Institutio generalis de Liturgia Horarum

<< Paulus VI, Laudis canticum
Normæ universales de anno liturgico et de calendario >>
^ Documenta de Liturgia Horarum

CAPUT I

DE LITURGÆ HORARUM SEU OFFICII DIVINI
MOMENTO IN VITA ECCLESIÆ

1.    Publica et communis oratio populi Dei inter munera Ecclesiæ primaria merito habetur. Inde ab initio qui baptizati sunt «erant perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus» (Act 2, 42). Pluries autem Actus Apostolorum testantur communitatem christianam unanimiter oravisse.1
       Singulos quoque fideles certis horis in orationem incubuisse Ecclesiæ primævæ testimonia docent. In variis deinde regionibus consuetudo mox invaluit peculiaria tempora communi precationi destinandi, veluti postremam diei horam, cum advesperascit ac lucerna accenditur, vel primam, cum nox sub diurni sideris ortum vergit ad finem.
       Decurrente autem tempore, precatione communi sanctificabantur ceteræ quoque Horæ, quas Patres in Actibus Apostolorum adumbratas legebant. Ibidem enim discipuli perhibentur hora tertia congregati.2 Apostolorum Princeps «ascendit super tectum, ut oraret circa horam sextam» (10, 9); «Petrus … et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam» (3, 1); «media … nocte Paulus et Silas orantes laudabant Deum» (16, 25).
2.    Huiusmodi orationes in communi peractæ paulatim ad modum definiti Horarum cursus instruebantur. Hæc Liturgia Horarum seu Officium divinum, lectionibus quoque ditata, est præcipue oratio laudis et deprecationis, et quidem oratio Ecclesiæ cum Christo et ad Christum.

I. De oratione Christi

Christus exorator Patris

3.    Cum venit ad Dei vitam hominibus imper tiendam, Verbum quod a Patre procedit ut splendor gloriæ eius, « summus Novi atque Æterni Testamenti sacerdos, Christus Iesus, humanam naturam assumens, terrestri huic exsilio hymnum illum invexit, qui in supernis sedibus per omne ævum canitur ».3 Exinde in corde Christi laus Dei resonat verbis humanis adorationis, propitiationis et intercessionis: quæ omnia novæ humanitatis princeps et Mediator Dei et hominum nomine et in bonum omnium Patri exhibet.
4.    Ipse autem Filius Dei, « qui cum Patre suo unum est » (cf. Io 10, 30) et ingrediens mundum dixit: « Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam » (Hebr 10, 9; cf. Io 6, 38), orationis suæ dignatus est etiam documenta concedere. Sæpissime enim eum orantem referunt Evangelia: cum eius missio a Patre revelatur,4 antequam Apostolos vocet,5 cum Deum in panis multiplicatione benedicit,6 cum transfiguratur in monte,7 cum surdum mutumque sanat8 et Lazarum resuscitat,9 antequam a Petro confessionem postulet,10 cum discipulos docet orare,11 cum discipuli a missione revertuntur,12 cum parvulos benedicit13 et pro Petro rogat.14
       Cotidiana eius navitas arcte cum oratione nectebatur, quin etiam ex ea quasi fluebat, cum ipse in desertum vel in montem secedebat ut oraret,15 diluculo valde surgens16 aut sero usque ad quartam vigiliam noctis17 pernoctans in oratione Dei.18
       Ipse quoque, ut merito creditur, partem habuit in precibus tum iis, quæ publice fundebantur et in synagogis, quas intravit die sabbati « secundum consuetudinem suam »,19 et in templo quod domum orationis appellavit,20 tum iis, quæ privatim a piis Israelitis de more cotidie recitabantur. Proferebat etiam traditas benedictiones Dei in cenis, ut expresse narratur in multiplicatione panis,21 in Cena sua novissima,22 in cena Emmaus;23 similiter cum discipulis hymnum dixit.24
       Usque ad extremum vitæ, appropinquante iam Passione,25 in novissima Cena,26 in agonia27 et in cruce28 orationem divinus Magister ostendit id esse quod ministerium suum messianicum et paschalem exitum animaret. Ipse enim «in diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum facere a morte cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus est pro sua reverentia» (Hebr 5, 7), et perfecta oblatione in ara crucis «con summavit in sempiternum eos, qui sanctificantur» (Hebr 10, 14); suscitatus denique a mortuis, semper vivit et orat pro nobis.29

II. De oratione Ecclesiæ

Præceptum orationis

5.     Iesus, quod ipse fecit, nobis quoque facere præcepit. «Orate» enim sæpe dixit, «rogate», «petite»,30 «in nomine meo»;31 formam etiam precandi tradidit in oratione quæ dominica dicitur,32 et orationem monuit esse necessariam,33 et quidem humilem,34 vigilantem,35 perseverantem et in bonitate Patri, confidentem,36 intentione puram et Dei naturæ consentaneam.37
Apostoli vero, qui in Epistolis passim orationes, præsertim laudis et gratiarum actionis, nobis tradunt, et ipsi nos monent de orationis in Spiritu Sancto,38 per Christum39 Deo oblatæ,40 instantia et assiduitate41 deque eius efficaci vi ad sanctificationem42 necnon de oratione laudis,43 gratiarum actionis,44 petitionis45 et pro omnibus intercessionis.46

Orationem Christi Ecclesia continuat

6.     Cum homo totus a Deo sit, hanc Creatoris sui dominationem agnoscere et fateri debet, quod pii homines omnium temporum orando revera fecerunt.
        Oratio vero, quæ ad Deum dirigitur, conectatur oportet cum Christo omnium hominum Domino, unico Mediatore,47 per quem solum habemus accessum ad Deum48 Ipse enim ita universam hominum communitatem sibi coagmentat,49 ut intima vigeat necessitudo inter orationem Christi atque orationem totius generis humani. Nam in Christo in eoque solo religio humana pretium salutiferum finemque attingit.
7.     Specialis tamen atque arctissima necessitudo inter Christum intercedit illosque homines, quos tamquam membra in suum corpus, quod est Ecclesia, per sacramentum regenerationis assumit. Sic enim a capite in totum corpus diffunduntur omnes divitiæ, quæ sunt Filii: communicatio nempe Spiritus, veritas, vita et participatio eius divinæ filiationis, quæ in tota eius oratione, cum apud nos degeret, manifestabatur.
        Sacerdotium etiam Christi a toto corpore Ecclesiæ participatur, ita ut baptizati per regenerationem et Spiritus Sancti unctionem consecrentur in domum spiritualem et sacerdotium sanctum,50 fiantque capaces Novi Testamenti cultus, qui non e viribus nostris, sed e Christi merito ac donatione procedit.
        «Nullum maius donum præstare posset Deus hominibus, quam ut Verbum suum, per quod condidit omnia, faceret illis caput, et illos ei tamquam membra coaptaret, ut esset Filius Dei et Filius hominis, unus Deus cum Patre, unus homo cum hominibus, ut et quando loquimur ad Deum deprecantes, non inde Filium separemus, et quando precatur corpus Filii, non a se separet caput suum, sitque ipse unus salvator corporis sui Dominus noster Iesus Christus Filius Dei, qui et oret pro nobis, et oret in nobis, et oretur a nobis. Orat pro nobis ut sacerdos noster, orat in nobis ut caput nostrum, oratur a nobis ut Deus noster. Agnoscamus ergo et in illo voces nostras et voces eius in nobis»51
        In eo ígitur posita est christianæ dignitas orationis, ut ipsam Unigeniti pietatem erga Patrem eamque orationem participet, quam ille in vita terrestri verbis expressit, quæque nunc, nomine quoque et in salutem totius generis humani, in universa Ecclesia et in omnibus eius membris indesinenter perseverat.

Actio Spiritus Sancti

8.     Unitas vero orantis Ecclesiæ a Spiritu Sancto efficitur, qui idem est in Christo,52 in tota Ecclesia et in singulis baptizatis; Ipse «Spiritus adiuvat infirmitatem nostram» et «interpellat gemitibus inenarrabilibus» (Rom 8, 26); ipse, utpote Spiritus Filii, ingerit nobis «Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater» (Rom 8, 15; cf. Gal 4, 6; 1 Cor 12, 3; Eph 5, 18; Iud 20). Nulla ergo oratio christiana haberi potest sine Sancti Spiritus actione, qui, totam Ecclesiam uniens, per Filium ducit ad Patrem.

Indoles communitaria orationis

9.     Exemplum proinde et præceptum Domini atque Apostolorum semper et instanter orandi habenda sunt non tamquam regula mere legalis, sed pertinent ad intimam essentiam ipsius Ecclesiæ, quæ communitas est quæque indolem suam communitariam orando quoque debet declarare. Hinc in Actibus Apostolorum, cum primum de communitate fidelium sermo fit, congregata ipsa in actu orationis apparet «cum mulieribus et Maria Matre Iesu et fratribus eius» (Act 1, 14). «Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una» (Act 4, 32), quorum unanimitas verbo Dei, communione fraterna, oratione et Eucharistia innitebatur.53
        Licet autem oratio, quæ fit in cubiculo et clauso ostio,54 semper quidem necessaria et commendanda,55 a membris Ecclesiæ per Christum in Spiritu Sancto peragatur, orationi tamen communitatis dignitas competit specialis, cum ipse Christus dixerit: «Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum» (Mt 18, 20).

III. De Liturgia Horarum

Consecratio temporis

10.    Cum Christus præceperit: «Oportet semper orare et non deficere» (Lc 18, 1), Ecclesia, huic admonitioni fideliter obtemperans, preces fundere numquam intermittit atque hisce verbis nos adhortatur: «Per ipsum (Iesum) offeramus hostiam laudis semper Deo» (Hebr 13, 15). Huic præcepto satisfit non tantum Eucharistia celebranda, sed etiam aliis modis, præsertim Liturgia Horarum, cuius inter alias liturgicas actiones id ex antiqua traditione christiana proprium est, ut totus per eam cursus diei ac noctis consecretur56
11.    Quoniam ergo sanctificatio diei totiusque operositas humanæ ad finem pertinet Liturgiæ Horarum, eius cursus ita instauratus est, ut Horis veritas temporis, quantum fieri posset, redderetur, simulque ratio haberetur hodiernæ vitæ condicionum.57
Quare «præstat sive ad diem revera sanctificandum, sive ad ipsas Horas cum fructu spirituali recitandas, ut in Horarum absolutione tempus servetur, quod proxime accedat ad tempus verum uniuscuiusque Horæ canonicæ»58

Ratio inter Liturgiam Horarum et Eucharistiam

12.    Liturgia Horarum dilatat59 ad varias diei horas laudes et gratiarum actiones, necnon memoriam mysteriorum salutis, deprecationes ac cælestis prælibationem gloriæ, quæ præbentur in mysterio eucharistico, quod est «centrum et culmen totius vitæ communitatis christianæ».60
        Eucharistiæ vero celebratio per Liturgiam Horarum et ipsa optime præparatur, cum dispositiones ad fructuosam Eucharistiæ celebrationem necessariæ, ut sunt fides, spes, caritas, devotio seseque abnegandi studium, ea congrue excitentur et alantur.

Christi sacerdotalis muneris exercitatio in Liturgia Horarum

13.    «Humanæ redemptionis et perfectæ Dei glorificationis opus»61 Christus in Spiritu Sancto per Ecclesiam suam exercet non tantum cum Eucharistia celebratur et sacramenta administrantur, sed etiam, præ ceteris modis, cum Liturgia Horarum persolvitur.62 In ea ipse præsens adest, dum cœtus congregatur, dum verbum Dei profertur, «dum supplicat et psallit Ecclesia».63

Sanctificatio hominis

14.    Ita autem sanctificatio hominis efficitur64 et Dei cultus exercetur in Liturgia Horarum, ut in ea quasi commercium instituatur seu dialogus ille inter Deum et homines, quo «Deus ad populum suum loquitur, … populus vero Deo respondet tum cantibus tum oratione».65
        Sanctificationem profecto uberrimam ex Liturgia Horarum assequi possunt participantes per salutare Dei verbum, quod in ea magnum momentum obtinet. Ex sacra enim Scriptura lectiones fiunt, Dei verba in psalmis tradita in conspectu eius canuntur, atque eius afflatu instinctuque aliæ preces, orationes et carmina perfunduntur.66
        Non solum ergo quando leguntur ea quæ «ad nostram doctrinam scripta sunt» (Rom 15, 4), sed etiam dum Ecclesia orat vel canit, participantium fides alitur, mentes in Deum commoventur, ut rationabile obsequium ei præstent gratiamque eius abundantius recipiant.67

Laus Deo tributa, in unione cum Ecclesia cælesti

15.    In Liturgia Horarum Ecclesia, sacerdotale Capitis sui munus exercens, «sine intermissione»68 Deo hostiam laudis offert, id est fructum labiorum confitentium nomini eius.69 Hæc oratio est «vox ipsius Sponsæ, quæ Sponsum alloquitur, immo etiam oratio Christi cum ipsius Corpore ad Patrem»70 «Omnes proinde qui hæc præstant, tum Ecclesiæ officium explent, tum summum Sponsæ Christi honorem participant, quia laudes Deo persolventes stant ante thronum Dei nomine Matris Ecclesiæ»71
16.    Laudem in Horis Deo tribuens, Ecclesia illi concinendo laudis carmini consociatur, quod in supernis sedibus omne per ævum canitur;72 prægustat simul cælestem illam laudem a Ioanne in Apocalypsi descriptam, quæ assidue ante sedem Dei et Agni resonat. Arcta enim coniunctio nostra cum Ecclesia cælesti ad effectum deducitur, cum «divinæ maiestatis laudem socia exsultatione concelebramus, et universi, in sanguine Christi ex omni tribu et lingua et populo et natione redempti (cf. Ap 5, 9) atque in unam Ecclesiam congregati, uno cantico laudis Deum unum et trinum magnificamus»;73
        Quam cælestem liturgiam Prophetæ in victoria diei sine nocte, lucis sine tenebris fere præviderunt: «Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam» (Is 60, 19; cf. Ap 21, 23; 25). «Erit dies una, quæ nota est Domino, non dies neque nox; et in tempore vesperi erit lux» (Zac 14, 7). Iam vero «fines sæculorum ad nos pervenerunt (cf. 1 Cor 10, 11) et renovatio mundi irrevocabiliter est constituta atque in hoc sæculo reali quodam modo anticipatur».74 Nos ita per fidem de sensu etiam vitæ nostræ temporalis edocemur, ut cum omnibus creaturis revelationem filiorum Dei exspectemus;75 In Liturgia vero Horarum hanc fidem proclamamus, hanc spem exprimimus et alimus, gaudium perpetuæ laudis et diei, qui nescit occasum, quodammodo participamus.

