Paulus VI, constitutio apostolica Laudis Canticum

Institutio generalis de Liturgia Horarum >>
Normæ universales de anno liturgico et de Calendario >>
^ Documenta de Liturgia Horarum

CONSTITUTIO APOSTOLICA

QUA OFFICIUM DIVINUM
EX DECRETO CONCILII ŒCUMENICI VATICANI II
INSTAURATUM PROMULGATUR

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

        LAUDIS CANTICUM, quod in supernis sedibus omne per ævum concinitur, quodque Summus Sacerdos Christus Iesus huic exsilio invexit, Ecclesia per tot sæculorum decursum mira formarum varietate præditum constanter fideliterque est prosecuta.
        Liturgia igitur Horarum paulatim ita processit, ut Ecclesiæ localis evaderet oratio, quæ statutis temporibus et locis, sacerdote præsidente, fiebat quasi necessarium quoddam complementum, quo illa divini cultus summa, quæ in Eucharistico Sacrificio continetur, ad horas vitæ humanæ redundaret et extenderetur.
        Liber autem divini Officii, qui pluribus additamentis sensim decursu temporum crevit, effectus est instrumentum aptum sacræ illi actioni, cui destinatur. Quoniam vero per hominum ætates in modum celebrationis mutationes satis amplæ sunt inductæ, in quibus etiam singularis divini Officii celebratio numeratur, mirum non est, si idem liber, Breviarium aliquando appellatus, ad multimodas formas est accommodatus, quæ ipsas compositionis rationes interdum afficiebant.
        Concilium Tridentinum, cum propter angustias temporis reformationem Breviarii absolvere non potuisset, eam rem ad Sedem Apostolicam detulit. Breviarium Romanum, quod a Decessore Nostro Sancto Pio V anno MDLXVIII promulgatum est, ante omnia, ut vehementer postulabatur, uniformitatem orationis canonicæ in Ecclesia Latina importavit, quæ tunc temporis erat dilapsa.
        Subsequentibus sæculis plura a Summis Pontificibus Xysto V, Clemente VIII, Urbano VIII, Clemente XI aliisque recognita sunt.
        Sanctus Pius X novum Breviarium suo iussu apparatum anno MCMXI edidit. Instaurato antiquo more CL psalmos unaquaque hebdomada recitandi, tota Psalterii dispositio est innovata, quod omnes amotæ sunt repetitiones atque facultas data componendi Psalterium feriale necnon cursum lectionis biblicæ cum Officiis Sanctorum. Præterea Officium diei dominicæ ita elatum est et auctum, ut festis Sanctorum plerumque anteponeretur.
        Totum rursus liturgicæ instaurationis opus susceptum est a Pio XII, qui, ut nova Psalterii interpretatio a Pontificio Instituto Biblico confecta tam in privata quam in publica recitatione adhiberetur, concessit, itemque peculiari cœtui, a se anno MCMXLVII constituto, mandavit, ut hanc Breviarii quæstionem expenderet. Eadem de re ab anno MCMLV universi per orbem Episcopi interrogati sunt. Huius operæ et sollertiæ fructus cœpti sunt percipi ex Decreto de rubricis ad simpliciorem formam redigendis, die XXIII meresis martii anno MCMLV edito, atque ex normis, quas de Breviario Ioannes XXIII in Codice Rubricarum anno MCMLX emisit.
        At cum partem tantum renovationis liturgicæ sanciret, idem Summus Pontifex Ioannes XXIII perspiciebat altiora principia, quibus res liturgica inniteretur, maiore investigatione egere; quod quidem opus Concilio Oecumenico Vaticano II mandavit, quod interea convocaverat. Sic factum est, ut illa Synodus de Liturgia uniiversim ac de precibus horariis particulatim tam copiose ac diserte, tam religiose et valide ageret, ut vix simile quicquam in tota Ecclesiæ historia inveniatur.
        Dum Concilium Vaticanum adhuc celebrabatur, Nobis curæ fuit, ut statim, post promulgatam Constitutionem de sacra Liturgia, eius statuta ad effectum deducerentur.
        Qua de causa in ipso Consilio ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia, a Nobis condito, peculiaris cœtus est institutu qui, viris doctis peritisque disciplina liturgica, theologica, spirituali; pastorali adiutricem operam præbentibus, septem annos summa cum diligentia et navitate in novo libro Liturgiæ Horarum conficiendo elaboravit.
        Principia totiusque operis contexendi ratio necnon singulæ eius, partes a prædicto Consilio atque etiam a Synodo Episcoporum, anno MCMLXVII coacta, sunt probata, consultis totius Ecclesiæ Episcopis et permultis animarum pastoribus, religiosis et laicis.
        Iuvat igitur ea, quæ ad novam Liturgiæ Horarum rationem ordinationemque pertinent, singillatim exponere.

