Responsa ad quæstiones circa obligationem persolvendi Liturgiam Horarum

<< Paulus VI, Laudis Canticum
<< Institutio generalis de Liturgia Horarum

^ Documenta de Liturgia Horarum

Prot. No. 2330/00/L

Celebratio integra et cotidiana Liturgiæ Horarum pertinet ad ipsum ecclesiale ministerium seu munus sacerdotum et diaconorum qui recipiendo presbyteratui sese disponunt.

Quapropter infra rei veritatem cogitaret qui Liturgiæ Horarum celebrationem censeret esse tantummodo satisfactionem alicuius canonicæ obligationis, quod equidem est, non considerando vi sacramentalis indolis Ordinis diacono et sacerdoti concreditum esse proprium peculiare officium laudandi Deum Unum et Trinum ob supernam Eius bonitatem et pulchritudinem atque ob mira Eiusdem miserationis proposito circa nostram supernaturalem salutem.

Una autem cum laude sacerdotes et diaconi Divinæ Maiestati exhibent supplicationes ut Ipsa necessitatibus sive spiritalibus sive temporalibus subvenire dignetur, tum Ecclesiæ tum totius humani generis.

Age vero, «sacrificium laudis» peragitur imprimis celebratione sanctissimæ Eucharisticæ sacrificio, sed preparatur et prorogatur, in persolvenda Liturgia Horarum (Cf. IGLH, 12), cuius quidem forma potissima est celebratio in communitate expleta, sive agatur de cœtu clericorum sive de cœtu religiosorum; optandum est valde ut accedat participatio laicorum fidelium.

Liturgia vero Horarum, quæ etiam Officium Divinum vel Breviarium nuncupatur, vim suam nullatenus amittit quando quis eam solus, sed quodammodo «privatim» persolvit, «orationes illæ privatim fiunt, seu privata non petunt» (Gilbertus de Holland, Sermo XXIII in Cant., PL 184, 120).

Quandoquidem etiam in huiusmodi adiunctis illa non est privatæ auctoritatis sed pertinet ad publicum cultum Ecclesiæ quippe cum illam peragendo minister sacer suo ecclesiali munere fundatur: sacerdos enim vel diaconus qui in abditis templi vel oratorii, esto etiam domi suæ Officio Divino celebrando incumbit, etiam nullo adstante opus exsequitur eminenter ecclesiale, nomine Ecclesiæ, pro Ecclesia, immo pro universa familia humana: sane hæc habet Pontificale Romanum:

Itaque in ipso ritu ordinationis diaconalis sacer minister ab Ecclesia petit et accipit persolvendæ Liturgiæ Horarum mandatum, quod hac de causa continetur in ambitu ministerialium officiorum ordinati, et ita transcendit limites pietatis mere personalis. Ministri sacri, una cum Episcopo, iuncti sunt in ministerio intercedendi pro populo Dei sibi commisso, sicut Moyses (Ex 17, 8-16) et Apostoli (1 Tim 2, 1-6) et ipse Christus Iesus, «qui est ad dexteram Patris, qui etiam interpellat pro nobis» (Rom 8, 34). Idem in Institutione generali Liturgia Horarum n° 108 dicitur:

In Institutione generali de Liturgia Horarum n. 29 sequentia prostant:

Codex vero Iuris Canonici can. 276, 2, n. 3 hæc statuit:

His præhabitis, licet factis quæstionibus prout sequitur respondere.