Deprecatio et intercessio

17.    At præter Dei laudem, Ecclesia in Liturgia vota et desidéria omnium Christifidelium refert, immo pro totius mundi salute Christum et, per eum, Patrem interpellat.76 Quæ vox non est tantum Ecclesiæ, sed etiam Christi, cum preces proferantur Christi nomine, hoc est «per Dominum nostrum Iesum Christum», et sic Ecclesia eas preces supplicationesque facere pergat, quas Christus effudit in diebus carnis suæ,77 quæque idcirco singulari eflicacitate pollent. Itaque non tantum caritate, exemplo et pænitentiæ operibus, sed etiam oratione ecclesialis communitas verum erga animas ad Christum adducendas maternum munus exercet.78
        Quæ res præsertim ad omnes attinet, qui ad Liturgiam Horarum persolvendam speciali mandato vocati sunt: episcopi videlicet, presbyteri et diaconi pro plebe sua ac toto Dei populo ex officio precantes,79 necnon religiosi80

Culmen et fons actionis pastoralis

18.    Qui ergo in Liturgia Horarum partem habent, plebem dominicam arcana fecunditate apostolica dilatant;81 labores enim apostolici ad id ordinantur, «ut omnes, per fidem et baptismum filii Dei facti, in unum conveniant, in medio Ecclesiæ Deum laudent, sacrificium participent et cenam dominicam manducent».82
        Sic fideles vivendo exprimunt et aliis manifestant «mysterium Christi et genuinam veræ Ecclesiæ naturam, cuius proprium est esse … visibilem invisibilibus præditam, actione ferventem et contemplationi vacantem, in mundo præsentem et tamen peregrinam».83
        Vicissim lectiones et preces Liturgiæ Horarum fontem vitæ christianæ efficiunt. E mensa enim sacræ Scripturæ et verbis Sanctorum vita illa nutritur, precibus vero roboratur. Nam Dominus solus, sine quo nihil facere possumus,84 a nobis rogatus, operibus nostris efficacitatem et incrementum dare potest,85 ita ut cotidie ædificemur in templum Dei in Spiritu,86 usque ad mensuram ætatis plenitudinis Christi,87 simulque vires nostras roboremus ad Christum evangelizandum iis, qui foris sunt.88

Mens concordet voci

19.    Ut autem oratio illa sit propria uniuscuiusque eorum, qui eam participant, itemque fons pietatis et multiplicis gratiæ divinæ, atque orationis personalis actionisque apostolicæ nutrimentum, oportet ut in ea digne, attente ac devote persolvenda mens ipsa voci concordet.89 Supernæ gratiæ seduli omnes cooperentur, ne eam in vacuum recipiant. Christum quærentes, eiusque mysterium oratione semper intimius penetrantes,90 Deum laudent supplicationesque fundant eadem illa mente, qua divinus ipse Redemptor precabatur.

IV. De iis qui celebrant Liturgian Horarum

a) De celebratione in communi agenda

20.    Liturgia Horarum, sicut ceteræ actiones liturgicæ, non est actio privata, sed ad universum corpus Ecclesiæ pertinet, illudque manifestat et afficit.91 Eius vero ecclesialis celebratio tunc maxime elucet, ac proinde summopere suadetur, quando cum suo Episcopo, a presbyteris et ministris circumdato,92 illam peragit Ecclesia particularis, «in qua vere inest et operatur una sancta catholica et apostolica Christi Ecclesia».93 Quæ celebratio, etiam cum, absente Episcopo, a capitulo canonicorum vel ab aliis presbyteris peragitur, semper fiat veritate temporis servata ac, quantum fieri potest, cum populi participatione. Quod dicendum est etiam de capitulis collegialibus.
21.    Alii fidelium cœtus, inter quos eminent parœciæ velut diœcesis cellulæ, localiter sub pastore vices Episcopi gerente ordinatæ, quique «quodammodo repræsentant Ecclesiam visibilem per orbem terrarum constitutam»,94 Horas præcipuas, ubi fieri possit, in ecclesia communiter celebrent.
22.    Si ergo fideles ad Liturgiam Horarum convocantur et in unum conveniunt, corda et voces simul consociantes, manifestant Ecclesiam mysterium Christi celebrantem.95
23.    Munus autem eorum, qui sacro ordine insigniti vel peculiari missione canonica præditi sunt,96 est indicere et dirigere orationem communitatis: «laborem impendant ut omnes quorum cura sibi est commissa, unanimes sint in oratione»97 Curent ergo ut fideles invitentur et debita catechesi formentur ad celebrandas in communi, diebus præsertim dominicis et festis, potiores Liturgiæ Horarum partes.98 Eos edoceant sinceram orationem ex eius participatione haurire,99 ideoque per aptam institutionem illos dirigant ad psalmos sensu christiano intellegendos, ita ut gradatim ad ampliorem gustum et usum orationis Ecclesiæ manuducantur.100
24.    Communitates canonicorum, monachorum, monialium aliorumque religiosorum, quæ vi Regulæ vel Constitutionum, sive communi sive particulari ritu Liturgiam Horarum integre aut ex parte persolvunt, Ecclesiam orantem specialiter repræsentant: etenim exemplar Ecclesiæ, quæ sine interrnissione concordi voce Dominum laudat, plenius exhibent et officium explent «adlaborandi», imprimiš oratione, «ad wdificationem et incrementum totius mystici Corporis Christi et in bonum Ecclesiarum particularium».101 Quod dicendum est præsertim de iis qui vitam contemplativam agunt.
25.    Sacrorum administri et clerici omnes, qui non sunt aliunde celebratione communi astricti, conviventes vel in unum convenientes, curent ut aliquam saltem Liturgiæ Horarum partem in communi persolvant, præsertim Laudes mane et Vesperas sero.102
26.    Etiam religiosis utriusque sexus sodalibus, qui ad celebrationem in communi non obligantur, et cuiusvis Instituti vitæ consecratæ et societatis vitæ apostolicæ, enixe suadetur ut in unum conveniant, seorsum vel cum populo, ad hanc Liturgiam vel eius partem celebrandam.
27.    Laicorum cœtus ubivis congregati invitantur ut Ecclesiæ offícium expleant,103 Liturgiæ Horarum partem celebrantes, quacumque de causa, orationis, apostolatus, aliusve rationis sunt adunati. Oportet enim discant præprimis in actione liturgica Deum Patrem in spiritu et veritate adorare,104 meminerintque se publico cultu et oratione omnes homines attingere et ad totius mundi salutem non paulum conferre posse.105
        Expedit denique ut familia, quasi domesticum sacrarium Ecclesiæ, non tantum communes preces Deo fundat, sed etiam partes quasdam Liturgiæ Horarum pro opportunitate persolvat, quo Ecclesiæ arctius se inserat.106

b) De mandato Liturgiam Horarum celebrandi

28.    Sacrorum administris Liturgia Horarum tam peculiari modo concreditur, ut singulis, etiam cum populus abest, persolvenda sit, utique cum aptationibus exinde necessariis. Ecclesia enim illos ad Liturgiam Horarum deputat, ut munus totius communitatis certe et constanter saltem per eos adimpleatur, et oratio Christi indesinenter perseveret in Ecclesia.107
        Episcopus, utpote qui eminenti et aspectabili modo Christi personam gerat et sui gregis sacerdos magnus sit, a quo vita suorum fidelium in Christo quodammodo derivatur et pendet,108 primus in oratione inter Ecclesiæ suæ membra esse debet, eiusque oratio in Liturgiæ Horarum recitatione semper Ecclesiæ nomine ac pro Ecclesia sibi commissa peragitur.109
        Presbyteri, cum episcopo cunctoque presbyterio coniuncti, et ipsi personam specialiter gerentes Christi sacerdotis,110 idem munus participant, Deum deprecantes pro toto populo sibi commisso, immo pro universo mundo.111
        Hi omnes boni Pastoris ministerium adimplent, qui pro suis rogat, ut vitam habeant et ídeo sint consummati in unum.112 In Liturgia autem Horarum ab Ecclesia ipsis proposita non solum inveniant fontem pietatis et orationis personalis nutrimentum,113 sed etiam ex abundantia contemplationis actionem pastoralem ac missionalem alant foveantque in oblectamentum totius Ecclesiæ Dei.114
29.    Episcopi ergo, presbyteri et diaconi ad presbyteratum aspirantes, qui mandatum ab Ecclesia acceperunt (cf. n. 17) Liturgiam Horarum celebrandi, integrum eius cursum cotidie persolvendi obligatione adstringuntur,115 Horarum veritate, quantum fieri potest, servata.
        Debitum in primis momentum tribuant Horis, quæ huiusmodi Liturgiæ sunt veluti cardo, id est Laudibus matutinis et Vesperis, caveantque ne has Horas omittant, nisi gravi de causa.
        Officium quoque lectionis, quod est potissimum celebratio liturgica verbi Dei, fideliter peragant; ita munus, peculiari ratione sibi proprium, verbum Dei in seipsos recipiendi, cotidie adimplent, quo perfectiores fiant Domini discipuli et profundius sapiant investigabiles divitias Christi.116
        Quo melius totum diem sanctificent, cordi insuper ipsis erit recitatio Horæ mediæ et Completorii, quo ante cubitum integrum «Opus Dei» perficiant seseque Deo commendent.
30.    Diaconi vero permanentes, quos etiam mandatum Ecclesiæ afficit, Liturgiæ Horarum partem, ab Episcoporum Conferentia definitam, cotidie recitent.117
31.    a) Capitula cathedralia et collegialia illas partes Liturgiæ Horarum in choro persolvere debent, quæ iis iure communi vel particulari imponuntur.
Singuli vero horum Capitulorum sodales, præter Horas, quæ omnibus sacrorum administris persolvendæ sunt, illas Horas soli recitare debent, quæ in eorum Capitulo persolvuntur.118117
        b) Communitates religiosæ Liturgia Horarum adstrictæ, earumque singuli sodales, Horas celebrent ad normam iuris sui particularis, salvo præscripto n. 29 circa eos, qui Ordinem sacrum acceperunt.
        Communitates vero choro adstrictæ integrum cursum Horarum cotidie in choro persolvant;119 extra chorum autem sodales Horas recitent ad normam iuris sui particularis, salvis semper præscriptis sub n. 29.
32.    Ceteræ religiosæ Communitates, earumque singuli sodales, monentur ut, pro adiunctis, in quibus versantur, aliquas partes celebrent Liturgiæ Horarum, quæ est Ecclesiæ oratio, omnes ubique dispersos efficiens cor unum et animam unam.120
        Eadem hortatio etiam laicis adhibetur.121

c) De structura celebrationis

33.    Liturgia Horarum suis legibus ordinatur, peculiari modo componens ea elementa, quæ in ceteris celebrationibus christianis inveniuntur, et ita instruitur, ut semper habeatur, præmisso hymno, psalmodia, deinde longior vel brevis lectio sacrarum Scripturarum, denique precationes.
        Sive in celebratione communi, sive in recitatione a solo facta, essentialis structura huius Liturgiæ manet, colloquium nempe inter Deum et hominem. Celebratio tamen communis clarius manifestat naturam ecclesialem Liturgia Horarum, favet participationi activæ omnium secundum uniuscuiusque condicionem per acclamationes, dialogum, alternam psalmodiam et alias res huiusmodi, et meliorem rationem habet variorum expressionis generum.122 Proinde quoties celebratio communis cum frequentia et actuosa participatione fidelium fieri potest, ea præferenda est celebrationi singulari et quasi privatæ.123 Præstat insuper Officium iuxta suam cuiusque partis naturam singularumque partium munus in choro et in communi pro opportunitate cantare.
        Sic denique monitio adimpletur Apostoli: «Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo» (Col 3, 16; cf. Eph 5, 19-20).

CAPUT II

DE SANCTIFICATIONE DIEI
SEU DE VARIIS HORIS LITURGICIS

I. De totius Officii introductione

34.    Totum Officium de more introducitur Invitatorio. Hoc constat versu Dómine, lábia mea apéries: Et os meum annuntiábit laudem tuam et psalmo 94 (95), quo cotidie invitantur christifideles ad laudes Dei concinendas et ad vocem eius audiendam, denique alliciuntur ad «requiem Domini» exspectandam.124
        Pro opportunitate tamen, loco psalmi 94 (95), psalmi 99 (100) vel 66 (67) vel 23 (24) adhiberi possunt.
        Præstat psalmum invitatorium dicere prout describitur suo loco, more responsoriali, id est cum sua antiphona, quæ statim proponitur ac repetitur, iterum post unamquamque stropham resumenda.
35.    Invitatorium locum suum habet initio totius cursus orationis cotidianæ, scilicet præponitur aut Laudibus matutinis aut Officio lectionis, prout alterutra actio liturgica diem inchoat. Pro opportunitate tamen, psalmus cum sua antiphona omitti poterit, quando Laudibus præponendus est.
36.    Ratio variandi antiphonam ad invitatorium, iuxta diversitatem dierum liturgicorum, suo cuiusque loco indicatur.

