31 decembris 2026

Feria quinta infra octavam Nativitatis
Hebdomada 1 Psalterii

Tertia

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus

unum Patri cum Fílio,

dignáre promptus íngeri

nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor

confessiónem pérsonent,

flamméscat igne cáritas,

accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem

noscámus atque Fílium,

te utriúsque Spíritum

credámus omni témpore. Amen.

PSALMODIA

Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.

Psalmus 118 (119), 17-24
III – ג (Ghimel)

Bénefac servo tuo, et vivam *

et custódiam sermónem tuum.

Revéla óculos meos, *

et considerábo mirabília de lege tua.

Incola ego sum in terra, *

non abscóndas a me præcépta tua.

Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua *

in omni témpore.

Increpásti supérbos; *

maledícti, qui errant a præcéptis tuis.

Aufer a me oppróbrium et contémptum, *

quia testimónia tua servávi.

Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur, *

servus tamen tuus
exercétur in iustificatiónibus tuis.

Nam et testimónia tua delectátio mea, *

et consílium meum iustificatiónes tuæ.

Psalmus 24 (25)
Imploratio veniæ et salutis
Spes non confundit (Rom 5, 5).
I

Ad te, Dómine, levávi ánimam meam, *

Deus meus, in te confído: non erubéscam.

Neque exsúltent super me inimíci mei, *

étenim univérsi, qui sústinent te,
non confundéntur.

Confundántur infidéliter agéntes *

propter vanitátem.

Vias tuas, Dómine, demónstra mihi *

et sémitas tuas édoce me.

Dírige me in veritáte tua et doce me, †

quia tu es Deus salútis meæ, *

et te sustínui tota die.

Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, *

et misericordiárum tuárum,
quóniam a sǽculo sunt.

Peccáta iuventútis meæ et delícta mea
ne memíneris; †

secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, *

propter bonitátem tuam, Dómine.

Dulcis et rectus Dóminus, *

propter hoc peccatóres viam docébit;

díriget mansuétos in iudício, *

docébit mites vias suas.

Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas *

custodiéntibus testaméntum eius
et testimónia eius.

Propter nomen tuum, Dómine,
propitiáberis peccáto meo: *

multum est enim.

II

Quis est homo, qui timet Dóminum? *

Docébit eum viam, quam éligat.

Anima eius in bonis demorábitur, *

et semen eius hereditábit terram.

Familiáriter aget Dóminus cum timéntibus eum, *

ut testaméntum suum maniféstet illis.

Oculi mei semper ad Dóminum, *

quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.

Réspice in me et miserére mei, *

quia únicus et pauper sum ego.

Diláta angústias cordis mei *

et de necessitátibus meis érue me.

Vide humilitátem meam et labórem meum *

et dimítte univérsa delícta mea.

Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt, *

et ódio crudéli odérunt me.

Custódi ánimam meam et érue me; *

non erubéscam, quóniam sperávi in te.

Innocéntia et ǽquitas custódiant me, *

quia sustínui te.

Líbera, Deus, Israel *

ex ómnibus tribulatiónibus suis.

Ant. Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.

LECTIO BREVIS

Is 45, 13

Suscitávi eum in iustítia et omnes vias eius dírigam; ipse ædificábit civitátem meam et captivitátem meam dimíttet, non in prétio neque in munéribus, dicit Dóminus exercítuum.

Recordátus est Dóminus misericórdiæ suæ, allelúia.

Et veritátis suæ dómui Israel, allelúia.

ORATIO

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, qui in Fílii tui nativitáte tribuísti totíus religiónis inítium perfectionémque constáre, da nobis, quǽsumus, in eius portióne censéri, in quo totíus salútis humánæ summa consístit. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky