dominica
4.    Primo uniuscuiusque hebdomadæ die, quæ dies Domini seu dies dominica nuncupatur. Ecclesia, ex traditione apostolica, quæ originem ducit ab ipsa die Resurrectionis Christi, mysterium paschale celebrat. Itaque dominica uti primordialis dies festus haberi debet.3
5.    Propter suum peculiare momentum, dominica suam cedit celebrationem solummodo sollemnitatibus, necnon festis Domini; Dominicæ vero Adventus, Quadragesimæ et Paschæ super omnia festa Domini et super omnes sollemnitates præcedentiam habent. Sollemnitates autem in his dominicis occurrentes ad feriam secundam sequentem transferuntur, nisi agatur de occurrentia in Dominica in Palmis aut in Dominica Resurrectionis Domini.*
6.    Dominica excludit per se assignationem perpetuam alius celebrationis. Attamen:
  1. Dominica infra octavam Nativitatis Domini, fit festum S. Familiæ;
  2. Dominica post diem 6 ianuarii, fit festum Baptismatis Domini;
  3. Dominica post Pentecosten, fit sollemnitas SS.mæ Trinitatis;
  4. Dominica ultima «per annum», fit sollemnitas D. N. I. C. universorum Regis.
7.    Ubi autem sollemnitates Epiphaniæ, Ascensionis et Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi non sunt de præcepto servandæ, assignentur dominicæ tamquam diei proprio, hac ratione:
  1. Epiphania, dominicæ a die 2 ad diem 8 ianuarii occurrenti;
  2. Ascensio, dominicæ VII Paschæ;
  3. Sollemnitas Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi, dominicæ post SS.mam Trinitatem.
III. De sollemnitatibus, festis et memoriis
8.    Anni circulo, Ecclesia, mysterium Christi celebrando, etiam beatam Dei Genetricem Mariam cum peculiari amore veneratur, memoriasque Martyrum aliorumque Sanctorum pietati fidelium proponit.4
9.    Sancti qui momentum universale præ se ferunt in Ecclesia universa obligatorie celebrantur; ceteri, aut in calendario inscribuntur, ad libitum tamen celebrandi, aut particulari cuique Ecclesiæ, vel nationi, vel religiosæ familiæ, relinquuntur colendi.5
10.    Celebrationes, iuxta momentum quod ipsis tribuitur, ita inter se distinguuntur et nominantur: sollemnitas, festum, memoria.
11.    Sollemnitates inter dies præcipuos adnumerantur, quorum celebratio incipit a I Vesperis, die præcedenti. Nonnullæ sollemnitates etiam Missa propria vigiliæ ditantur, vespere diei præcedentis adhibenda, si Missa horis vespertinis celebratur.
12.    Summarum sollemnitatum Paschæ et Nativitatis celebratio per octo dies continuos protrahitur. Utraque octava legibus propriis ordinatur.
13.    Festa intra fines diei naturalis celebrantur; proinde non habent I Vesperas, nisi de festis Domini agatur quæ in dominicis per annum occurrunt et pro earum Officio substituuntur.
14.    Memoriæ sunt obligatoriæ vel ad libitum; earum autem celebratio cum celebratione feriæ occurrentis componitur secundum normas, quæ in Institutionibus generalibus de Missa et de Officio divino exponuntur.
        Memoriæ vero obligatoriæ, quæ occurrunt in feriis Quadragesimæ, solummodo tamquam memoriæ ad libitum celebrari possunt.
        Si eodem die plures inscribuntur in calendario memoriæ ad libitum, una tantum celebrari potest, omissis ceteris.
15.    In sabbatis per annum, in quibus non occurrat memoria obligatoria, fieri potest memoria ad libitum de beata Maria Virgine.
IV. De feriis
16.    Hebdomadæ dies, qui post dominicam decurrunt, feriæ nuncupantur; diversa tamen ratione celebrantur, iuxta momentum ipsis proprium:
  1. Feria IV Cinerum et feriæ Hebdomadæ sanctæ, a feria II ad feriam V inclusive, omnibus aliis celebrationibus præferuntur.
  2. Feriæ Adventus, a die 17 ad diem 24 decembris inclusive, et omnes feriæ Quadragesimæ memoriis obligatoriis præferuntur.
  3. Ceteræ feriæ omnibus sollemnitatibus et festis cedunt et cum memoriis componuntur.