II. De Laudibus matutinis et Vesperis

37.    «Laudes, ut preces matutinæ, et Vesperæ, ut preces vespertinæ, e venerabili universæ Ecclesiæ traditione duplex cardo Officii cotidiani, Horæ præcipuæ habendæ sunt et ita celebrandæ».125
38.    Laudes matutinæ ad sanctificandum tempus matutinum destinantur et ordinantur, sicut ex multis earum patet elementis. Quæ indoles matutinalis optime exprimitur his sancti Basilii Magni verbis: «Matutinum quidem ut animi ac mentis nostræ primi motus Deo consecrentur, et nihil aliud prius curandum suscipiamus, quam exhilarati fuerimus Dei cogitatione, sicut scriptum est: “Memor fui Dei et delectatus sum” (Ps 76 [77], 4), neque corpus ante admoveatur operi, quam effecerimus quod dictum est: “Ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam, mane astabo tibi et videbo” (Ps 5, 45)».126
        Hæc Hora præterea, quæ nova diei luce recurrente persolvitur, resurrectionem revocat Domini Iesu, qui est lux vera, illuminans omnes homines (cf. Io 1, 9) et «sol iustitiæ» (Mal 4, 2), «oriens ex alto» (Lc 1, 78). Quapropter bene intellegitur sancti Cypriani monitum: «Mane orandum est, ut resurrectio Domini matutina oratione celebretur»127
39.    Vesperæ celebrantur, cum advesperascit et inclinata est iam dies, ut «de iis quæ in ipsa data sunt nobis, aut recte a nobis gesta sunt, persolvantur gratiæ».128 Redemptionem etiam recolimus per orationem, quam «sicut incensum in conspectu Domini» dirigimus et in qua «elevatio manuum nostrarum» fit «sacrificium vespertinum».129 Hoc autem «de illo quoque vero sacrificio vespertino sacratius intellegi potest, quod vel vespere a Domino Salvatore, cenantibus Apostolis, traditur, cum initiaret Ecclesiæ sacrosancta mysteria, vel quod ipse die postero sacrificium vespertinum, in fine scilicet sæculorum, elevatione manuum suarum pro salute totius mundi oblatus est Patri».130 Ut denique ad lucem, quæ nescit occasum, spem convertamus, «oramus et petimus ut super nos lux denuo veniat, Christi precamur adventum, lucis æternæ gratiam præbiturum».131 Demum in hac hora, cum Ecclesiis orientalibus consonamus invocantes: «Lumen hilarum sanctæ gloriæ æterni Patris cælestis, beatum Iesum Christum; ad occasum solis perducti, videntes lumen vespertinum, canimus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum Deum …».
40.    Maximi ergo faciendæ sunt Laudes matutinæ et Vesperæ, ut oratio communitatis christianæ: earumque celebratio publica vel communis foveatur præsertim apud eos qui communem vitam agunt. Immo earum recitatio commendetur etiam singulis fidelibus, qui celebrationem communem participare nequeunt.
41.    Laudes matutinæ et Vesperæ inchoantur a versu introductorio Deus, in adiutórium meum inténde: Dómine, ad adiuvándum me festína quem sequitur Glória Patri cum Sicut erat et Allelúia (quod omittitur tempore Quadragesimæ). Quæ tamen omnia supprimuntur ad Laudes, quando Invitatorium immediate præcedit.
42.    Deinde statim dicitur hymnus congruus. Hymnus ita instruitur, ut det suum cuíque Horæ vel festo velut colorem et, præcipue in celebratione cum populo, initium facilius et iucundius orationi præbeat.
43.    Post hymnum vero fit psalmodia, ad normam nn. 121-125. Psalmodia Laudum constat uno psalmo matutino, deinde cantico ex Vetere Testamento deprompto, et altero psalmo laudativo, secundum Ecclesiæ traditionem.
    Psalmodia Vesperarum constat duobus psalmis, vel duobus partibus psalmi longioris, aptis huic Horæ et celebrationi populari, et uno cantico ex Apostolorum Epistolis vel Apocalypsi sumpto.
44.    Absoluta psalmodia, habetur lectio, sive brevis, sive longior.
45.    Lectio brevis ponitur pro qualitate diei vel temporis vel festi; legenda est et audienda, ut vera proclamatio verbi Dei quæ vehementer aliquam sententiam sacram proponat, quæque iuvet ad illustranda quædam breviora dicta, quæ in lectione continua Scripturarum minus forte attendantur.
        Lectiones breves variantur per singulos dies cursus psalmodici.
46.    Ad libitum vero, et præcipue in celebratione cum populo, longior lectio biblica eligi potest sive ex Officio lectionis, sive ex iis quæ in Missa leguntur, præcipue ex textibus qui proferri, varia de causa, non potuerunt. Nihil præterea impedit, quominus interdum etiam alia lectio aptior eligatur, ad normam nn. 248-249, 251.
47.    In celebratione cum populo, pro opportunitate, addi potest brevis homilia ad prædictam lectionem illustrandam.
48.    Post lectionem vel homiliam, pro opportunitate, spatium aliquod silentii servari potest.
49.    Ad respondendum verbo Dei, præbetur cantus responsorialis seu responsorium breve, quod pro opportunitate omitti potest.
        Alii cantus tamen eiusdem muneris et generis possunt in eius locum substitui, dummodo sint rite a Conferentia Episcoporum ad hoc approbati.
50.    Deinde sollemniter cum sua antiphona dicitur canticum evangelicum, scilicet ad Laudes matutinas canticum Zachariæ Benedíctus, ad Vesperas canticum B. Mariæ V. Magníficat Quæ cantica, usu sæculari et populari Ecclesiæ Romanæ confirmata, laudem redemptionis et gratiarum actionem exprimunt. Antiphona ad Benedíctus et Magníficat indicatur pro qualitate diei, temporis vel festi.
51.    Absoluto cantico, in Laudibus matutinis fiunt preces ad diem opusque Domino consecrandum, in Vesperis vero intercessiones (cf. nn. 179-193).
52.    Post prædictas preces vel intercessiones, Pater noster ab omnibus dicitur.
53.    Dicto Pater noster, dicitur immediate oratio conclusiva, quæ pro feriis ordinariis invenitur in Psalterio, pro aliis diebus in Proprio.
54.    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, ipse populum dimittit per salutationem Dóminus vobíscum et benedictionem ut in Missa, quam sequitur invitatio Ite in pace. ℟. Deo grátias. Secus celebratio concluditur per Dóminus nos benedícat.

III. De Officio lectionis

55.    Officium lectionis eo spectat, ut uberior meditatio sacræ Scripturæ auctorumque spiritualium optimæ paginæ proponantur populo Dei, præcipue autem iis qui modo peculiari sunt Domino consecrati. Etsi enim ditior sacræ Scripturæ cursus in Missa cotidiana legitur, thesaurus ille revelationis et traditionis, qui in Officio lectionis continetur, in magnum spiritus profectum cedet. Has divitias imprimis quærant sacerdotes, ut verbum Dei, quod ipsi acceperint, omnibus dispensare valeant suamque doctrinam facere «pabulum populo Dei»132
56.    Cum vero oratio comitari debeat «sacræ Scripturæ lectionem, ut fiat colloquium inter Deum et hominem, nam “illum alloquimur cum oramus, illum audimus cum divina legimus oracula”»,133 ideo Officium lectionis constat etiam psalmis, hymno, oratione aliisque formulis, ut indolem præ se ferat veræ orationis.
57.    Officium lectionis, ex Constitutione Sacrosanctum Concilium, «quamvis in choro indolem nocturnæ laudis retineat, ita accommodetur ut qualibet diei hora recitari possit et e psalmis paucioribus lectionibusque longioribus constet».134
58.    Ii ergo qui iure suo peculiari debent, et ii qui laudabiliter volunt huic Officio indolem nocturnæ laudis servare, sive id dicunt noctu sive summo mane et ante Laudes matutinas, hymnum tempore per annum seligunt ex ea serie, quæ huic fini destinatur. Præterea, pro diebus dominicis, sollemnitatibus et quibusdam festis, animadvertenda sunt quæ nn. 70-73 de vigiliis dicuntur.
59.    Firma prædicta dispositione, Officium lectionis qualibet diei hora recitari potest, etiam horis nocturnis diei præcedentis, post peractas Vesperas.
60.    Si Officium lectionis ante Laudes matutinas dicitur, tunc ei præmittitur invitatorium, ut supra (nn. 34-36) dictum est. Secus, incipit a versu Deus, in adiutórium cum Glória, Sicut erat, et, extra tempus Quadragesimæ, Allelúia.
61.    Deinde dicitur hymnus qui, per annum, eligitur aut ex serie nocturna, ut supra n. 58 indicatur, aut ex serie diurna, prout veritas temporis postulat.
62.    Sequitur psalmodia constans tribus psalmis (vel partibus, si psalmi occurrentes sint longiores). In triduo paschali, diebus infra octavas Paschæ et Nativitatis, necnon in sollemnitatibus et festis, psalmi sunt proprii, cum suis propriis antiphonis.
        In dominicis vero et in feriis, psalmi cum suis antiphonis sumuntur e Psalterio currente. Item e Psalterio currente sumuntur in memoriis Sanctorum, nisi forte adsint psalmi vel antiphonæ propriæ (cf. nn. 218 ss.).
63.    Inter psalmodiam et lectiones dicitur de more versus, quo oratio transeat a psalmodia ad lectiones audiendas.
64.    Duplex lectio adhibetur, quarum prior est biblica, altera vel ex operibus Patrum aut Scriptorum ecclesiasticorum deprompta, vel hagiographica.
65.    Post vero unamquamque lectionem dicitur responsorium (cf. nn. 169-172).
66.    Ea lectio biblica de more usurpanda est, quæ occurrit in Proprio de Tempore, secundum normas infra, nn. 140-155, tradendas. In sollemnitatibus tamen et festis, lectio biblica sumitur e Proprio vel e Communi.
67.    Lectio altera cum suo responsorio sumitur vel ex libro Liturgiæ Horarum vel ex Lectionario ad libitum, de quo agitur infra n. 161. Ea est de more, quæ occurrit in Proprio de Tempore.
        In sollemnitatibus vero et festis Sanctorum, adhibetur lectio altera e respectivo Communi Sanctorum. In memoriis Sanctorum, quarum celebratio non impeditur, lectio hagiographica sumitur item loco lectionis alterius occurrentis (cf. nn. nn. 166, 235).
68.    In dominicis extra Quadragesimam, diebus infra octavas Paschæ et Nativitatis, in sollemnitatibus et festis, post lectionem alteram cum suo responsorio, dicitur hymnus Te Deum, qui vero omittitur in memoriis et in feriis. Ultima pars hymni, scilicet a versiculo Salvum fac pópulum tuum usque ad finem, ad libitum potest omitti.
69.    Officium lectionis concluditur de more oratione diei propria et, saltem in recitatione communi, acclamatione Benedicámus Dómino. ℟. Deo grátias.

IV. De Vigiliis

70.    Vigilia paschalis a tota Ecclesia celebratur sicut in respectivis libris liturgicis describitur. «Huius noctis vigilia tanta est», ait sanctus Augustinus, «ut sola sibi etiam ceterarum commune nomen velut proprium vindicaret»135 «illam noctem agimus vigilando, qua Dominus resurrexit, et illam vitam … ubi nec mors ulla nec somnus est, in sua carne nobis inchoavit …; proinde, cui resurgenti paulo diutius vigilando concinimus, præstabit ut cum illo sine fine vivendo regnemus».136
71.    Sicut in Vigilia paschali, mos fuit diversas diversis in ecclesiis sollemnitates vigilia inchoare: inter quas eminent Nativitas Domini et dies Pentecostes. Mos quidem ille servandus et fovendus est secundum usum proprium uniuscuiusque Ecclesiæ. Sicubi alias forte sollemnitates vel peregrinationes vigilia ornari conveniat, observentur generales normæ pro celebrationibus verbi divini propositæ.
72.    Patres vero atque spirituales auctores sæpissime fideles, eos præcipue qui vitam contemplativam agunt, adhortati sunt ad orationem nocturnam, qua exprimitur et excitatur exspectatio Domini, qui redibit: «Media nocte clamor factus est: ecce sponsus! Exite obviam ei» (Mt 25, 6); «Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane, ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes» (Mc 13, 35-36) . Laude ergo digni sunt omnes, qui Officio lectionis indolem nocturnam servant.
73.    Præterea, cum in Ritu Romano, respectu habito præsertim eorum, qui in opus apostolicum incumbunt, Officium lectionis eiusdem semper brevitatis sit, ii qui celebrationem vigiliæ dominicalis, sollemnitatum et festorum protrahere, iuxta traditionem, cupiant, sequenti modo procedant.
        Primo Officium lectionis celebretur sicut est in libro Liturgiæ Horarum usque ad lectiones inclusive. Post vero ambas lectiones et ante Te Deum addantur cantica, quæ ad hoc in Appendice eiusdem libri indicantur; deinde legatur Evangelium, de quo pro opportunitate fieri potest homilia, postea canitur hymnus Te Deum et dicitur oratio.
        Evangelium vero in sollemnitatibus et festis sumatur e Lectionario Missæ, in dominicis autem e serie de mysterio paschali, quæ in Appendice libri Liturgiæ Horarum describitur.

V. De Tertia, Sexta et Nona, seu de Hora media

74.    Ex perantiqua traditione soliti sunt christiani privata devotione diversis per diem temporibus orare, medio etiam labore, ad imitandam Ecclesiam apostolicam; quæ traditio, modis diversis et decursu temporis, liturgicis celebrationibus instructa est.
75.    Mos liturgicus, tam Orientis quam Occidentis, retinuit Tertiam, Sextam et Nonam, præcipue quia iis horis adnectebatur memoria eventuum Passionis Domini et primæ propagationis evangelicæ.
76.    Statuit autem Concilium Vaticanum II, ut Horæ minores Tertia, Sexta et Nona in choro servarentur.137
        Mos liturgicus dicendi has tres Horas retineatur, salvo iure particulari, ab iis qui vitam contemplativam agunt; suadetur etiam omnibus, iis præsertim qui recessum spiritualem vel conventum de re pastorali participant.
77.    Extra chorum tamen, salvo iure particulari, ex tribus Horis unam seligere licet diei tempori magis congruentem, ita ut servetur traditio orandi per diem in medio opere.
78.    Ita ergo componitur ordo dicendi Tertiam, Sextam et Nonam, ut ratio habeatur simul et eorum qui unam tantum Horam seu «Horam mediam» dicant, et eorum qui tres omnes Horas persolvere debeant aut velint.
79.    Tertiæ, Sextæ et Nonæ vel Horæ mediæ initium fit versu introductorio Deus, in adiutórium, cum Glória, Sicut erat, et Allelúia (quod omittitur tempore Quadragesimæ). Deinde dicitur hymnus, Horæ congruens. Postea fit psalmodia, deinde lectio brevis, quam sequitur versus. Hora concluditur oratione et, saltem in recitatione communi, acclamatione Benedicámus Dómino. ℟. Deo grátias.
80.    Hymni et orationes pro singulis Horis ita proponuntur diversa, ut veritati temporis, iuxta acceptam traditionem, conveniant, atque aptius horarum sanctificatio procuretur; ideoque qui unam tantum Horam dicit, ea seligere debet elementa, quæ ipsi Horæ respondent.
        Præterea, lectiones breves et orationes variantur pro qualitate diei, temporis vel festi.
81.    Duplex psalmodia proponitur: altera currens, altera complementaris. Qui unam tantum Horam dicit, psalmodiam currentem sumat. Qui vero plures Horas dicit, in una Hora psalmodiam currentem sumat, in ceteris complementarem.
82.    Psalmodia currens constat tribus psalmis (vel partibus si agitur de psalmis longioribus) e textu Psalterii, qui adhibentur cum suis antiphonis, nisi aliter suo loco indicatur.
        In sollemnitatibus, triduo paschali et diebus infra octavam Paschæ, antiphonæ propriæ dicuntur cum tribus psalmis e psalmodia complementari seligendis, nisi adhibendi sint psalmi speciales, vel celebratio sollemnitatis occurrat die dominica, quo in casu sumuntur psalmi de dominica hebdomadæ I.
83.    Psalmodia complementaris constat ternis psalmis, ex iis de more selectis qui «graduales» nuncupantur.

