Psalmus {r:Ps}108 (109){/r}
Contra hostes
(Non est in breviarium, cf. Institutio generalis de Liturgia Horarum, n. 131.)

{v}1{/v}Deus laudis meæ, ne tacúeris,{x}

{v}2{/v}quia os peccatóris et os dolósi super me apértum est.

Locúti sunt advérsum me lingua dolósa{+}

{v}3{/v}et sermónibus ódii circumdedérunt me{x}

et expugnavérunt me gratis.{x}

{v}4{/v}Pro dilectióne mea adversabántur mihi;{x}

ego autem orábam.

{v}5{/v}Et posuérunt advérsum me mala pro bonis{x}

et ódium pro dilectióne mea.

{v}6{/v}Constítue super eum peccatórem,{x}

et adversárius stet a dextris eius.

{v}7{/v}Cum iudicátur, éxeat condemnátus,{x}

et orátio eius fiat in peccátum.

{v}8{/v}Fiant dies eius pauci,{x}

et ministérium eius accípiat alter.

{v}9{/v}Fiant fílii eius órphani,{x}

et uxor eius vídua.

{v}10{/v}Instábiles vagéntur fílii eius et mendícent{x}

et eiciántur de ruínis suis.

{v}11{/v}Scrutétur fenerátor omnem substántiam eius,{x}

et dirípiant aliéni labóres eius.

{v}12{/v}Non sit qui prǽbeat illi misericórdiam,{x}

nec sit qui misereátur pupíllis eius.

{v}13{/v}Fiant nati eius in intéritum,{x}

in generatióne una deleátur nomen eórum.

{v}14{/v}In memóriam rédeat iníquitas patrum eius in conspéctu Dómini,{x}

et peccátum matris eius non deleátur.

{v}15{/v}Fiant contra Dóminum semper,{x}

et dispérdat de terra memóriam eórum.

{v}16{/v}Pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam{+}

et persecútus est hóminem ínopem et mendícum{x}

et compúnctum corde, ut mortificáret.

{v}17{/v}Et diléxit maledictiónem: et véniat ei;{x}

et nóluit benedictiónem: et elongétur ab eo.

{v}18{/v}Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum:{+}

et intret sicut aqua in interióra eius,{x}

et sicut óleum in ossa eius.

{v}19{/v}Fiat ei sicut induméntum, quo opéritur,{x}

et sicut zona, qua semper præcíngitur.

{v}20{/v}Hæc retribútio eórum, qui adversántur mihi apud Dóminum,{x}

et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam.

{v}21{/v}Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum,{x}

quia suávis est misericórdia tua; líbera me,

{v}22{/v}quia egénus et pauper ego sum,{x}

et cor meum vulnerátum est intra me.

{v}23{/v}Sicut umbra, cum declínat, pertránsii,{x}

excússus sum sicut locústæ.

{v}24{/v}Génua mea infirmáta sunt ieiúnio,{x}

et caro mea contábuit absque óleo.

{v}25{/v}Et ego factus sum oppróbrium illis:{x}

viderunt me et movérunt cápita sua.

{v}26{/v}Adiuva me, Dómine Deus meus,{x}

salvum me fac secúndum misericórdiam tuam.

{v}27{/v}Et sciant quia manus tua hæc:{x}

tu, Domine, hoc fecísti.

{v}28{/v}Maledícant illi, et tu benedícas;{+}

qui insúrgunt in me, confundántur,{x}

servus autem tuus lætábitur.

{v}29{/v}Induántur, qui détrahunt mihi, pudóre{x}

et operiántur sicut diplóide confusióne sua.

{v}30{/v}Confitébor Dómino nimis in ore meo{x}

et in médio multórum laudábo eum,

{v}31{/v}quia ástitit a dextris paupéris,{x}

ut salvam fáceret a iudicántibus ánimam eius.

HTML © Juraj Vidéky