Tit. II. - De anni circulo

17.    Totum Christi mysterium per anni circulum ab Ecclesia recolitur, ab Incarnatione usque ad diem Pentecostes et ad exspectationem adventus Domini.6
I. De Triduo paschali
18.    Cum vero humanæ redemptionis et perfectæ Dei glorificationis opus adimpleverit Christus præcipue per suum paschale mysterium, quo mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit, sacrum paschale Triduum Passionis et Resurrectionis Domini uti totius anni liturgici culmen effulget.7 Fastigium igitur, quod dies dominica habet in hebdomada, sollemnitas Paschæ habet in anno liturgico.8
19.    Triduum paschale Passionis et Resurrectionis Domini incipit a Missa vespertina in Cena Domini, habet suum centrum in Vigilia paschali, et clauditur Vesperis dominicæ Resurrectionis.
20.    Feria VI in Passione Domini,9 et, iuxta opportunitatem, etiam Sabbato sancto usque ad Vigiliam paschalem,10 ubique celebratur sacrum ieiunium paschale.
         Feria VI Hebdomadæ sanctæ, horis postmeridianis, fit celebratio Passionis Domini.
21.    Vigilia paschalis, nocte sancta qua Dominus resurrexit, habetur ut «mater omnium sanctarum Vigiliarum»,11 in qua Ecclesia Christi resurrectionem vigilando exspectat, eamque in sacramentis celebrat. Ergo tota huius sacræ Vigiliæ celebratio nocte peragi debet, ita ut incipiatur post initium noctis et finiatur ante diei dominicæ diluculum.
II. De tempore paschali
22.    Quinquaginta dies a dominica Resurrectionis ad dominicam Pentecostes in lætitia et exsultatione celebrantur sicut unus dies festus, immo «magna dominica».12
         Hi sunt dies in quibus præcipue cantatur Allelúia.
23.    Dominicæ huius temporis veluti dominicæ Paschæ habentur et, post dominicam Resurrectionis, dominicæ II, III, IV, V, VI, VII Paschæ nuncupantur; concluditur autem hoc sacrum quinquaginta dierum tempus dominica Pentecostes.
24.    Octo primi dies temporis paschalis constituunt octavam Paschæ et uti sollemnitates Domini celebrantur.
25.    Quadragesima die post Pascha celebratur Ascensio Domini, nisi, ubi non est de præcepto servanda, VII dominicæ Paschæ fuerit assignata (cf. n. 7).
26.    Feriæ post Ascensionem usque ad sabbatum ante Pentecosten inclusive ad adventum præparant Spiritus Sancti Paracliti.
III. De tempore Quadragesimæ
27.    Tempus Quadragesimæ ordinatur ad præparationem celebrationis Paschæ: liturgia enim quadragesimalis tam catechumenos, per diversos initiationis Christianæ gradus, quam fideles, memoriam Baptismi recolentes et pænitentiam agentes, componit ad celebrandum paschale mysterium.13
28.    Tempus Quadragesimæ decurrit a feria IV Cinerum ad Missam in Cena Domini exclusive.
         Ab initio Quadragesimæ usque ad Vigiliam paschalem non dicitur Allelúia.
29.    Feria IV in capite Quadragesimæ, quæ ubique habetur ut dies ieiunii,14 imponuntur cineres.
30.    Dominicæ huius temporis appellantur dominicæ I, II, III, IV, V in Quadragesima. Dominica sexta, in qua initium sumit Hebdomada sancta, dicitur «Dominica in palmis de Passione Domini».
31.    Hebdomada sancta ordinatur ad recolendam Passionem Christi ab eius ingressu messianico in Ierusalem.
         Feria V Hebdomadæ sanctæ, mane, Episcopus, Missam cum suo presbyterio concelebrans, olea sancta benedicit et chrisma conficit.
IV. De tempore Nativitatis
32.    Post annuam mysterii paschalis celebrationem, nihil antiquius habet Ecclesia quam memoriam Nativitatis Domini et primarum eius manifestationum recolere: quod fit tempore Nativitatis.