VI. De Completorio

84.    Completorium est ultima diei oratio, ante nocturnam quietem facienda, etiam post mediam noctem si casus ferat.
85.    Completorium inchoatur, sicut aliæ Horæ, a versu Deus, in adiutórium, cum Glória, Sicut erat et Allelúia (quod omittitur tempore Quadragesimæ).
86.    Deinde laudabiliter peragitur conscientiæ discussio, quæ in celebratione communi vel fit silentio, vel inseritur in actum pænitentialem secundum formulas Missalis Romani.
87.    Deinde dicitur hymnus congruus.
88.    Psalmodia constat, die dominica, post I Vesperas, psalmis 4 et 133 (134); post II Vesperas, psalmo 90 (91).
        Ceteris diebus tales psalmi selecti sunt, qui fiduciam in Domino præcipue excitent; conceditur tamen, ut pro iis substituantur psalmi dominicæ in commodum præcipue eorum, qui forte memoriter Completorium recitare velint.
89.    Post psalmodiam, fit lectio brevis, quam sequitur responsorium In manus tuas; deinde dicitur cum sua antiphona canticum evangelicum Nunc dimíttis, quod est quasi culmen totius Horæ.
90.    Oratio conclusiva dicitur, sicut in Psalterio.
91.    Post orationem dicitur, etiam a solo, benedictio Noctem quiétam.
92.    Demum dicitur una ex antiphonis de B. Maria Virgine. Tempore vero paschali, erit semper antiphona Regína cæli. Præter antiphonas, quæ in libro Liturgiæ Horarum exstant, aliæ possunt approbari a Conferentiis Episcoporum.138

VII. De modo uniendi pro opportunitate Horas Officii cum Missa vel inter se

93.    In casibus particularibus, si adiuncta id requirant, fieri potest in celebratione publica vel communi arctior coniunctio inter Missam et Horam Officii, iuxta normas quæ sequuntur, dummodo Missa et Hora de uno eodemque Officio sint. Cavendum tamen est, ne hoc in detrimentum operis pastoralis vertat, præsertim die dominica.
94.    Cum Laudes matutinæ in choro vel in communi celebratæ Missam immediate præcedunt, actio incipere potest aut a versu introductorio et hymno Laudum, præsertim diebus ferialibus, aut a cantu Introitus cum processione ingressus et salutatione celebrantis, diebus præsertim festivis, in casu alterutro omisso ritu initiali.
        Deinde prosequitur psalmodia Laudum more solito usque ad lectionem brevem exclusive. Post psalmodiam, omisso actu pænitentiali et, pro opportunitate, Kýrie, dicitur iuxta rubricas Glória in excélsis et celebrans profert orationem Missæ. Deinde sequitur liturgia verbi more solito.
        Oratio universalis fit loco et forma, in Missa consuetis. Diebus tamen ferialibus, in Missa matutinali, loco formularii cotidiani orationis universalis, dici possunt preces matutinales de Laudibus.
        Post communionem cum suo proprio cantu, canitur Benedíctus cum sua antiphona de Laudibus; deinde dicuntur oratio post communionem et cetera more solito.
95.    Si Hora media, scilicet Tertia, Sexta vel Nona, prout veritas Horarum requirit, publice celebrata, Missam immediate præcedit, actio incipere pariter potest aut a versu introductorio et hymno Horæ, præsertim diebus ferialibus, aut a cantu Introitus cum processione ingressus et salutatione celebrantis, diebus præsertim festivis, omisso in casu alterutro ritu initiali.
        Deinde prosequitur psalmodia Horæ more solito usque ad lectionem brevem exclusive. Post psalmodiam, omisso actu pænitentiali et, pro opportunitate, Kýrie, dicitur iuxta rubricas Glória in excélsis et celebrans profert orationem Missæ.
96.    Vesperæ eodem modo, quo matutinæ Laudes uniuntur cum Missa, quam immediate præcedunt. Primæ tamen Vesperæ sollemnitatum vel dominicarum vel festorum Domini, die dominica occurrentium, non possunt celebrari nisi iam peracta Missa diei præcedentis aut sabbati.
97.    Cum autem Hora media, scilicet Tertia, Sexta vel Nona, aut Vesperæ Missam sequuntur, tunc Missa celebratur more solito usque ad orationem post communionem inclusive.
        Dicta oratione post communionem, absolute incipit psalmodia illius Horæ. In Hora media, peracta psalmodia, statim, omissa lectione brevi, dicitur oratio et fit dimissio, ut in Missa. Ad Vesperas, peracta psalmodia et omissa lectione, additur statim canticum Magníficat cum sua antiphona et, omissis precibus atque oratione dominica, dicitur oratio conclusiva ac benedicitur populo.
98.    Excepto casu noctis Nativitatis Domini, excluditur ex more coniunctio Missæ cum Officio lectionis, cum Missa ipsa suum iam habeat cursum lectionum, ab altero distinguendum. Si quando tamen id per modum actus fieri oporteat, tunc statim post secundam lectionem Officii cum suo responsorio, ceteris omissis, incipit Missa ab hymno Glória in excélsis, si dicendus sit, secus ab oratione.
99.    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam Officii, tunc initio Officii lectionis præponi potest hymnus, huic Horæ congruus; deinde in fine Officii lectionis omittitur oratio et conclusio, atque in sequenti Hora omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

CAPUT III

DE VARIIS LITURGIA HORARUM ELEMENTIS

I. De psalmis deque eorum necessitudine cum oratione christiana

100.    In Liturgia Horarum Ecclesia magna ex parte orat illis præclaris carminibus, quæ, divino afflante Spiritu, sacri auctores composuerunt in Vetere Testamento. Ex origine enim sua talem habent virtutem, qua hominum mentes ad Deum attollant, pios et sanctos in eis excitent affectus, in rebus secundis mire eos adiuvent ad gratias agendas, in adversis consolationem afferant animique firmitatem.
101.    Psalmi tamen umbram tantum referunt illíus plenitudinis temporum, quæ apparuit in Christo Domino et ex qua vim suam accipit oratio Ecclesiæ; quapropter fieri interdum potest ut, quamvis omnes Christifideles in summa psalmorum æstimatione consentiant, quædam tamen iis difficultas occurrat, dum conentur veneranda illa carmina orando facere sua.
102.    Sed Spiritus Sanctus, quo afflante psalmistæ cecinerunt, semper eis gratia sua adest, qui bona voluntate credentes illa carmina psallendo proferunt. Insuper vero necesse est, ut «biblicam, præcipue psalmorum, institutionem sibi uberiorem comparent»139 pro suis quisque viribus, ideoque intellegant quomodo quaque methodo recte orare queant illos recitantes.
103.    Psalmi non sunt lectiones neque preces, oratione soluta compositæ, sed poemata laudativa. Etsi ergo aliquando more lectionis proferri potuerunt, tamen e genere suo litterario recte in lingua hebraica vocantur «Tehillim», id est «cantica laudis» et in lingua græca «psalmoi», id est «cantica ad sonum psalterii proferenda». Vere enim omnibus psalmis inest indoles quædam musica, qua determinatur modus conveniens proferendi. Quare etsi psalmus sine cantu recitatur, immo a solo et in silentio, regatur oportet indole sua musica: præbens quidem textum menti fidelium, magis tamen tendit ad movenda corda psallentium et audientium, immo ludentium «psalterio et cithara».
104.    Qui ergo psallit sapienter, meditando percurrit versum post versum, semper corde paratus ad respondendum, sicut Spiritus vult, qui inspiravit psalmistam idemque aderit piis hominibus, ad gratiam suam accipiendam paratis. Quare psalmodia, licet reverentiam exigat quæ Dei maiestatem decet, ex gaudio animi atque caritatis dulcedine procedere debet, sicut sacræ poesi divinoque cantui convenit, maxime autem libertati filiorum Dei.
105.    Sæpe quidem verbis psalmi facilius et ferventius orare possumus, sive gratias agentes et magnificantes Deum in exsultatione, sive deprecantes de profundis angustiarum. Attamen — maxime si psalmus non immediate alloquitur Deum — difficultas quædam aliquando exoritur. Psalmista enim, quippe qui poeta sit, sæpe loquitur ad populum, revocans scilicet historiam Israel; aliquando alios interpellat, ne exceptis quidem iis creaturis, quæ rationis capaces non sunt. Immo Deum ipsum et homines inducit loquentes et etiam, sicut in psalmo secundo, inimicos Dei. Inde patet psalmum non eandem habere rationem orationis, quam precem seu collectam ab Ecclesia compositam. Præterea cum poetica et musica indole psalmorum convenit, ut non necessario alloquantur Deum, sed ut cantentur ante Deum, sicut monet sanctus Benedictus: «Consideremus qualiter oporteat in conspectu Divinitatis et angelorum eius esse, et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostræ».140
106.    Qui psallit, cor suum aperit iis affectibus, quos spirant psalmi, secundum peculiare litterarium genus, sive est genus lamentationis, fiduciæ, gratiarum actionis, sive sunt alia genera, quæ exegetæ merito extollunt.
107.    Adhærens sensui verborum, psallens attendit ad momentum textus pro humana credentium vita.
        Constat enim unumquemque psalmum in adiunctis peculiaribus compositum esse, quæ tituli in psalterio hebraico præpositi adumbrare intendunt. Verum quidquid est de eius origine historica, quilibet psalmus habet sensum proprium, quem etiam nostris temporibus neglegere non possumus. Etsi illa carmina complura abhinc sæcula apud Orientales exorta sunt, dolores et spem, miseriam et fiduciam hominum cuiusvis ætatis ac regionis apte exprimunt, fidemque præcipue in Deum, et revelationem atque redemptionem concinunt.
108.    Qui psallit in Liturgia Horarum, non tam in propria persona psallit quam nomine totius Corporis Christi, immo et in persona ipsius Christi. Hæc si quis præ oculis habet, evanescunt difficultates, si forte animadvertat sensus sui cordis, dum psallit, discrepare ab iis affectibus quos psalmus exprimit, quando nempe, tristi et mærore affecto psalmus obvenit iubilationis, felici autem psalmus lamentationis. Quod quidem in oratione mere privata facile vitatur, in qua facultas est eligendi psalmum congruum affectui proprio. In Officio autem divino haud privatim, sed nomine Ecclesiæ publicus cursus psalmorum peragitur etiam ab eo, qui fortasse solus Horam persolvit. Qui autem Ecclesiæ nomine psallit, semper causam lætitiæ vel tristitiæ invenire potest, quia etiam hac in re vim suam servat illud Apostoli: «gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus» (Rom 12, 15), et ita humana fragilitas, amore sui sauciata, eo gradu caritatis sanatur, quo mens voci psallenti concordet.141
109.    Qui nomine Ecclesiæ psallit, debet ad plenum sensum psalmorum, præsertim ad sensum messianicum, attendere, propter quem Ecclesia Psalterium induxit. Sensus ille messianicus in Novo Testamento factus est plene manifestus, immo declaratus est ab ipso Christo Domino dicente Apostolis: «Quoniam necesse est impleri omnia, quæ scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me» (Lc 24, 44). Cuius exemplum notissimum est ille dialogus apud Matthæum de Messia, Filio David Dominoque eius,142 in quo psalmus 109 (110) intellegitur de Messia.
        Hanc viam prosecuti, sancti Patres totum Psalterium acceperunt et enarraverunt tamquam prophetiam de Christo et de Ecclesia; eademque ratione in sacra Liturgia psalmi electi sunt. Etsi aliquando quædam interpretationes contortulæ proponebantur, tamen generatim tam Patres quam Liturgia in psalmis legitime audierunt Christum clamantem ad Patrem, aut Patrem loquentem cum Filio, immo vocem agnoscebant Ecclesiæ, Apostolorum vel martyrum. Hæc methodus interpretationis etiam medio ævo floruit: in multis enim Psalterii codicibus ea ætate scriptis, titulo singulis psalmis præposito sensus christologicus psallentibus proferebatur. Interpretatio christologica nequaquam refertur ad illos tantum psalmos, qui messianici existimantur, sed ad multos etiam extenditur, in quibus sine dubio sunt meræ accommodationes, traditione tamen Ecclesiæ commendatæ.
        Maxime in psalmodia dierum festorum, psalmi ratione quadam christologica electi sunt, ad quam illustrandam plerumque antiphonæ ex ipsis psalmis excerptæ proponuntur.

II. De antiphonis deque aliis quæ orationem psalmorum adiuvant

110.    Tria in traditione latina multum contulerunt ad psalmos intellegendos vel in precationem christianam vertendos, scilicet tituli, orationes super psalmos et præcipue antiphonæ.
111.    In Psalterio Liturgiæ Horarum, unicuique psalmo præmittitur titulus de eius sensu et momento pro humana credentis vita. Hi tituli in libro Liturgiæ Horarum tantum ad utilitatem psallentium proponuntur. Ut autem foveatur oratio in lumine revelationis novæ, additur sententia Novi Testamenti vel Patrum, invitans ad orandum sensu christologico.
112.    Orationes super psalmos, quæ recitantes adiuvent in eorum interpretatione præcipue christiana, in Supplemento libri Liturgiæ Horarum pro singulis psalmis proponuntur et possunt ad libitum adhiberi ad normam veteris traditionis, ita scilicet ut, absoluto psalmo et aliquo silentii spatio observato, oratio psallentium affectus colligat et concludat.
113.    Etsi Liturgia Horarum sine cantu persolvitur, suam quisque psalmus habet antiphonam, etiam a solo dicendam. Antiphonæ enim adiuvant ad illustrandum psalmi genus litterarium; psalmum in orationem personalem vertunt; in luce meliore ponunt sententiam attentione dignam, quæ potest, effugere; colorem quendam peculiarem alicui psalmo diversis in adiunctis tribuunt; immo, dummodo excludantur insolentes accommodationes, multum iuvant ad interpretationem typologicam vel festivam; iucundam et variam reddere possunt recitationem psalmorum.
114.    Antiphonæ in Psalterio ita instructæ sunt, ut possint in linguas vernaculas converti, immo post unamquamque stropham repeti, iuxta ea quæ dicuntur n. 125. In Officio vero per annum sine cantu, loco harum antiphonarum, adhiberi possunt pro opportunitate sententiæ psalmis adiunctæ (cf. n. 111).
115.    Quando psalmus pro sua longitudine in plures partes dividi potest intra unam eandemque Horam, singulis partibus apponitur propria antiphona ad varietatem inducendam, præsertim in celebratione cum cantu, necnon ad psalmi divitias melius percipiendas; licet tamen psalmum integrum sine interruptione persolvere, adhibita prima tantum antiphona.
116.    Antiphonæ propriæ habentur pro singulis psalmis ad Laudes et Vesperas in triduo paschali, diebus infra octavas Paschæ et Nativitatis, necnon in dominicis temporis Adventus, Nativitatis, Quadragesimæ et Paschæ, item in feriis Hebdomadæ sanctæ, temporis paschalis et diebus a 17 ad 24 decembris.
117.    In sollemnitatibus, ad Officium lectionis, Laudes matutinas, Tertiam, Sextam, Nonam et Vesperas, antiphonæ propriæ proponuntur; secus sumuntur e Communi. In festis idem servatur ad Officium lectionis, Laudes matutinas et Vesperas.
118.    Si quæ memoriæ Sanctorum antiphonas proprias habent, eas retinent (cf. n. 235).
119.    Antiphonæ ad Benedíctus et Magníficat, in Officio de Tempore, sumuntur e Proprio de Tempore, si adsint, secus e Psalterio currente; in sollemnitatibus et festis, sumuntur e Proprio, si adsint, secus e Communi; in memoriis vero quæ antiphonam pro priam non habent, ad libitum dicitur antiphona vel de Communi vel de feria currente.
120.    Tempore paschali, omnibus antiphonis additur Allelúia, nisi forte a sensu antiphonæ discrepet.

III. De modo psallendi

121.    Prout cuiusque psalmi genus litterarium vel longitudo postulat, utque ipse psalmus lingua vel latina vel vernacula dicitur, atque præcipue prout a solo vel a pluribus, vel cum populo congregato fit celebratio, alius alios psalmos recitandi modus proponi potest, quo facilius ii qui psallunt percipiant illam quasi fragrantiam spiritualem et venustatem psalmorum. Psalmi enim non adhibentur ut quantitas quædam orationis, sed varietati consultum est et indoli propriæ uniuscuiusque carminis.
122.    Psalmi canuntur vel dicuntur aut uno tractu (seu «in directum»), aut alternis versibus vel strophis a duobus choris vel cœtus partibus, aut modo responsoriali, secundum diversos traditione vel experientia probatos usus.
123.    Sua semper psalmi cuiusque initio proferatur antiphona, ut supra dictum est nn. 113-120; in fine vero totius psalmi, servatur usus concludendi cum Glória Patri et Sicut erat. Glória enim ea est apta conclusio, quæ traditione commendatur, quæque tríbuit orationi Veteris Testamenti sensum laudativum, christologicum et trinitarium. Post psalmum vero, pro opportunitate, repetitur antiphona.
124.    Quando adhibentur psalmi longiores, tales partitiones psalmorum signantur in Psalterio, quæ membra psalmodiæ ita dividant, ut ternariam Horæ structuram adumbrent, respectu tamen stricte habito sinceri eiusdem psalmi sensus.
        Quam divisionem convenit observare, præcipue in celebratione chorali lingua latina persolvenda, addito Glória Patri in fine uniuscuiusque partis.
        Licet tamen vel hunc modum traditum retinere, vel moram inter partes diversas eiusdem psalmi interponere, vel psalmum integrum uno tractu proferre cum sua antiphona.
125.    Præterea, quando genus litterarium psalmi id suadebit, divisiones strophicæ ideo indicabuntur, ut, præsertim si psalmi lingua vernacula canantur, possint persolvi interiecta antiphona post unamquamque stropham, et tunc sufficiet Glória Patri post finem totius psalmi adicere.