  1. Quænam est mens Congregationis de Culto Divino et Disciplina Sacramentorum circa extensionem obligationis cotidianæ celebrationis seu recitationis Liturgiæ Horarum?
    Responsio:
    Celebrationi seu recitationi integræ et cotidianæ Divini Officii ordinati tenentur morali obligatione vi ipsius suscepti Ordinis, prout patet ex ritu ordinationis diaconalis et prout canonice statutum est in supra citato canone 276, 2, n. 3, C.I.C.. Hæc vero recitatio exinde sortitur indolem non quidem privatæ devotionis neque pii exercitii sola propria voluntate clerici electi, sed actus proprii sacri ministerii et muneris pastoralis.
  2. Obligatio sub gravi recidit in recitationem integram Officii Divini?
    Responsio:
    Præ oculis sequentia habeantur:
    1. causam gravem, sive infirmæ valetudinis sive pastoralis ministerii sive caritatis exercendæ sive fatigationis, non autem leve incommodum, excusare a recitatione partiali vel etiam totali Divini Officii iuxta hoc generale principium: lex ecclesiastica mere positiva non obligat cum gravi incommodo;
    2. omissio sive totalis sive partialis Divini Officii, meræ pigritiæ vel non necessariæ relaxationis causa, non est licita, quinimmo est despectio, pro pondere materiæ gravis, officii ministerialis et positivæ legis Ecclesiæ;
    3. ratio excusans a recitatione Laudum vel Vesperarum esse potest tantum causa gravioris momenti, quia hæ Horæ Liturgicæ sunt «duplex cardo Officii cotidiani» (SC 89);
    4. si sacerdos in eadem die pluries sanctam Missam celebrare vel per plures horas sacramentales confessiones excipere vel pluries conciones habere debet, et exinde fatigatur, potest tranquilla conscientia censere sibi suppetere legitimam causam pro omittenda aliqua proportionata parte Divini Officii;
    5. Ordinarius proprius sacerdotis vel diaconi potest ex iusta causa aut gravi, si casus ferat, eumdem dispensare, ex parte vel in toto, a recitatione Divini Officii, vel eidem commutationem concedere in alium pietatis actum (ut, exempli gratia, rosarium marianum, viam crucis, lectionem biblicam vel spiritalem vel orationem mentalem rationabiliter protractam, etc.).
  3. Quænam est vis propria criterii de «veritate temporis» circa hanc quæstionem?
    Responsio:
    Responsio exigit distinctas partes, pro diversitate casuum.
    1. Officium Lectionis non alligatur stricte tempori determinato, ac proinde quacumque hora rationabili persolvi potest, omitti vero potest si aliqua detur causa ex illis quæ superius recensitæ sunt in n. 2. Iuxta consuetudinem, Officium Lectionis inde a serotinis vel nocturnis horis diei precedentis post peractas Vesperas celebrari potet (Cf. IGLH, 59).
    2. item dicendum de hora media, quippe cum eidem non assignetur tempus determinatum, in eius absolutione tempus servetur, quod intercurrit inter horas matututinas et vesperas. Extra chorum, ex tribus Horis Tertiæ, Sextæ et Nonæ
        «unam seligere diei temporis magis congruentem, ita ut servetur traditio orandi per diem in medio opere» (IGLH, 77).
    3. per se Laudes recitari debent horis matutinis, Vesperæ autem horis vespertinis prout ipsa nomina denotant; attamen si quis horis matutinis Laudes recitare non potuit, obligatione tenetur illas recitare ubi primum poterit. Similiter Vesperæ si non possunt persolvi horis vespertinis, recitandæ sunt ubi primum licuerit. Aliis verbis obstaculum quo «veritas horarum» impeditur non est de se causa excusans a recitandis Laudibus vel Vesperis, quia de «Horis præcipuis» (SC, 89) agitur, quæ «maxime faciendæ sunt» (IGLH, 40).
    Qui libenter pensum servitutis persolvit et laudes Creatori universorum alacriter confiteri satagit, potest post hymnum Horæ competentis saltem psalmodiam Horæ prætermissæ recuperare et sub una lectione brevi et oratione concludere.

Hæc responsa publici iuris fiunt de consensu Congregationis pro Clericis.

Ex Civitate Vaticana, die 15 mensis novembris, a. D. 2000

Georgius A. Card. Medina Estévez, Præfectus
+ Franciscus Pius Tamburrino, Archiepiscopus a Secretis



HTML © Juraj Vidéky