33.    Tempus Nativitatis decurrit a I Vesperis Nativitatis Domini usque ad dominicam post Epiphaniam, seu post diem 6 ianuarii, inclusive.
34.    Missa in Vigilia Nativitatis adhibetur vespere diei 24 decembris sive ante sive post I Vesperas.
35.    Die autem Nativitatis Domini, Missa ter celebrari potest, secundum antiquam traditionem romanam, scilicet in nocte, in aurora et in die.
36.    Nativitas Domini suam habet octavam sic ordinatam:
  1. Dominica infra octavam, fit festum S. Familiæ Iesu, Mariæ et Ioseph.
  2. Die 26 decembris, fit festum S. Stephani, Protomartyris.
  3. Die 27 decembris, fit festum S. Ioannis, Apostoli et Evangelistæ.
  4. Die 28 decembris, fit festum Ss. Innocentium.
  5. Dies 29, 30, 31 sunt dies infra octavam.
  6. Die 1 ianuarii, in octava Nativitatis, fit Sollemnitas Sanctæ Dei Genetricis Mariæ, in qua commemoratur etiam impositio SS.mi Nominis Iesu.
36.    Dominica a die 2 ad diem 5 ianuarii occurrens est Dominica II post Nativitatem.
37.    Epiphania Domini celebratur die 6 ianuarii, nisi, ubi non est de præcepto servanda, assignata sit dominicæ a die 2 ad diem 8 ianuarii occurrenti (cf. n. 7).
38.    Dominica post diem 6 ianuarii occurrente, fit festum Baptismatis Domini.
V. De tempore Adventus
39.    Tempus Adventus duplicem habet indolem: est enim tempus præparationis ad sollemnia Nativitatis, in quibus primus Dei Filii adventus ad homines recolitur, ac simul tempus quo per hanc recordationem mentes diriguntur ad exspectationem secundi Christi adventus in fine temporum. His duabus rationibus, tempus Adventus se præbet ut tempus devotæ ac iucundæ exspectationis.
40.    Tempus Adventus incipit a I Vesperis dominicæ quæ incidit in diem 30 novembris vel est huic vicinior, et explicit ante I Vesperas Nativitatis Domini.
41.    Dominicæ huius temporis nuncupantur dominicæ I, II, III, IV Adventus.
42.    Feriæ a die 17 ad diem 24 decembris inclusive modo magis directo ad præparationem Nativitatis Domini ordinantur.
VI. De tempore «per annum»
43.    Præter tempora propriam indolem habentia, triginta tres vel triginta quattuor supersunt hebdomadæ per anni circulum, in quibus non celebratur peculiaris mysterii Christi aspectus; sed potius ipsum mysterium Christi in sua plenitudine recolitur, præsertim vero diebus dominicis. Huiusmodi periodus tempus «per annum» nuncupatur.
44.    Tempus «per annum» incipit feria II quæ sequitur dominicam post diem 6 ianuarii occurrentem et protrahitur usque ad feriam III ante Quadragesimam inclusive; iterum incipit feria II post dominicam Pentecostes et explicit ante I Vesperas dominicæ I Adventus.
        Eadem ratione adhibetur series formulariorum, quæ pro dominicis et feriis huius temporis invenitur tum in Breviario tum in Missali.
VII. De Rogationibus et Quattuor anni Temporibus
45.    In Rogationibus et Quattuor anni Temporibus, Ecclesia solet pro variis hominum necessitatibus, imprimis vero pro fructibus terræ et hominum laboribus, Dominum exorare, eique publice gratias referre.
46.    Ut Rogationes et Quattuor anni Tempora diversis locorum et fidelium necessitatibus aptari possint, quoad tempus et rationem illa celebrandi a Conferentiis Episcopalibus ordinentur oportet.
         De eorum proinde amplitudine celebrationis, per unum vel plures dies protrahendæ, de eorum iteratione per anni decursum, normæ statuantur a competenti auctoritate, attentis necessitatibus localibus.
47.    Missa pro singulis diebus harum celebrationum, inter votivas eligatur, quæ sit magis accommodata supplicationum proposito.