IV. Qua ratione psalmi in Officio distributi sint

126.    Psalmi distributi sunt per circulum quattuor hebdomadarum, ea tamen lege ut perpauci psalmi omittantur, alii vero traditione insignes frequentius repetantur, et Laudes matutinæ, Vesperæ ac Completorium psalmis respectivæ Horæ consentaneis instruantur143
127.    Ad Laudes matutinas et Vesperas, utpote quæ celebrationi populari magis destinentur, selecti sunt ii psalmi, qui aptiores sunt ad celebrationem cum populo.
128.    Ad Completorium observata est norma descripta n. 88.
129.    Die dominica, etiam ad Officium lectionis et ad Horam mediam, ii psalmi selecti sunt, qui ad mysterium paschale exprimendum traditione insignes sint. Feriæ sextæ aliqui psalmi assignati sunt vel pænitentiales vel de Passione.
130.    Reservantur temporibus Adventus, Nativitatis, Quadragesimæ et Paschæ tres psalmi, scilicet 77 (78), 104 (105) et 105 (106), qui historiam salutis Veteris Testamenti clarius patefaciunt ut prænuntiam illius, quæ in Novo completur.
131.    Tres vero psalmi 57 (58), 82 (83) et 108 (109), in quibus præponderat indoles imprecatoria, omittuntur in Psalterio currente. Item aliqui versus nonnullorum psalmorum prætermissi sunt, ut indicatur initio singulorum. Quorum textuum omissio fit ob quandam difficultatem psychologicam, etsi psalmi ipsi imprecatorii in pietate Novi Testamenti occurrunt, exempli gratia Ap 6, 10, nulloque modo intendunt ad maledicendum inducere.
132.    Psalmi qui longiores sunt quam ut in una Officii Hora contineantur, variis distribuuntur diebus in eadem Hora, ita ut integre recitari possint ab iis qui alias Horas haud dicere soleant. Sic psalmus 118 (119) secundum suam propriam divisionem distribuitur per viginti duos dies ad Horam mediam, quippe qui horis diurnis traditione assignatus sit.
133.    Cyclus quattuor hebdomadarum Psalterii ita cum anno liturgico conectitur, ut a prima hebdomada, omissis forte aliis, resumatur dominica I Adventus, hebdomada I per annum, dominica I Quadragesimæ, dominica I Paschæ.
        Post vero Pentecosten, cum tempore per annum cyclus Psalterii seriem sequatur hebdomadarum, ab ea Psalterii hebdomada resumitur, quæ in Proprio de tempore indicatur initio suæ respectivæ hebdomadæ per annum.
134.    In sollemnitatibus et festis, triduo paschali, diebus infra octavas Paschæ et Nativitatis, ad Officium lectionis psalmi proprii assignantur ex iis, qui traditione probantur, eorumque aptitudo plerumque antiphona illustratur. Quod fit etiam ad Horam mediam in quibusdam sollemnitatibus Domini et in octava Paschæ. Ad Laudes matutinas sumuntur psalmi et canticum de dominica I in Psalterio. Ad I Vesperas sollemnitatum psalmi sunt e serie Laudate secundum morem antiquum. Ad II Vesperas sollemnitatum et ad Vesperas festorum psalmi et canticum sunt propria. Ad Horam mediam sollemnitatum, exceptis iis de quibus supra dictum est et nisi occurrant die dominica, psalmi sumuntur ex gradualibus; ad Horam mediam festorum psalmi dicuntur diei currentis.
135.    In ceteris casibus psalmi sumuntur e Psalterio currente, nisi forte adsint antiphonæ propriæ vel psalmi proprii.

V. De canticis Veteris et Novi Testamenti

136.    In Laudibus, inter priorem et alterum psalmum, inseritur, ut mos est, canticum Veteris Testamenti. Præter seriem antiqua traditione romana acceptam, alteramque a sancto Pio X in Breviarium insertam, ita plura Psalterio addita sunt cantica ex variis Veteris Testamenti libris excerpta, ut singuli dies feriales quattuor hebdomadarum suum proprium canticum habeant, diebus vero dominicis duæ partes cantici trium Puerorum alternentur.
137.    In Vesperis, post duos psalmos, inseritur canticum Novi Testamenti, ex Epistolis vel Apocalypsi excerptum. Septem indicantur cantica pro singulis uniuscuiusque hebdomadæ diebus. In dominicis vero Quadragesimæ, loco cantici alleluiatici ex Apocalypsi, dicitur canticum ex Epistola I Petri. Præterea in sollemnitate Epiphaniæ et in festo Transfigurationis Domini dicitur canticum, suo loco indicatum, ex Epistola I ad Timotheum.
138.    Cantica evangelica Benedíctus, Magníficat et Nunc dimíttis eadem sollemnitate ac dignitate honestentur, quibus ipsum solet audiri Evangelium.
139.    Sive psalmodia sive lectiones ea firma lege traditionis componuntur, ut primo Vetus Testamentum, deinde Apostolus, ultimo vero Evangelium proferatur.

VI. De lectione sacræ Scripturæ

a) De lectione sacræ Scripturæ in genere

140.    Lectio sacræ Scripturæ, quæ ex antiqua traditione fit publice in Liturgia, non tantum in celebratione eucharistica, sed etiam in Officio divino, omnibus christianis ideo maximi habenda est, quia ab ipsa Ecclesia proponitur, non singulorum electione vel propensiore animi inclinatione, sed in ordine ad mysterium, quod Sponsa Christi «per anni circulum explicat, ab Incarnatione et Nativitate usque ad Ascensionem, ad diem Pentecostes et ad exspectationem beatæ spei et adventus Domini».144 Insuper in celebratione liturgica lectionem sacræ Scripturæ semper comitatur oratio, ita ut lectio pleniorem fructum afferat et vicissim oratio, præsertim psalmorum, ex lectione plenius intellegatur et pietate fiat impensior.
141.    In Liturgia Horarum, sacræ Scripturæ tum lectio longior, tum lectio brevior proponitur.
142.    Lectio longior, in Laudibus matutinis et Vesperis ad libitum facienda, describitur supra, n. 46.

b) De cursu lectionis sacræ Scripturæ in Officio lectionis

143.    In cursu lectionis sacræ Scripturæ in Officio lectionis, ratio habetur tum eorum temporum sacrorum, quibus ex venerabili traditione certi quidam libri legendi sunt, tum cursus lectionis in Missa. Ita ergo Liturgia Horarum cum Missa componitur, ut lectio Scripturæ in Officio compleat lectionem quæ fit in Missa, utque conspectus præbeatur totius historiæ salutis.
144.    Firma exceptione, de qua in n. 73, Evangelium in Liturgia Horarum non legitur, cum in Missa quotannis integre legatur.
145.    Duplex habetur cursus lectionis biblicæ: alter, qui insertus est libro Liturgiæ Horarum, unum tantum annum complectitur; alter ad libitum adhibendus, qui in Supplemento continetur, est biennalis, sicut cursus lectionis per annum in Missa feriali.
146.    Cursus biennalis lectionum ita instructus est, ut omnes fere libri sacræ Scripturæ quotannis, atque textus longiores et difficiliores, qui vix in Missa locum obtinere possunt, Liturgiæ Horarum assignentur. Dum tamen Novum Testamentum integre — partim in Missa, partim in Liturgia Horarum — quotannis legitur, ex libris Veteris Testamenti eæ selectæ sunt partes, quæ ad intellegendam historiam salutis et ad pietatem alendam maioris momenti sunt.
        Congruentia tamen inter lectiones Liturgiæ Horarum et lectiones Missæ, nedum eosdem textus iisdem diebus proponat, vel eosdem libros passim iísdem temporibus distribuat, quod Liturgiæ Horarum relinqueret minoris momenti pericopas seriemque textuum perturbaret, necessario exigit, ut idem liber recurrat annis alternis in Missa et in Liturgia Horarum aut saltem, si eodem anno legitur, quodam temporis spatio interiecto.
147.    Tempore Adventus, secundum antiquam traditionem, leguntur pericopæ ex libro Isaiæ excerp tæ, lectione semicontinua, et quidem alterna alternis annis. Adduntur liber Ruth et quædam prophetiæ ex libro Michææ. Cum a die 17 usque ad diem 24 decembris legantur lectiones iis diebus specialiter assignatæ, omittuntur eæ lectiones hebdomadæ III Adventus, quæ locum non obtineant.
148.    A die 29 decembris ad diem 5 ianuarii legitur anno I Epistola ad Colossenses, qua Incarnatio Domini consideratur intra fines totius historiæ salutis, et anno II Canticum canticorum, quo adumbratur unio Dei et hominis in Christo: «Tunc enim Deus Pater Deo Filio suo nuptias fecit, quando hunc in utero Virginis humanæ naturæ coniunxit, quando Deum ante sæcula fieri voluit hominem in fine sæculorum»145
149.    A die 7 ianuarii ad sabbatum post Epiphaniam leguntur textus eschatologici, ex Isaia 60-66 et Baruch sumpti; lectiones vero, quæ locum obtinere nequiverunt, eo anno omittuntur.
150.    In Quadragesima anno I leguntur excerpta e libro Deuteronomii et Epistola ad Hebræos. Anno II præbetur conspectus historiæ salutis e libris Exodi, Levitici et Numeri. Epistola ad Hebræos fœdus antiquum luce mysterii paschalis Christi interpretatur. Ex eadem Epistola feria VI in Passione Domini, legitur excerptum de sacrificio Christi (9, 11-28), et Sabbato sancto de requie Domini (4, 1-13). Aliis vero diebus Hebdomadæ sanctæ anno I leguntur e libro Isaiæ cantus tertius et quartus Servi Domini et pericopæ e libro Lamentationum depromptæ; anno II propheta Ieremias ut typus Christi patientis legitur.
151.    Tempore paschali, exceptis dominicis I et II Paschæ ac sollemnitatibus Ascensionis et Pentecostes, iuxta traditionem leguntur anno I Epistola I Petri, liber Apocalypsis et Epistolæ Ioannis, anno II Actus Apostolorum.
152.    A feria II post dominicam Baptismatis Domini usque ad Quadragesimam et a feria II post Pentecosten usque ad Adventum, currit series continua triginta quattuor hebdomadarum per annum.
        Quæ series interrumpitur a feria IV Cinerum usque ad diem Pentecostes: feria II post dominicam Pentecostes, resumitur lectio per annum ex ea hebdomada, quæ sequitur hebdomadam occurrente Quadragesima interruptam, omissa vero lectione quæ dominicæ assignatur.
        Annis autem, quibus numerantur tantum 33 hebdomadæ temporis per annum, omittitur hebdomada quæ incidit immediate post Pentecosten, ita ut semper legantur lectiones hebdomadarum ultimarum, quæ sunt indolis eschatologicæ.
        Libri Veteris Testamenti distribuuntur secundum historiam salutis: Deus seipsum revelat decursu vitæ populi, qui per gradus subsequentes ducitur et illuminatur. Ideo prophetæ inter libros historicos leguntur ratione habita temporis, quo vixerunt et docuerunt. Quapropter anno I series lectionum Veteris Testamenti proponit insimul libros historicos et oracula prophetarum a libro Iosue ad tempus exsilii inclusive; anno II, post lectiones Genesis ante Quadragesimam peragendas, resumitur historia salutis post exsilium usque ad tempus Machabæorum. Inseruntur eodem anno prophetæ recentiores, libri sapientiales et narrationes librorum Esther, Thobis et Iudith.
        Epistolæ Apostolorum, quæ non leguntur tem poribus specialibus, distribuuntur ratione habita tum lectionum Missæ, tum ordinis chronologici, quo scriptæ sunt.
153.    Cursus vero unius anni ita abbreviatus est, ut quotannis partes selectæ sacræ Scripturæ legantur, ratione habita utriusque cursus lectionum Missæ, cui complemento sint.
154.    In sollemnitatibus et festis lectio propria assignatur; secus sumitur e Communi Sanctorum.
155.    Singulæ pericopæ, quantum fieri potest, unitatem quandam servant; ídeo ne longitudo æqua, ceteroquin diversa secundum diversa genera litteraria librorum, superetur, interdum aliquot versus omittuntur, quod semper indicatur. Laudabiliter vero integre legi possunt in textu approbato.

c) De lectionibus brevibus

156.    Lectiones breves, seu «capitula», quarum momentum in Liturgia Horarum n. 45 descriptum est, ita selectæ sunt, ut sententiam vel monitionem presse ac distincte exprimant. Varietati præterea consultum est.
157.    Constitutæ sunt ergo quattuor series hebdomadales lectionum brevium per annum, quæ inseruntur Psalterio, ita ut cotidie per quattuor hebdomadas varietur lectio. Series hebdomadales insuper habentur pro temporibus Adventus, Nativitatis, Quadragesimæ et Paschæ. Accedunt lectiones breves propriæ pro sollemnitatibus et festis, et quibusdam memoriis, necnon series unius hebdomadæ pro Completorio.
158.    In seligendis lectionibus brevibus, servata sunt hæc, quæ sequuntur:

  1. secundum traditionem exclusa sunt Evangelia;

  2. quantum fieri potest, indoles diei dominicæ vel etiam feriæ VI et ipsarum Horarum observata est;

  3. lectiones ad Vesperas, cum sequantur canticum Novi Testamenti, e Novo tantum Testamento selectæ sunt.