1.     Quemadmodum Constitutione a verbis Sacrosanctum Concilium incipiente postulatur, ratio est habita condicionum, in quibus hac ætate sacerdotes operibus apostolicis addicti versantur.
        Ita autem Officium est concinnatum et instructum, ut idem, cum sit oratio totius populi Dei, partecipare possint non solum clerici, sed etiam religiosi, quin etiam laici. Diversi ordinis et gradus hominibus ac peculiaribus eorum postulatis eo consultum est, quod variæ formæ celebrationis sunt inductæ, quibus oratio accommodari potest variis cœtibus ad Horarum Liturgiam incumbentibus, secundum eorum condicionem atque vocationem.

2.     Cum vero Liturgia Horarum sit sanctificatio diei, ordo orationis sic est recognitus, ut Horæ canonicæ facilius componi possent cum horis dïei naturalibus, iis rerum adiunctis attentis, in quibus vita hominum nostris temporibus degitur.
        Quapropter Hora Prima abolita est; Laudes vero matutinæ et Vesperæ, utpote quasi quidam cardines totius Officii, maximum acceperunt momentum, siquidem iis inest indoles veræ orationis matutinæ et vespertinæ; Officium lectionis, dum pro iis, qui vigilias celebrant, indolem nocturnam servat, cuilibet tamen horæ diei accommodatur; quoad ceteras, Hora media ita disposita est, ut qui ex Tertia, Sexta, Nona unam tantum eligant Horam, hanc diei tempori, quo eam celebrent, aptent ac de cursu Psalterii per liebdomadas distributo nihil omittant.

3.     Ut in Officio celebrando mens voci facilius concordet et Liturgia Horarum vere fiat «fons pietatis et orationis personalis nutrimentum»,1 in novo libro Horarum onus cotidianum est nonnihil deminutum, textuum autem varietas insigniter aucta, plura adiumenta ad psalmorum meditationem præbentur, cuiusmodi sunt tituli, antiphonæ, orationes psalmicæ, atque tempora silentii pro opportunitate servandi proponuntur.

4.     Secundum ordinationem Concilii,2 Psalterium, hebdomadario cyclo ablato, in quattuor hebdomadas distribuitur, nova recepta interpretatione latina, quam Commissio pro nova Vulgata Bibliorum editione a Nobis condita apparavit. Qua in nova psalmorum distributione pauci quidam psalmi et versiculi asperiores omissi sunt, ratione ducta præsertim difficultatum, quæ in celebratione lingua vulgari peragenda inde essent orituræ. Præterea nova quædam cantica, ex libris Veteris Testamenti deprompta, Laudibi a matutinis, ad earum spiritualem ubertatem augendam, addita sunt; in Vesperas etiam cantica sunt inducta ex Novo Testamento, quibus veluti margaritis ornantur.

5.     Verbi divini thesaurus copiosior effunditur in novo ordine lectionum e sacra Scriptura sumptarum, qui ita compositus est, ut cum ordine lectionum, quæ in Missa fiunt, congruat.
        Pericopæ quandam unitatem argumenti universe præ se ferunt et ita selectæ sunt, ut præcipua historiæ salutis momenta per anni cursum repræsentent.

6.     Secundum normas a Concilio œcumenico statutas, lectio cotidiana ex operibus sanctorum Patrum et Scriptorum ecclesiasticorum peragenda ita instaurata est, ut optima quæque e scriptis christianorum auctorum, maxime sanctorum Patrum, proponantur. Præterea, ut spirituales divitiæ horum Scriptorum abundantius suppeditentur, alterum parabitur Lectionarium ad libitum, unde uberiores fructus percipi possint.