Caput secundum

DE CALENDARIO

Tit. I. - De calendario et celebrationibus in eo inscribendis

48.    Ordinatio celebrationis anni liturgici calendario regitur, quod est generale vel particulare, prouti statutum est in usum totius ritus romani, vel in usum alicuius Ecclesiæ particularis vel familiæ religiosæ.
49.    In calendario generali universus cyclus celebrationum inscribitur, tum mysterii salutis in Proprio de tempore, tum eorum Sanctorum qui momentum universale præ se ferunt, et ideo obligatorie ab omnibus celebrantur, tum aliorum qui universalitatem et continuitatem sanctitatis in populo Dei demonstrant.
         Calendaria vero particularia celebrationes magis proprias continent congruenti ratione cum cyclo generali organice compositas. Singulæ enim Ecclesiæ vel familiæ religiosæ Sanctos, qui ipsis sunt peculiari ratione proprii, peculiari honore prosequantur oportet.
         MCalendaria tamen particularia, a competenti auctoritate componenda, ab Apostolica Sede sunt probanda.
50.    In componendis calendariis particularibus, ad hæc attendatur:
  1. Proprium de tempore, seu cyclus temporum, sollemnitatum et festorum, quo mysterium Redemptionis in anno liturgico explicatur et colitur, integer semper servetur, et debita præeminentia gaudeat super celebrationes particulares.
  2. Celebrationes propriæ organice cum celebrationibus universalibus componantur, attentis ordine et præcedentia in tabula dierum liturgicorum pro singulis indicatis. Ne tamen calendaria particularia plus æquo onerentur, singuli Sancti unica celebratione in anno liturgico gaudeant, servata, ubi rationes pastorales id suadeant, altera celebratione in forma memoriæ ad libitum pro translatione aut inventione sanctorum Patronorum aut Fundatorum Ecclesiarum vel familiarum religiosarum.
  3. Celebrationes indultæ ne sint duplicatio aliarum celebrationum in cyclo mysterii salutis iam occurrentium, neque numero plus æquo augeantur.
51.    Quamvis conveniat ut quævis diœcesis suum Calendarium et Proprium Officiorum atque Missarum habeat, nihil tamen obstat quominus Calendaria et Propria habeantur universæ provinciæ aut regioni aut nationi, vel etiam latiori dicioni, communia, ab iis quorum interest, mutua cooperatione paranda.
         Quod principium, æqua ratione, servari potest etiam in calendariis religiosis pro pluribus provinciis eiusdem dicionis civilis.
52.    Calendarium particulare conficitur inserendo calendario generali sollemnitates, festa et memorias quæ sunt propria, idest:
  1. In calendario diœcesano, præter celebrationes Patronorum, et Dedicationis ecclesiæ cathedralis, Sancti et Beati, qui cum diœcesi peculiarem habent necessitudinem, ex. gr. originis, commorationis longioris, obitus.
  2. In calendario religioso, præter celebrationes Tituli, Fundatoris et Patroni, Sancti et Beati, qui illius familiæ religiosæ sodales fuerunt vel cum ea peculiarem relationem habuerunt.
  3. In calendario singularum ecclesiarum, præter celebrationes proprias diœcesis aut familiæ religiosæ, celebrationes ipsius ecclesiæ propriæ, quæ in tabula dierum liturgicorum recensentur, necnon Sancti quorum corpus in eadem ecclesia asservatur. Sodales autem familiarum religiosarum cum communitate Ecclesiæ localis iunguntur in celebrandis Dedicatione ecclesiæ cathedralis et Patronis principalibus loci et amplioris dicionis ubi degunt.
53.    Quando aliqua diœcesis vel aliqua familia religiosa pluribus Sanctis et Beatis decoratur, cavendum est ne calendarium universæ diœcesis vel universi Instituti plus æquo gravetur. Proinde:
  1. Haberi potest imprimis celebratio communis omnium Sanctorum et Beatorum diœcesis vel familiæ religiosæ, vel alicuius ordinis eorum;
  2. Singulari celebratione inscribantur calendario tantummodo Sancti vel Beati, qui peculiare momentum præ se ferunt pro universa diœcesi vel familia religiosa;
  3. Ceteri Sancti et Beati celebrentur tantum iis in locis cum quibus strictiores habent necessitudines, aut ubi eorum corpus asservatur.
54.    Celebrationes propriæ, nisi aliter pro aliquibus earum in tabula dierum liturgicorum prævideatur, aut peculiares rationes exstent historicæ aut pastorales, ut memoriæ obligatoriæ vel ad libitum inscribantur. Nihil tamen impedit, quominus aliquæ celebrationes pro certis locis modo sollemniore fiant quam in universa diœcesi vel familia religiosa.
55.    Celebrationes calendario proprio inscriptæ ab omnibus qui ad illud calendarium tenentur servari debent; et nonnisi approbante Apostolica Sede e calendario expungi vel gradu mutari possunt.