VII. De lectione Patrum et Scriptorum ecclesiasticorum

159.    Iuxta Ecclesiæ Romanæ traditionem, in Officio lectionum, post lectionem biblicam, habetur lectio Patrum vel Scriptorum ecclesiasticorum cum suo responsorio, nisi dicenda sit lectio hagiographica (cf. nn. 228-239).
160.    In hac lectione proponuntur textus e scriptis sanctorum Patrum, doctorum aliorumque Scriptorum ecclesiasticorum, ad Ecclesiam pertinentium cum Orientalem tum Occidentalem, deprompti, ita tamen ut primæ partes sanctis Patribus tribuantur, qui peculiari auctoritate in Ecclesia gaudent.
161.    Præter lectiones libro Liturgiæ Horarum pro unoquoque die assignatas, habetur Lectionarium ad libitum, ubi maior copia lectionum præbetur, quo latius pateat iis qui Officium divinum persolvunt, thesaurus Ecclesiæ traditionis. Datur facultas unicuíque lectionem alteram sumendi aut e libro Liturgiæ Horarum aut e Lectionario ad libitum.
162.    Præterea Conferentiæ Episcoporum possunt alios etiam textus apparare, traditionibus et ingenio suæ regionis congruentes,146 qui in Lectionarium ad libitum pro supplemento inserantur. Qui textus depromantur ex operibus Scriptorum catholicorum, doctrina et morum sanctitate excellentium.
163.    Munus huiusmodi lectionis est præcipue meditatio verbi Dei, qualiter ab Ecclesia in sua traditione accipitur. Ecclesia enim necessarium semper duxit verbum Dei christifidelibus authentice declarare, ut «propheticæ et apostolicæ interpretationis linea secundum ecclesiastici et catholici sensus normam dirigatur».147
164.    Ex assidua frequentatione documentorum, quæ universalis traditio Ecclesiæ perhibet, legentes ad pleniorem meditationem sacræ Scripturæ eiusque suavem et vivum affectum ducuntur. Scripta enim sanctorum Patrum præclara testimonia sunt illius meditationis verbi Dei, per sæcula productæ, qua Verbi incarnati Sponsa, Ecclesia nempe, «quæ secum habet consilium et spiritum Sponsi et Dei sui»,148 ad profundiorem in dies Scripturarum sacrarum intellegentiam assequendam accedere satagit.
165.    Lectio Patrum in sensum quoque temporum festorumque liturgicorum christianos inducit. Insuper eis patefacit accessum ad inæstimabiles divitias spirituales, quæ Ecclesiæ patrimonium egregium efficiunt, simulque vitæ spiritualis fundamentum præbent atque uberrimum pietatis nutrimentum. Præcones autem verbi Dei præclara exempla sacræ prædicationis ita in promptu cotidie habent.

VIII. De lectione hagiographica

166.    Nomine lectionis hagiographicæ appellatur sive textus alicuius Patris aut Scriptoris ecclesiastici, qui de Sancto celebrato proprie loquitur vel ad illum recte applicatur, sive excerptum ex scriptis ipsius Sancti, sive eius vitæ narratio.
167.    In conficiendis Propriis Sanctorum particularibus, consulendum est veritati historicæ149 et vero profectui spirituali eorum, qui lectionem hagiographicam legent vel audient; sedulo autem cavendum ab iis, quæ solam mirationem moveant; in luce vero ponatur peculiaris indoles spiritualis Sanctorum, modo hodiernis condicionibus accommodato, necnon eorum momentum ad vitam et pietatem Ecclesiæ.
168.    Parva notitia biographica, quæ notas mere historicas præbet et curriculum vitæ breviter describit, ponitur ante lectionem ipsam ad instructionem tantum; non igitur proferenda est in celebratione.

IX. De responsoriis

169.    Lectionem biblicam in Officio lectionis sequitur proprium eius responsorium, cuius textus ita e thesauro tradito selectus vel e novo compositus est, ut lucem novam afferat ad lectionem mox lectam intellegendam, vel lectionem inserat in historiam salutis, vel ex Vetere Testamento ad Novum perducat, vel lectionem vertat in orationem et contemplationem, vel denique pulchritudine sua poetica iucundam præbeat varietatem.
170.    Similiter lectioni alteri idoneum apponitur responsorium, quod tamen cum textu lectionis minus arcte coniungitur, ideoque libertati meditationis magis favet.
171.    Responsoria igitur cum partibus suis, repetendis etiam in recitatione a solo, suum retinent pretium. Pars vero, quæ repeti solet in responsorio, in recitatione sine cantu omitti potest, nisi repetitio ipso sensu postuletur.
172.    Simili sed simpliciore modo responsorium breve ad Laudes matutinas, Vesperas et Completorium de quo supra nn. 49 et 89, atque versus ad Tertiam, Sextam et Nonam respondent lectioni brevi, veluti acclamatio quædam, qua verbum Dei altius penetret animum audientis seu legentis.

X. De hymnis aliisque canticis non biblicis

173.    HHymni, iam perantiqua traditione in Officio locum obtinentes, nunc quoque locum suum retinent.150 Revera, non solum sua natura lyrica ad Dei laudem nominatim destinati sunt, sed partem constituunt popularem, quin etiam plerumque Horarum vel singulorum festorum individuam indolem magis quam aliæ OfFicii partes statim demonstrant, et ad piam celebrationem animos movent et alliciunt. Quam efficacitatem auget sæpe litteraria pulchritudo. Præterea in Officio hymni sunt veluti præcipuum poeticum elementum, ab Ecclesia conditum.
174.    Hymnus doxologia terminatur ad normam traditionis, quæ de more ad eandem personam divinam dirigitur, ad quam hymnus ipse.
175.    In Officio temporis per annum, ad consulendum varietati, duplex cursus hymnorum ad omnes Horas institutus est, alternis hebdomadis adhibendus.
176.    Præterea in Officium lectionis duplex cursus hymnorum temporis per annum invectus est, prout hymni nocte vel die recitantur.
177.    Hymni noviter inducti melodiis eiusdem numeri et metri adornari possunt, quæ usu traditæ sunt.
178.    Ad celebrationem in lingua vernacula quod attinet, fit facultas Conferentiis Episcoporum aptandi ad naturam propriæ linguæ hymnos latinos, necnon novas hymnodicas compositiones introducendi,151 dummodo spiritui Horæ aut temporis vel diei festi prorsus congruant; sedulo præterea cavendum est, ne cantiunculæ populares admittantur, quæ nullum artis pretium præ se ferant neque Liturgiæ dignitati sint vere consentaneæ.

XI. De precibus, de oratione dominica, de oratione conclusiva

a) De precibus seu intercessionibus in Laudibus et Vesperis.

179.    Liturgia Horarum laudes quidem Dei celebrat. Traditio tamen sive iudaica sive christiana a laude divina orationem petitionis non disiungit, hanc ab illa haud raro aliquomodo deducens. Apostolus quidem Paulus hortatur ut fiant «obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire» (1 Tim 2, 1-4). Quam monitionem Patres haud raro interpretati sunt, ut mane et vespere intercessiones faciendæ essent.152
180.    Intercessiones, quæ in Missa ritus Romani instauratæ sunt, fiunt etiam ad Vesperas modo tamen diverso, ut infra describitur.
181.    Cum insuper ea traditio orationis sit, ut mane Deo commendetur totus dies, in Laudibus matutinis fiunt invocationes ad diem Deo commendandum vel consecrandum.
182.    Nomine precum appellantur tum intercessiones, quæ fiunt ad Vesperas, tum invocationes ad diem Deo dicandum, quæ fiunt ad Laudes matutinas.
183.    Varietatis causa, maxime vero ad Ecclesiæ hominumque necessitatum multiplicitatem melius exprimendam secundum diversos status, cœtus, personas, condiciones et tempora, diversæ proponuntur formulæ precum pro singulis diebus cursus Psalterii per annum et pro sacris temporibus anni liturgici, necnon pro quibusdam celebrationibus festivis.
184.    Præterea Conferentiis Episcoporum ius est tam aptandi formulas in libro Liturgiæ Horarum propositas quam novas approbandi,153 servatis tamen normis quæ sequuntur.
185.    Ut in oratione dominica, petitionibus oportet coniungere laudem Dei, seu confessionem eius gloriæ, vel memoriam historiæ salutis.
186.    In precibus Vesperarum ultima intentio semper est pro defunctis.
187.    Cum Liturgia Horarum sit præcipue oratio totius Ecclesiæ pro tota Ecclesia, immo pro totius mundi salute,154 oportet ut in precibus intentiones universales primum omnino locum obtineant, scilicet oretur pro Ecclesia cum eius ordinibus, pro potestatibus sæcularibus, pro iis qui paupertate, morbo vel mærore laborant, pro orbis universi necessitatibus, nempe pro pace et aliis huiusmodi rebus.
188.    Licet tamen, sive ad Laudes matutinas sive ad Vesperas, quasdam intentiones addere particulares.
189.    Tali structura præditæ sunt preces in Officio adhibendæ, ut possint aptari et celebrationi populari et celebrationi in parva communitate et recitationi a solo.
190.    Preces igitur in recitatione cum populo vel communi introducuntur brevi invitatione, a sacerdote vel ministro facienda, in qua specimen responsionis, a congregatione invariabili modo repetendæ, proponitur.
191.    Intentiones præterea enuntiantur sermone ad Deum directo, ita ut possint convenire tam celebrationi communi quam recitationi a solo.
192.    Quælibet intentionum formula duabus partibus constat, quarum altera potest adhiberi ut responsio variabilis.
193.    Quare modi diversi adhiberi possunt, ita scilicet ut sacerdos vel minister utrarnque partem dicat et congregatio responsum uniforme vel pausam silentii interponat, aut sacerdos vel minister dicat tantum priorem partem et congregatio alteram.

b) De oratione dominica

194.    Ad Laudes matutinas et Vesperas, utpote Horas magis populares, post preces locum obtinet pro sua dignitate oratio dominica, ad normam venerabilis traditionis.
195.    Oratio ergo dominica in posterum ter in die sollemniter dicetur, scilicet ad Missam, Laudes matutinas et Vesperas.
196.    Pater noster ab omnibus dicitur, præmissa pro opportunitate brevi monitione.

c) De oratione conclusiva

197.    In fine totius Horæ, ad complendum dicitur oratio conclusiva, quæ in celebratione publica et populari, ad normam traditionis, sacerdoti aut diacono competit.155
198.    Hæc oratio, in Officio lectionis, de more est diei propria. Ad Completorium, semper est in Psalterio.
199.    Ad Laudes matutinas et Vesperas, oratio sumitur e Proprio in dominicis, in feriis temporis Adventus, Nativitatis, Quadragesimæ et Paschæ, necnon in sollemnitatibus, festis et memoriis. In feriis vero per annum, ea oratio dicitur, quæ in cursu Psalterii indicatur ad indolem propriam harum Horarum significandam.
200.    Ad Tertiam, Sextam et Nonam, seu ad Horam mediam, oratio sumitur e Proprio in dominicis et in feriis temporis Adventus, Nativitatis, Quadragesimæ et Paschæ, necnon in sollemnitatibus et festis. Aliis diebus dicuntur eæ orationes, quæ cuiusque Horæ indolem exprimunt et in Psalterio dispositæ sunt.

XII. De sacro silentio

201.    Cum generatim in actionibus liturgicis curandum sit, ut «sacrum quoque silentium suo tempore servetur»,156 in ipsa persolvenda Liturgia Horarum opportunitas silentii præbeatur.
202.    Pro opportunitate ergo et prudentia, ad ple- nam vocis Spiritus Sancti in cordibus resonantiam assequendam, et ad orationem personalem arctius cum verbo Dei ac publica Ecclesiæ voce coniungen-dam, spatium silentii interponi licet aut post sin-gulos psalmos, repetita sua antiphona, secundum morem maiorum, et præcipue si, post silentium, ad-ditur oratio psalmica (cf. n. 112); aut post lectiones, sive breves, sive longiores, et quidem sive ante sive post responsorium.
        Cavendum est tamen, ne tale silentium introducatur, quod structuram Officii deformet, aut molestiam seu tædium participantibus afferat.
203.    In recitatione vero a solo, amplior facultas est moram faciendi in meditatione alicuius formulæ, quæ spiritualem affectum promoveat, neque hac de causa Officium suam publicam amittit indolem.

CAPUT IV

DE VARIIS CELEBRATIONIBUS PER ANNI CIRCULUM

I. De celebratione mysteriorum Domini

a) De die dominica

204.    Officium dominicæ incipit a I Vesperis, in quibus omnia sumuntur e Psalterio, iis exceptis quæ ut propria assignantur.
205.    Quando festum Domini die dominica celebratur, habet I Vesperas proprias.
206.    De modo vigilias dominicales pro opportunitate celebrandi, dictum est supra n. 73.
207.    Maxime convenit ut, ubi fieri potest, cum populo celebrentur saltem Vesperæ, secundum perveterem consuetudinem.157

b) De triduo paschali

208.    In triduo paschali Officium celebratur, sicut describitur in Proprio de Tempore.
209.    Ii vero, qui Missam vespertinam in Cena Domini vel celebrationem Passionis Domini feria VI participant, Vesperas respectivi diei non dicunt.
210.    Feria VI in Passione Domini et Sabbato sancto habeatur ante Laudes matutinas, quantum fieri potest, publica et popularis celebratio Officii lectionis.
211.    Completorium Sabbati sancti ab iis tantum dicitur, qui Vigiliæ paschali non intersunt.
212.    Vigilia paschalis locum tenet Officii lectionis: qui ergo sollemni Vigiliæ paschali non interfuerunt, ex ea legant saltem quattuor lectiones cum cantibus et orationibus. Expedit eligere lectiones Exodi, Ezechielis, Apostoli et Evangelii. Sequuntur hymnus Te Deum et oratio diei.
213.    Laudes dominicæ Resurrectionis ab omnibus dicuntur; convenit Vesperas celebrari modo sollemniore ad tam sacri diei occasum colendum et apparitiones commemorandas, quibus Dominus suis discipulis se ostendit. Diligentissime, ubi viget, servetur particularis traditio celebrandi, die Paschæ, eas Vesperas baptismales, in quibus, dum cantantur psalmi, fit processio ad fontes.

c) De tempore paschali

214.    Indolem paschalem accipit Liturgia Horarum ex acclamatione Allelúia, qua concluduntur pleræque antiphonæ (cf. n. 120); insuper ex hymnis, antiphonis et precibus specialibus, denique e lectionibus propriis, cuíque Horæ assignatis.

d) De Nativitate Domini

215.    In nocte Nativitatis Domini, ante Missam convenit, ut sollemnis vigilia celebretur per Officium lectionis. Completorium ab iis qui huic vigiliæ intersunt non dicitur.
216.    Laudes in die Nativitatis de more dicuntur ante Missam in aurora.

e) De aliis sollemnitatibus et festis Domini

217.    Ad ordinandum Officium in sollemnitatibus et festis Domini, serventur ea quæ dicuntur infra nn. 225-233, mutatis tamen rebus mutandis.

II. De celebratione Sanctorum

218.    Ita componuntur Sanctorum celebrationes, ut diebus festis vel sacris temporibus ipsa mysteria salutis recolentibus non prævaleant,158 neve cursum psalmodiæ et lectionis divinæ passim deprimant aut repetitiones indebitas pariant, utque legitima veneratio uniuscuiusque opportune foveatur. Iis principiis innititur tum reformatio Calendarii, iussu Concilii Vaticani II peracta, tum ea ratio celebrandi Sanctos in Liturgia Horarum, quæ sequentibus numeris describitur.
219.    Celebrationes Sanctorum sunt aut sollemnitates, aut festa, aut memoriæ.
220.    Memoriæ vero sunt aut obligatoriæ aut, si nihil indicatur, ad libitum. Ad decernendum utrum conveniat necne talem memoriam ad libitum celebrari in Officio cum populo vel in communi persolvendo, ratio habeatur boni communis vel veræ ipsius cœtus devotionis, non solius præsidis.
221.    Si eadem die plures occurrant memoriæ ad libitum, una tantum celebrari potest, ceteris omissis.
222.    Sollemnitates, eæque solæ, transferuntur ad normam rubricarum.
223.    Normæ quæ sequuntur vim obtinent tam pro Sanctis, qui in Calendario Romano generali inscribuntur, quam pro iis, qui in calendariis particularibus recensentur.
224.    Partes proprias, si forte desint, supplent respectiva Communia Sanctorum.