7.     E textu libri Liturgiæ Horarum ea omnia ablata sunt, quæ cum fide historiæ non conveniunt, atque adeo lectiones præsertim hagiographicæ ita recognitæ, ut singulorum Sanctorum imprimis effigies spiritualis et momentum, quod ad vitam Ecclesiæ habuerunt, exponantur in suaque luce collocentur.

8.     Ad Laudes matutinas additæ sunt Preces, quibus consecratio diei et supplicationes pro inchoando opere enuntientur. Ad Vesperas vero brevis fit supplicatio, in modum orationis universalis concinnata.
        In fine autem huiusmodi precum resumpta est Oratio dominica; quo fit, ut, cum eadem in Missa etiam dicatur, postris tandem temporibus mos redeat Christianitatis primævæ orationem illam ter in die proferendi.
        Renovata igitur atque ex integro instaurata sanctæ Ecclesiæ oratione Secundum perantiquam eius traditionem et ratione habita necessitatum huius temporis, summopere optandum esse videtur, ut ea totam precationem christianam penitus pervadat, vivificet, regat, exprimat atque vitam spiritualem populi Dei efficaciter alat.
        Prorsus ergo fore confidimus, ut sensus illius orationis «sine intermissione» faciendæ,3 quam Dominus noster Iesus Christus Ecclesiæ suæ mandavit, reviviscat, siquidem liber Liturgiæ Horarum, apta per tempora partitus, eam iugiter fulcit et adiuvat, ipsa vero actio, præsertim cum aliqua communitas eius causa est congregata, veram Ecclesiæ orantis naturam exprimit eiusque admirabile signum apparet.
        Oratio christiana est imprimis precatio universæ hominum communitatis, quam Christus sibi coagmentat;4 hanc scilicet orationem singuli participant estque hæc unius corporis propria, duro preces funduntur, quæ ideo vocero dilectæ Sponsæ Christi, optata et vota totius populi christiani, supplicationes et implorationes pro omnium hominum necessitatibus significant.