Tit. II. - De celebrationum die proprio

56.    Sanctos consuevit Ecclesia celebrare ipsorum die natalicio: quod opportune servetur etiam in propriis celebrationibus calendario particulari inscribendis.
         Attamen, etsi celebrationes propriæ peculiare momentum habent pro singulis Ecclesiis particularibus vel familiis religiosis, valde tamen expedit ut, in celebrandis sollemnitatibus, festis et memoriis obligatoriis, quæ in calendario generali recensentur, unitas, quantum fieri potest, habeatur.
         Proinde in celebrationibus propriis calendario particulari inscribendis, hæc serventur:
  1. Celebrationes quæ etiam in calendario generali recensentur, eodem die quo ibi inscripta sunt, calendario proprio inscribantur, mutato, si necesse est, gradu celebrationis.
    Idem servetur in inscribendis celebrationibus alicui tantum ecclesiæ propriis, ad calendarium diœcesanum vel religiosum quod attinet.
  2. Celebrationes Sanctorum, quæ in calendario generali non inveniuntur, diei natalicio assignentur.
  3. Si autem dies natalicius ignoratur, celebratio assignetur diei alia ratione eidem Sancto proprio, ex. gr. diei ordinationis, inventionis, translationis; secus diei qui in calendario particulari liber sit ab aliis celebrationibus.
  4. Si vero dies natalicius impeditur alia celebratione superioris vel eiusdem gradus in calendario generali vel particulari, assignetur proximiori diei similiter non impedito.
  5. Aliæ celebrationes, quæ indultæ vocantur, inscribantur die aptiore sub respectu pastorali.
  6. Ut autem cyclus anni liturgici plena sua luce fulgeat, neque celebrationes Sanctorum perpetuo impediantur, dies quibus plerumque tempus Quadragesimæ et octava Paschæ occurrunt, necnon dies a 17 ad 31 decembris, a celebrationibus particularibus liberi maneant, nisi agatur de memoriis non obligatoriis vel de festis de quibus in tabula dierum liturgicorum, n. 8 a, b, c, d, aut de sollemnitatibus quæ ad aliud tempus nequeunt transferri.
         Sollemnitas S. Ioseph (die 19 martii), ad alium diem extra Quadragesimam a Conferentiis Episcopalibus transferri potest, nisi sit de præcepto servanda.
57.    Si qui Sancti vel Beati una simul calendario inscribuntur, simul semper celebrantur, quoties eodem gradu sunt celebrandi, etsi unus aut aliqui eorum sunt magis proprii. Si vero unus aut aliqui ex his Sanctis vel Beatis gradu superiore sunt celebrandi, fiat Officium de his tantum, omissa celebratione ceterorum, nisi conveniat eos alii diei assignare ad modum memoriæ obligatoriæ.
58.    Ad bonum pastorale fidelium procurandum, in dominicis per annum, licet eas celebrationes agere, quæ infra hebdomadam occurrunt, quæque ipsorum fidelium pietati sunt acceptæ, dummodo hæ in tabula præcedentiæ ipsi dominicæ præponantur. De his celebrationibus dici possunt omnes Missæ, quæ concurrente populo celebrantur.
59.    Præcedentia inter dies liturgicos, quoad eorum celebrationem, unice regitur sequenti tabula.

Tabula dierum liturgicorum

secundum ordinem præcedentiæ disposita

I.

  1. Triduum paschale Passionis et Resurrectionis Domini.
  2. Nativitas Domini, Epiphania, Ascensio et Pentecostes.
    Dominicæ Adventus, Quadragesimæ et Paschæ.
    Feria IV Cinerum.
    Feriæ Hebdomadæ sanctæ, a feria II ad feriam V inclusive.
    Dies infra octavam Paschæ.
  3. Sollemnitates Domini, beatæ Mariæ Virginis, Sanctorum in calendario generali inscriptæ.
    Commemoratio omnium fidelium defunctorum, quæ tamen locum cedit dominicæ occurrenti.
  4. Sollemnitates propriæ, nempe:
    1. Sollemnitas Patroni principalis loci seu oppidi aut civitatis.
    2. Sollemnitas Dedicationis et anniversarii Dedicationis ecclesiæ propriæ.
    3. Sollemnitas Tituli ecclesiæ propriæ.
    4. Sollemnitas aut Tituli,
      Sollemnitas aut Fundatoris,
      Sollemnitas aut Patroni principalis Ordinis seu Congregationis

II.