1. Quomodo ordinandum sit Officium in sollemnitatibus

225.    Sollemnitates habent I Vesperas die præcedente.
226.    In Vesperis, tam primis quam secundis, hymnus, antiphonæ, lectio brevis cum suo responsorio, oratio conclusiva sunt propria; quod si propria deficiant, sumantur de Communi.
        Uterque psalmus, in I Vesperis, sumitur de more ex serie Laudáte (scilicet ex psalmis 112 [113], 116 [117], 134 [135], 145 [146], 146 [147, 1-11], 147) secundum antiquam traditionem; canticum Novi Testamenti indicatur suo loco. In II Vesperis psalmi et canticum sunt propria; preces sunt propriæ vel de Communi.
227.    In Laudibus matutinis hymnus, antiphonæ, lectio brevis cum suo responsorio, oratio conclusiva sunt propria; quod si propria deficiant, sumantur de Communi. Psalmi vero sumendi sunt de dominica I in Psalterio; preces sunt propriæ vel de Communi.
228.    In Officio lectionis, omnia sunt propria, sive hymnus, sive antiphonæ et psalmi, sive lectiones et responsoria. Lectio prior est biblica, altera hagiographica. Si vero agitur de Sancto, qui cultum localem tantum habet neque in Proprio quidem locali partes speciales obtinet, omnia sumuntur de Communi.
        In fine Officii lectionis dicuntur hymnus Te Deum et oratio propria.
229.    In Hora media, seu Tertia, Sexta et Nona, hymnus dicitur cotidianus, nisi aliter indicatur; psalmi sunt ex gradualibus cum antiphona propria; die tamen dominica psalmi sumuntur de dominica I in Psalterio, lectio brevis et oratio conclusiva sunt propriæ. Attamen in quibusdam sollemnitatibus Do mini proponuntur psalmi peculiares.
230.    Ad Completorium, omnia sunt de dominica, respective post I et post II Vesperas.

2. Quomodo ordinandum sit Officium in festis

231.    Festa non habent I Vesperas, nisi agatur de festis Domini, quæ occurrunt die dominica. Ad Officium lectionis, Laudes matutinas et Vesperas omnia fiunt ut in sollemnitatibus.
232.    In Hora media, seu Tertia, Sexta et Nona, hymnus dicitur cotidianus; psalmi cum suis antiphonis dicuntur de feria, nisi ad Horam mediam ratio peculiaris vel traditio requirat, ut antiphona propria dicatur, quod suo loco indicabitur. Lectio brevis et oratio conclusiva sunt propriæ.
233.    Completorium dicitur sicut diebus ordinariis.

3. Quomodo ordinandum sit Officium in memoriis Sanctorum

234.    Inter memoriam obligatoriam et memoriam ad libitum, si hæc reapse celebratur, nulla est differentia in ratione ordinandi Officii, nisi agatur de memoriis ad libitum, quæ temporibus privilegiatis forte occurrant.

a) De memoriis diebus ordinariis occurrentibus

235.    In Officio lectionis, Laudibus matutinis et Vesperis:

  1. psalmi cum suis antiphonis sumuntur e feria currente, nisi forte adsint antiphonæ propriæ vel psalmi proprii, qui singulis locis indicantur;

  2. antiphona ad invitatorium, hymnus, lectio brevis, antiphonæ ad Benedíctus et ad Magníficat, preces, si sunt propria, dicenda sunt de Sancto; secus dicuntur aut de Communi aut de feria currente;

  3. oratio conclusiva dicenda est de Sancto;

  4. in Officio lectionis lectio biblica cum suo responsorio est de Scriptura occurrente. Altera lectio est hagiographica cum responsorio proprio vel de Communi; si autem non est propria, sumitur ex testibus Patrum diei currentis.

        Non dicitur Te Deum.

236.    In Hora media, seu Tertia, Sexta et Nona, et ad Completorium nihil fit de Sancto, sed totum de feria.

b) De memoriis tempore privilegiato occurrentibus

237.    In dominicis, sollemnitatibus et festis, necnon in feria IV Cinerum, in Hebdomada sancta et in octava Paschæ, nihil fit de memoriis forte occurrentibus.
238.    In feriis a die 17 ad diem 24 decembris, necnon in octava Nativitatis et in feriis Quadragesimæ, nulla celebratur memoria obligatoria, ne in calendariis quidem particularibus. Quæ vero accidentaliter tempore Quadragesimæ occurrunt, habentur eo anno ut memoriæ ad libitum.
239.    Iisdem vero temporibus, si quis voluerit celebrare Sanctum, qui ea die ut memoria inscribitur:

  1. in Officio lectionis, post lectionem e Patribus in Proprio de Tempore cum eius responsorio, addat lectionem hagiographicam propriam cum eius responsorio et concludat cum oratione de Sancto;

  2. præterea ad Laudes matutinas et Vesperas potest, post orationem conclusivam, omissa conclusione, addere antiphonam (propriam vel de Com muni) et orationem de Sancto.

c) De memoria Sanctæ Mariæ in sabbato

240.    Sabbatis per annum, quibus permittuntur memoriæ ad libitum, celebrari potest, eodem ritu, memoria ad libitum Sanctæ Mariæ cum sua lectione propria.

III. De calendario adhibendo deque facultate eligendi aliquod Officium vel aliquam eius partem

a) De calendario adhibendo

241.    Officium in choro et in communi persolvendum est iuxta calendarium proprium, scilicet dicecesis, vel familiæ religiosæ, vel singularum ecclesiarum.159 Sodales autem familiarum religiosarum cum communitate Ecclesiæ localis iunguntur in celebrandis Dedicatione ecclesiæ cathedralis et Patronis principalibus loci et amplioris dicionis, ubi degunt.160
242.    Quivis clericus aut religiosus, Officio divino quolibet titulo adstrictus, qui Officium participat in communi iuxta aliud calendarium aut alium ritum ac suum, hoc modo suo muneri quoad hanc partem Officii satisfacit.
243.    In celebratione, quæ a solo fit, servari potest aut calendarium loci aut calendarium proprium, præterquam in sollemnitatibus et festis propriis.161

b) De facultate eligendi aliquod Officium

244.    In feriis, quæ admittunt celebrationem memoriæ ad libitum, iuxta de causa celebrari potest, eodem ritu (cf. nn. 234-239), Officium alicuius Sancti inscripti eo die in Martyrologio Romano aut in eius Appendice rite approbata.
245.    Extra sollemnitates, dominicas Adventus, Quadragesimæ et Paschæ, feriam IV Cinerum, Hebdomadam sanctam, octavam Paschæ et diem 2 novembris, publicam ob causam aut devotionis gratia celebrari potest, sive in toto sive ex parte, aliquod Officium votivum: quod fieri potest ex. c. ratione peregrinationis, festi localis, sollemnitatis externæ alicuius Sancti.

c) De facultate eligendi aliqua formularia

246.    In quibusdam casibus particularibus eligi possunt in Officio formularia diversa ab iis quæ occurrunt, dummodo ne lædatur ordinatio generalis uniuscuiusque Horæ et serventur regulæ quæ sequuntur.
247.    In Officio dominicarum, sollemnitatum, festorum Domini quæ inscripta sunt in Calendario generali, feriarum Quadragesimæ et Hebdomadæ sanctæ, dierum infra octavas Paschæ et Nativitatis, necnon feriarum a die 17 ad diem 24 decembris inclusive, numquam mutare licet ea formularia, quæ sunt propria vel huic celebrationi accommodata; cuius generis sunt antiphonæ, hymni, lectiones, responsoria, orationes et sæpissime etiam psalmi.
        Pro psalmis vero dominicalibus hebdomadæ currentis possunt pro opportunitate substitui psalmi dominicales alius hebdomadæ, immo, si agitur de Officio cum populo, alii psalmi ita selecti, ut populus per gradus adducatur ad psalmos intellegendos.
248.    In Officio lectionis, lectio currens de sacra Scriptura semper in honore habenda est. Pertinet etiam ad Officium votum Ecclesiæ, «ut, intra præstitutum annorum spatium, præstantior pars Scripturarum sanctarum populo legatur162
        Iis attentis, temporibus Adventus, Nativitatis, Quadragesimæ et Paschæ, cursus lectionum de Scriptura, qui proponitur in Officio lectionis, ne derelinquatur; tempore per annum, iusta de causa, aliquo die vel paucis diebus continuis, eligi possunt lectiones inter eas, quæ proponuntur pro aliis diebus, vel etiam inter alias lectiones biblicas, exempli gratia cum fiunt spirituales exercitationes vel conventus pastorales vel preces pro unitate Ecclesiæ, et aliæ res huiusmodi.
249.    Si quando lectio continua ob aliquam sollemnitatem vel festum vel peculiarem celebrationem intermittitur, in eadem hebdomada licebit, præ oculis habita ordinatione totius hebdomadæ, aut partes omissas cum aliis componere, aut quinam textus aliis præferendi sint statuere.
250.    In eodem Officio lectionis, loco lectionis alterius tali diei assignatæ, eligi potest, iusta de causa, alia lectio eiusdem temporis, desumpta sive e libro Liturgiæ Horarum sive e Lectionario ad libitum (n. 161). Insuper diebus ferialibus per annum et, si opportunum videtur, etiam tempore Adventus, Nativitatis, Quadragesimæ et Paschæ, fieri potest lectio quasi continua operis alicuius Patris, quod consonet cum mente biblica et liturgica.
251.    Lectiones breves necnon orationes, cantus et preces, quæ proponuntur pro feriis temporis peculiaris, dici possunt in aliis feriis eiusdem temporis.
252.    Etsi unicuique observatio totius cursus Psalterii, per hebdomadas distributi, cordi esse debet,163 pro opportunitate tamen sive spirituali sive pastorali, loco psalmorum certo diei assignatorum dici possunt psalmi eiusdem Horæ, alii diei assignati. Sunt etiam quædam adiuncta per occasionem occurrentia, in quibus aptos psalmos et alias partes ad instar Officii votivi eligere licet.

CAPUT V

DE RITIBUS SERVANDIS IN CELEBRATIONE COMMUNI

I. De variis muneribus adimplendis

253.    In celebratione Liturgiæ Horarum non aliter atque in ceteris actionibus liturgicis «quisque, sive minister sive fidelis, munere suo fungens, solum et totum id agat, quod ad ipsum ex rei natura et normis liturgicis pertinet».164
254.    Si præest episcopus, præsertim in ecclesia cathedrali, a suo presbyterio et ministris circumdetur, cum plenaria et actuosa participatione plebis. Cuilibet vero celebrationi cum populo de more præsit sacerdos vel diaconus, et adsint quoque ministri.
255.    Presbyter vel diaconus, qui celebrationi præsidet, super albam vel superpelliceum induere potest stolam; presbyter etiam pluviale. Nihil præterea impedit, quominus in maioribus sollemnitatibus plures presbyteri induant pluviale et diaconi dalmaticam.
256.    Sacerdotis vel diaconi præsidentis est, ad sedem suam, Officii initium facere versu introductorio, orationem dominicam inchoare, orationem conclusivam proferre, populum salutare, benedicere et dimittere.
257.    Preces proferre potest vel sacerdos vel minister.
258.    Deficiente presbytero vel diacono, is qui præest Officio est tantum unus inter pares; presbyterium non ingreditur, nec salutat nec benedícit populum.
259.    Qui munere lectoris funguntur, loco apto stantes proferunt lectiones, sive longiores sive breves.
260.    Antiphonarum vel psalmorum vel aliorum cantuum inchoatio a cantore seu cantoribus fiat. Ad psalmodiam quod attinet, serventur ea quæ dicta sunt supra, nn. 121-125.
261.    Dum canticum evangelicum editur ad Laudes matutinas et Vesperas, altare, et deinde etiam sacerdos et populus, incensari possunt.
262.    Choralis obligatio communitatem afficit, non vero locum celebrationis, qui non est necessario ecclesia, præsertim si agitur de illis Horis, quæ sine sollemnitate persolvuntur.
263.    Omnes participantes stant:

  1. dum introductio Officii et versus introductorii uniuscuiusque Horæ dicuntur;

  2. dum dicitur hymnus;

  3. dum dicitur canticum ex Evangelio;

  4. dum dicuntur preces, oratio dominica et oratio conclusiva.

264.    Omnes sedentes, præterquam ad Evangelium, auscultant lectiones.
265.    Dum psalmi et alia cantica cum suis antiphonis dicuntur, cœtus vel sedet vel stat iuxta consuetudines.
266.    Omnes signant se signo crucis, a fronte ad pectus et ab umero sinistro ad dexterum:

  1. in principio Horarum, cum dicitur Deus, in adiutórium;

  2. in principio canticorum ex Evangelio, Benedíctus, Magníficat a Nunc dimíttis.

        Signo crucis os sibi signant in principio Invitatorii ad verba Dómine, lábia mea apéries.