        Ex corde autem Christi hæc oratio accipit unitatem. Voluit enim Redemptor noster, «ut quam in mortali corpore supplicationibus suis suoque sacrificio inierat vitam, eadem per sæculorum decursum non intermitteretuи in Corpore suo mystico, quod est Ecclesia»;5 ita fit, ut oratio Ecclesiæ sit simul «oratio Christi cum ipsius Corpore ad Patrem».6 Agnoscamus igitur oportet, duro Officium persolvimus, in Christo resonantes voces nostras et voces eius in nobis.7
        Quo autem apertius hæc orationis nostræ indoles elucescat, necesse est, ut «ille suavis et vivus sacræ Scripturæ affectus»,8 quem Liturgia Horarum aspirat, in omnibus reviviscat, ita ut sacra Scriptura fons præcipuus totius orationis christianæ reapse evadat. Oratio præsertim psalmorum, quæ actionem Dei in historia salutis iugiter prosequitur ac prædicat, novo affectu comprehendatur oportet a populo Dei; quod facilius eveniet, si psalmorum altior intellectus, secundum eum sensum, quo in sacra Liturgia canuntur, diligentius apud clerum promovebitur et apta catechesi omnibus fidelibus impertietur. Hæc vero sacræ Scripturæ ditior lectio non solum in Missa, sed etiam in nova Liturgia Horarum efficiet, ut historia salutis indesinenter recolatur eiusque continuatio in vita hominum efficaciter annuntietur.
        Cum vero vita Christi in eius Corpore Mystico vitam etiam cuiusque fidelis propriam seu personalem perficiat et elevet, quævis repugnantia inter orationem Ecclesiæ et orationem personalem prorsus est reicienda, atque rationes, quæ inter utramque intercedunt, maiorem vim accipiant magisque dilatentur oportet. Oratio mentalis ex lectionibus, psalmis ceterisque Liturgiæ Horarum partibus indeficiens hauriat alimentum. Ipsa Officii recitatio necessitatibus orationis vivæ et personalis, quantum fieri potest, accommodetur oportet, eo quod, prout in Institutione generali cavetur, rhythmi et modi adhibentur atque celebrationis formæ seliguntur, quæ orantium spirituali condicioni magis congruant. Quodsi oratio divini Officii vera efficitur oratio personalis, nexus etiam illi magis patescunt, quibus Liturgia ac tota vita christiana inter se coniunguntur. Est enim universa fidelium vita, per singulas diei ac noctis horas, quasi quædam leitourgia, qua illi se ipsos in ministerium amoris erga Deum et homines tradunt, actioni Christi inhærentes, qui cunctorum hominum vitam conversatione et oblatione sua sanctificavit.
        Hanc altissimam veritatem, quæ in vita christiana inest, Liturgia Horarum plane significat et efficaciter confirmat. 
        Qua de causa horariæ preces omnibus christifidelibus proponuntur, iis etiam, qui eas recitandi lege non tenentur.
        Ii vero, qui mandatum ab Ecclesia acceperunt Liturgiam Horarum celebrandi, integrum eius cursum cotidie religiose persolvant, horarum veritate, quantum fieri potest, servata; ac debitum imprimis momentum tribuant Laudibus matutinis et Vesperis.
        Ad hoc autem peragendum ii, qui, Ordine sacro aucti, signum Christi Sacerdotis speciali modo præ se ferunt, aut qui per vota religiosæ professionis Dei et Ecclesiæ servitio peculiariter consecrati sunt, non sola legis observantia adducantur, sed perspecta rei intima præstantia necnon convenientia pastorali et ascetica impelli se sentiant. Est enim valde optandum, ut apud omnes oratio publica Ecclesiæ ex renovatione spiritus procedat atque ex agnita necessitate interna totius corporis Ecclesiæ, quæ ad imaginem Capitis sui aliter describi nequit quam ut Ecclesia orans.
        Resonet ergo, ope novi libri Liturgiæ Horarum, quem nunc Apostolica auctoritate Nostra sancimus, approbamus et promulgamus, magnificentior et pulchrior laus Dei in Ecclesia huius ætatis; societur ei, quæ a Sanctis et Angelis in aula cælesti canitur, et per dignos progressus diebus huius terrestris exsilii celerior occurrat illi laudi plenæ, quæ per omne ævum tribuetur «Sedenti in throno, et Agno».9
        Statuimus autem, ut novus hic Liturgiæ Horarum liber statim usurpari possit atque in lucem editus fuerit. Episcopales interea Conferentiæ editiones eiusdem liturgici operis lingua vernacula apparandas curent atque, post datam a Sancta Sede approbationem seu confirmationem, diem definiant, quo eædem, sive ex toto sive ex parte, in usum recipi possint vel debeant. A die autem quo populares huiusmodi interpretationes in celebrationes, lingua vernacula peragendas, assumi debebunt, iis etiam qui lingua Latina uti pergunt, instaurata tantum Liturgiæ Horarum forma adhibenda erit.
        Iis vero, qui, ob provectam ætatem vel ob peculiares causas, graves experiuntur difficultates in novo Ordine servando, licet, de consensu sui Ordinarii ac tantummodo in recitatione a solo peragenda, Breviarium Romanum, quod antea in usu erat, sive ex toto sive ex parte retinere.
        Nostra vero hæc statuta et præscripta nunc et in posterum furma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque præscriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis.
        Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, die I mensis novembris, in sollemnitate Omnium Sanctorum, anno MCMLXX, Pontificato Nostri octavo.

PAULUS PP. VI


Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 90: A.A.S. 56 (1964), p. 122.
Ibid., n. 91, pp. 122-123.
3  Cf. Lc 18, 1; 21, 36; 1 Th 5, 17; Eph 6, 18.
4  Cf. Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 83: A.A.S. 56 (1964), p. 121.
Pius XII, Litt. Encycl. Mediator Dei, 20 nov. 1947, n. 2: A.A.S. 39 (1947), p. 522.
Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 84: A.A.S. 56 (1964), p. 121.
7  Cf. S. Augustinus, Enarrationes in ps. 85, n. 1.
Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 24: A.A.S. 56 (1964), pp. 106-107.
9  Cf. Ap 5, 13.


HTML © Juraj Vidéky