  1. Festa Domini.
  2. Dominicæ temporis Nativitatis et dominicæ «per annum».
  3. Festa beatæ Mariæ Virginis et Sanctorum calendarii generalis.
  4. Festa propria, nempe:
    1. Festum Patroni principalis diœcesis.
    2. Festum anniversarii Dedicationis ecclesiæ cathedralis.
    3. Festum Patroni principalis regionis aut provinciæ, nationis, amplioris territorii.
    4. Festum Tituli, Fundatoris, Patroni principalis Ordinis seu Congregationis et provinciæ religiosæ, salvis præscriptis sub n.
    5. Alia festa alicui ecclesiæ propria.
    6. Alia festa inscripta in Calendario cuiusque diœcesis vel Ordinis seu Congregationis.
  5. Feriæ Adventus a die 17 ad 24 decembris inclusive.
    Dies infra octavam Nativitatis.
    Feriæ Quadragesimæ.

III.

  1. Memoriæ obligatoriæ calendarii generalis.
  2. Memoriæ obligatoriæ propriæ, nempe:
    1. Memoriæ Patroni secundarii loci, diœcesis, regionis aut provinciæ, nationis, amplioris territorii, Ordinis seu Congregationis et provinciæ religiosæ.
    2. Aliæ memoriæ obligatoriæ alicui ecclesiæ propriæ.
    3. Aliæ memoriæ obligatoriæ inscriptæ in calendario cuiusque diœcesis, vel Ordinis seu Congregationis.
  3. Memoriæ ad libitum, quæ tamen, modo quidem peculiari in Institutionibus de Missa et de Officio descripto, fieri possunt etiam diebus de quibus sub n. 9.
    Hac eadem ratione, ut memoriæ ad libitum celebrari possunt memoriæ obligatoriæ, quæ accidentaliter occurrunt in feriis Quadragesimæ.
  4. Feriæ Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive.
    Feriæ temporis Nativitatis a die 2 ianuarii ad sabbatum post Epiphaniam.
    Feriæ temporis paschalis a feria II post octavam Paschæ ad sabbatum ante Pentecosten inclusive.
    Feriæ per annum.
60.    Si eodem die plures celebrationes occurrunt, fit de ea quæ in tabula dierum liturgicorum superiorem obtinet locum.
    Attamen:
  1. in occurrentia perpetua, sollemnitates et festa, necnon memoriæ calendarii particularis quæ in tota diœcesi vel in tota familia religiosa vel eiusdem provincia impediuntur, assignentur proximiori diei non impedito sollemnitatibus vel festis; memoriæ vero calendarii generalis in aliquo calendario particulari, necnon memoriæ diœcesis vel familiæ religiosæ in aliqua tantum ecclesia impeditæ, omittuntur.
  2. In occurrentia accidentali, sollemnitas quæ impeditur a die liturgico qui præcedentia gaudeat, ad proximiorem diem transferatur qui sit liber a diebus sub nn. 1-8 in tabula præcedentiæ recensitis. Reliquæ celebrationes eo anno omittuntur.

61.    Si vero eodem die celebrandæ sint Vesperæ Officii currentis et I Vesperæ diei sequentis, prævalent Vesperæ celebrationis quæ in tabula dierum liturgicorum superiorem obtinet locum; in casu autem paritatis, Vesperæ diei currentis.

1  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 102-105.
2  Cf. ibid., n. 3.
3  Cf. ibid., n. 106.
4  Cf. ibid., n. 103-104.
5  Cf. ibid., n. 111.
6  Cf. ibid., n. 102.
7  Cf. ibid., n. 5.
8  Cf. ibid., n. 106.
9  Cf. Paulus VI, Constr. Apost. Pænitemini, 17 febr. 1966, II. § 3: A.A.S. 58 (1966) str. 184.
10  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 110.
11  S. Augustinus, Sermo 219: PL 38, 1088.
12  S. Athanasius, Epist. fest., 1: PG 26, 1366.
13  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 109.
14  Cf. Paulus VI, Constr. Apost. Pænitemini, 17 febr. 1966, II. § 3: A.A.S. 58 (1966) str. 184.
*  De variatione inducenda in n. 5 «Normarum universalium de anno liturgico et de Calendario», 22 apr. 1990 (Prot. CD 500/1989)


HTML © Juraj Vidéky