II. De cantu in Officio

267.    In rubricis et normis huius Institutionis verba «dicere» vel «proferre» intellegi debent aut de cantu aut de recitatione, iuxta principia qu infra ponuntur.
268.    «Celebratio divini OfFicii in cantu, utpote quæ huius precationis naturæ magis congruat, et indicium sit plenioris sollemnitatis atque profundioris unionis cordium in laudibus Dei persolvendis, enixe commendatur iis, qui in choro vel in communi ipsum Officium divinum persolvunt».165
269.    Sicut ad omnem actionem liturgicam, ita præcipue ad Liturgiam Horarum pertinent ea, quæ de cantu liturgico declarantur a Concilio Vaticano II.166 Quamquam enim omnes et singulæ partes ita instauratæ sunt, ut etiam a solo cum fructu recitari possint, plures tamen ex iis generis sunt lyrici ideoque pleniorem suum sensum nonnisi cantu exprimunt, in primis psalmi, cantica, hymni et responsoria.
270.    Cantus ergo in Liturgia Horarum persolvenda non ut ornatus quidam habendus est, qui quasi extrinsecus ad orationem accedat, sed potius ex profunditate animæ orantis atque Deum laudantis profluit et communitariam cultus christiani indolem plene ac perfecte patefacit.
        Laude igitur digni sunt christiani ccetus cuiuslibet generis, qui formam hanc precationis quam sæpissime usurpare nituntur; ad hoc debita catechesi atque exercitatione tum clerici ac religiosi, tum fideles instruendi sunt, ut potissimum diebus festis Horas cum gaudio concinere valeant. Quia vero difficile est Officium integrum cum cantu proferre, et ceterum laus Ecclesiæ neque ex sua origine neque ex sua natura censenda est propria clericorum vel monachorum, sed ad totam communitatem christianam pertinet, plura simul præ oculis habenda sunt principia, ut celebratio Liturgiæ Horarum in cantu et fieri recte possit et veritate ac nitore fulgeat.
271.    In primis convenit, ut saltem diebus dominicis et festis cantus adhibeatur, et ex eius usu varii sollemnitatis gradus dignoscantur.
272.    Item cum non omnes Horæ eiusdem sint ponderis, expedit, ut etiam per cantum illæ præ ceteris extollantur, quæ revera cardines sunt Officii, nempe Laudes matutinæ et Vesperæ.
273.    Præterea etsi celebratio, quæ tota in cantu peragitur, commendatur dummodo arte et spiritu excellat, utiliter tamen principium «progressivæ» sollemnitatis quandoque adhiberi potest, tum ex rationibus practicis, tum ex eo quod varia celebrationis liturgicæ elementa non indiscriminatim æquiparantur, sed suum quodque nativum sensum munusque verum denuo recipere potest. Tali modo Liturgia Horarum non tamquam pulchrum ætatis præteritæ monumentum conspicitur, quod ut immutatum fere conservetur postulat ad admirationem sui excitandam, sed e contrario nova ratione reviviscere atque incrementa capere potest rursusque clarum testimonium fieri alicuius communitatis, vitæ alacritate præditæ.
        Principium itaque «progressivæ» sollemnitatis illud est, quod plures gradus medios admittit inter Officium ex integro cantatum et simplicem recitationem omnium partium. Hæc ratio magnam gratamque varietatem præbet, cuius mensura æstimanda est ex colore diei vel Horæ quæ celebratur, ex natura singulorum elementorum quæ Officium constituunt, ex numero denique vel indole communitatis, necnon ex cantorum numero qui suppetit talibus in adiunctis.
        Per hanc maiorem variandi copiam publica laus Ecclesiæ frequentius quam antea in cantu peragi ac multimode variis accommodari adiunctis poterit; neque spes modica effulget fore, ut novæ viæ novæque formæ inveniantur pro nostra ætate, sicut semper in vita Ecclesiæ evenisse constat.
274.    In actionibus liturgicis in cantu lingua latina celebrandis, cantus gregorianus, utpote Liturgiæ Romanæ proprius, principem locum, ceteris paribus, obtineat.167 «Nullum» tamen «genus musicæ sacræ Ecclesia ab actionibus liturgicis arcet, dummodo spiritui ipsius actionis liturgicæ et naturæ singularum eius partium respondeat et debitam actuosam populi participationem non impediat».168 In Officio cantato, si deest melodia pro antiphona proposita, sumatur alia antiphona ex iis, quæ sunt in repertorio, dummodo apta sit ad normam nn. 113, 121-125.
275.    Cum autem Liturgia Horarum lingua vernacula persolvi possit, «congrua cura habeatur ut parentur melodiæ, quæ in cantu divini Officii lingua vernacula adhibeantur».169
276.    Nihil tamen impedit, quominus in una eademque celebratione partes aliæ alia lingua canantur.170
277.    Quænam elementa sint præprimis eligenda ut cum cantu proferantur, e genuina celebrationis liturgicæ ordinatione deducitur, quæ postulat, ut sensus et natura cuiusque partis et cantus probe serventur. Sunt enim, quæ cantum per se requirant:171 huiusmodi sunt imprimis acclamationes, responsiones post salutationes sacerdotis et ministrorum et in precibus litanicis, ac præterea antiphonæ et psalmi, necnon versus intercalares seu responsa repetita, atque hymni et cantica.172
278.    Psalmos constat (cf. nn. 103-120) arcte conecti cum musica, quod traditione tam iudaica quam christiana comprobatur. Revera ad plenam intellegentiam multorum psalmorum non parum confert quod ipsi canuntur vel saltem in hac luce poetica et musica semper perspiciuntur. Si igitur fieri potest, hæc forma præferenda videtur, saltem diebus et in Horis præcipuis atque secundum nativam indolem psalmorum.
279.    Diversi modi psalmodiam exsequendi supra nn. 121-123 describuntur, inter quos varietas inducatur non tam ex externis adiunctis, quam ex diverso eorum psalmorum genere, qui in una celebratione occurrunt: ita melius fortasse erit audire psalmos sapientiales aut historicos, cum e contrario hymni aut gratiarum actiones per se cantum communem secumferant. Id unum autem maxime interest, ut celebratio neque durior sit neque nimium elaborata, seu de exsequendis tantummodo normis mere formalibus sollicita, sed rei veritati respondeat. Ad hoc enim primo enitendum, ut animi genuinæ studio orationis Ecclesiæ informentur et iucundum sit Dei celebrare laudem (cf. Ps 146 [147, 1-11]).
280.    Hymni orationem etiam recitantis Horas alere possunt, si doctrinæ et artis excellentia pollent; per se tamen ad cantum destinantur, ideoque suadetur, ut hac forma, quantum fieri potest, proferantur in celebratione communitaria.
281.    Responsorium breve post lectionem ad Laudes et Vesperas, de quo n. 49, per se ad cantum, et quidem popularem, destinatur.
282.    Responsoria etiam, quæ lectiones sequuntur in Officio lectionis, ex sua indole atque munere cantum deposcunt. In cursu tamen Officii ita instructa sunt, ut etiam in recitatione a solo et privata vim suam retineant. Cantus vero frequentius adhiberi poterit in iis, quæ modis musicis simplicioribus ac facilioribus ornata sunt, quam in iis, quæ e fontibus liturgicis promanarunt.
283.    Lectiones sive longiores sive breves per se ad cantum non destinantur; cum proferuntur, sedulo attendendum est, ut digne, clare et distincte legantur et ab omnibus reapse percipi ac probe intellegi possint. Ille ergo solus modus musicus in lectione accipi potest, quo auditio verborum et intellegentia textus melius obtineri valeant.
284.    Textus qui singulatim a præside proferuntur, velut orationes, decore et apte cani possunt, præsertim lingua latina. Hoc tamen difficilius fiet in quibusdam linguis vernaculis, nisi verba textus per cantum clarius ab omnibus percipi possunt.


1  Cf. Act 1, 14; 4, 24; 12, 5. 12; cf. Eph 5, 19-21.
2  Cf. Act 2, 1-15.
3  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 83.
4  Lc 3, 21-22.
5  Lc 6, 12.
6  Mt 14, 19; 15, 36; Mc 6, 41; 8, 7; Lc 9, 16; Io 6, 11.
7  Lc 9, 28-29.
8  Mc 7, 34.
9  Io 11, 41 s.
10  Lc 9, 18. 
11  Lc 11, 1.
12  Mt 11, 25 s.; Lc 10, 21 s. 
13  Mt 19, 13.
14  Lc 22, 32.
15  Mc 1, 35; 6, 46; Lc 5, 16; Cf. Mt 4, 1 par.; Mt 14, 23.
16  Mc 1, 35.
17  Mt 14, 23. 25; Mc 6, 46. 48.
18  Lc 6, 12.
19  Lc 4, 16.
20  Mt 21, 13 par.
21  Mt 14, 19 par.; Mt 15, 36 par.
22  Mt 26, 26 par.
23  Lc 24, 30.
24  Mt 26, 30 par.
25  Io 12, 27 s.
26  Io 17, 1-26.
27  Mt 26, 36-44 par.
28  Lc 23, 34. 46; Mt 27, 46; Mc 15, 34.
29  Cf. Hebr 7, 25.
30  Mt 5, 44; 7, 7; 26, 41; Mc 13, 33; 14, 38; Lc 6, 28; 10, 2; 11, 9; 22, 40. 46.
31  Io 14, 13 s.; 15, 16; 16, 23 s., 26.
32  Mt 6, 9-13; Lc 11, 2-4.
33  Lc 18, 1.
34  Lc 18, 9-14.
35  Lc 21, 36; Mc 13, 33.
36  Lc 11, 5-13; 18, 1-8; Io 14, 13; 16, 23.
37  Mt 6, 5-8; 23, 14; Lc 20, 47; Io 4, 23.
38  Rom 8, 15. 26; 1 Cor 12, 3; Gal 4, 6; Iud 20.
39  2 Cor 1, 20; Col 3, 17.
40  Hebr 13, 15.
41  Rom 12, 12; 1 Cor 7, 5; Eph 6, 18; Col 4, 2; 1 Th 5, 17; 1 Tim 5, 5; 1 Petr 4, 7.
42  1 Tim 4, 5; Iac 5, 15 s.; 1 Io 3, 22; 5, 14 s.
43  Eph 5, 19 s.; Hebr 13, 15; Ap 19, 5.
44  Col 3, 17; Phil 4, 6; 1 Th 5, 17; 1 Tim 2, 1.
45  Rom 8, 26; Phil 4, 6.
46  Rom 15, 30; 1 Tim 2, 1 s.; Eph 6, 18; 1 Th 5, 25; Iac 5, 14. 16.
47  1 Tim 2, 5; Hebr 8, 6; 9, 15; 12, 24.
48  Rom 5, 2; Eph 2, 18; 3, 12.
49  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 83.
50  Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 10.
51  S. Augustinus, Enarrat. in psalm. 85, 1: CCL 39, 1176.
52  Cf. Lc 10, 21, quando Iesus «exsultavit Spiritu Sancro, et dixit: “Confiteor tibi, Pater…”».
53  Cf. Act 2, 42.
54  Cf. Mt 6, 6.
55  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 12.
56  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 83-84.
57  Cf. ibid., n. 88.
58  Ibid., n. 94.
59  Cf. Conc. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio, Presbyterorum ordinis, n. 5.
60  Conc. Vat. II, Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, n. 30.
61  Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 5.
62  Cf. ibid., nn. 83 et 98.
63  Ibid., n. 7.
64  Cf. ibid., n. 10.
65  Ibid., n. 33.
66  Cf. ibid., n. 24.
67  Cf. ibid., n. 33.
68  1 Th 5, 17.
69  Cf. Hebr 13, 15.
70  Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 84.
71  Ibid., n. 85.
72  Cf. ibid., n. 83.
73  Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 50; cf. Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 8 et 104.
74  Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 48.
75  Cf. Rom 8, 19.
76  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 83.
77  Cf. Hebr 5, 7.
78  Cf. Conc. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio, Presbyterorum ordinis, n. 6.
79  Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 41.
80  Cf. infra, n. 24.
81  Cf. Conc. Vat. II, Decr. de accommodata renovatione vitæ religiosæ, Perfectæ caritatis, n. 7.
82  Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 10.
83  Ibid., n. 2.
84  Cf. Io 15, 5.
85  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 86.
86  Cf. Eph 2, 21-22.
87  Cf. Eph 4, 13.
88  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 2.
89  Cf. ibid., n. 90; S. Benedictus, Regula monasteriorum, c. 19.
90  Cf. Conc. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio, Presbyterorum ordinis, n. 14; Decr. de Institutione sacerdotali, Optatam totius, n. 8.
91  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 26.
92  Cf. ibid., n. 41.
93  Conc. Vat. II, Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, n. 11.
94  Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 42; cf. Decr. de apostolatu laicorum, Apostolicam actuositatem, n. 10.
95  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 26 et 84.
96  Cf. Conc. Vat. II, Decr. de activitate missionali Ecclesiæ, Ad gentes, n. 17.
97  Conc. Vat. II, Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, n. 15.
98  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 100.
99  Cf. Conc. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio, Presbyterorum ordinis, n. 5.
100  Cf. infra, nn. 100-109.
101  Conc. Vat. II, Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, n. 33; cf. Decr. de accommodata renovatione vitæ religiosæ, Perfectæ caritatis, nn. 6. 7. 15; cf. Decr. de activitate missionali Ecclesiæ, Ad gentes, n. 15.
102  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 99.
103  Cf. ibid., n. 100.
104  Cf. Io 4, 23.
105  Cf. Conc. Vat. II, Declar. de educatione christiana, Gravissimum educationis, n. 2; Decr. de apostolatu laicorum, Apostolicam actuositatem, n. 16.
106  Cf. Conc. Vat. II, Decr. de apostolatu laicorum, Apostolicam actuositatem, n. 11.
107  Cf. Conc. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio, Presbyterorum ordinis, n. 13.
108  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 41; Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 21.
109  Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 26; Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, n. 15.
110  Cf. Conc. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio, Presbyterorum ordinis, n. 13.
111  Cf. ibid., n. 5.
112  Cf. Io 10, 11; 17, 20. 23.
113  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 90.
114  Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 41.
115  Cf. C.I.C., cann. 276 § 2, 3° et 1174 § 1.
116  Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. de divina revelatione, Dei verbum, n. 25; Decr. de presbyterorum ministerio, Presbyterorum ordinis, n. 13.
117  Cf. C.I.C., can. 276 § 2, 3°; Paulus VI, Motu proprio, Sacrum Diaconatus ordinem, 18 iunii 1967, n. 27; A.A.S. 59 (1967), p. 703.
118  Cf. S. Congr. Rituum, Instructio Inter Œcumenici, 26 sept. 1964, n. 78b: A.A.S. 56 (1964), p. 895.
119  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 95.
120  Cf. Act 4, 32.
121  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 100.
122  Cf. ibid., nn. 26. 28-30.
123  Cf. ibid., n. 27.
124  Cf. Hebr 3, 7 — 4, 16.
125  Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 89a; cf. Ibid., n. 100.
126  S. Basilius M., Regulæ fusius tractatæ, Resp. 37, 3: PG 31, 1014.
127  S. Cyprianus, De oratione dominica, 35: PL 4, 561.
128  S. Basilius M., op. cit.: PG 31, 1015.
129  Cf. Ps 140 (141), 2.
130  Cassianus, De institutione cœnob., lib. 3, c. 3; PL 49, 124. 125.
131  S. Cyprianus, De oratione dominica, 35: PL 4, 560.
132  Pontificale Romanum, De ordinatione presbyterorum, n. 14.
133  S. Ambrosius, De officiis ministrorum I, 20, 88: PL 16, 50; Conc. Vat. II, Const. dogm. de divina revelatione, Dei verbum, n. 25.
134  Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 89c.
135  Sermo Guelferbytanus 5: PLS 2, 550.
136  Ibid.: PLS 2, 552.
137  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 89e.
138  Cf. ibid., n. 38.
139  Ibid., n. 90.
140  Regula monasteriorum, c. 19.
141  Cf. S. Benedictus, Regula monasteriorum, c. 19.
142  Mt 22, 44 ss.
143  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 91.
144  Ibid., n. 102.
145  S. Gregorius Magnus, Homilia 38 in Evangelia: PL 76, 1283.
146  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 38.
147  S. Vincentius Lirinensis, Commonitorium, 2: PL 50, 640.
148  S. Bernardus, Sermo 3 in Vigilia Nativitatis 1: PL 183 (edit. 1879), 94.
149  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 92c.
150  Cf. ibid., n. 93.
151  Cf. ibid., n. 38.
152  Sic ex. gr. S. Ioannes Chrysostomus, In Epist. ad Tim I, Homilia 6: PG 62, 530.
153  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 38.
154  Cf. ibid., nn. 83 et 89.
155  Cf. infra, n. 256.
156  Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 30.
157  Cf. ibid., n. 100.
158  Cf. ibid., n. 111.
159  Cf. Norma universales de anno liturgico et de calendario, n. 52.
160  Cf. ibid., n. 52c.
161  Cf. Tabula dierum liturgicorum, nn. 4 et 8.
162  Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 51.
163  Cf. supra, nn. 100-109.
164  Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 28.
165  S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, 5 martii 1967, n. 37: AAS 59 (1967), str. 310; cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 99.
166  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 113.
167  Cf. ibid., n. 116.
168  S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, 5 martii 1967, n. 9: AAS 59 (1967), str. 303; cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 116.
169  S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, 5 martii 1967, n. 41; cf. nn. 54-61: A.A.S. 59 (1967), pp. 312. 316-317.
170  S. Congr. Rituum, Instr. Musicam sacram, 5 martii 1967, n. 51: A.A.S. 59 (1967), p. 315.
171  Cf. ibid., n. 6; p. 302.
172  Cf. ibid., n. 16a, 38; pp. 305. 311.


HTML © Juraj Vidéky