30 decembris 2026

Feria quarta infra octavam Nativitatis
Hebdomada 1 Psalterii

Nona

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Rerum, Deus, tenax vigor,

immótus in te pérmanens,

lucis diúrnæ témpora

succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,

quo vita numquam décidat,

sed prǽmium mortis sacræ

perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.

Psalmus 118 (119), 9-16
II – ב (Beth)

In quo mundábit adulescéntior viam suam? *

In custodiéndo sermónes tuos.

In toto corde meo exquisívi te, *

ne erráre me fácias a præcéptis tuis.

In corde meo abscóndi elóquia tua, *

ut non peccem tibi.

Benedíctus es, Dómine; *

doce me iustificatiónes tuas.

In lábiis meis *

numerávi ómnia iudícia oris tui.

In via testimoniórum tuórum delectátus sum *

sicut in ómnibus divítiis.

In mandátis tuis exercébor *

et considerábo vias tuas.

In iustificatiónibus tuis delectábor, *

non oblivíscar sermónem tuum.

Psalmus 16 (17)
Ab impiis salva me, Domine
In diebus carnis suæ … preces offerens et exauditus (Hebr 5, 7).
I

Exáudi, Dómine, iustítiam meam, *

inténde deprecatiónem meam.

Auribus pércipe oratiónem meam, *

non in lábiis dolósis.

De vultu tuo iudícium meum pródeat; *

óculi tui vídeant æquitátes.

Proba cor meum et vísita nocte; †

igne me exámina, *

et non invénies in me iniquitátem.

Non transgréditur os meum ad ópera hóminum, *

propter verba labiórum tuórum
custodívi me a viis violénti.

Rétine gressus meos in sémitis tuis, *

ut non moveántur vestígia mea.

Ego ad te clamávi, quóniam exáudis me, Deus; *

inclína aurem tuam mihi et exáudi verba mea.

Mirífica misericórdias tuas, *

qui salvos facis ab insurgéntibus
sperántes in déxtera tua.

Custódi me ut pupíllam óculi, †

sub umbra alárum tuárum prótege me *

a fácie impiórum, qui me afflixérunt.

II

Inimíci mei in furóre circumdedérunt me, †

ádipem suum conclusérunt; *

os eórum locútum est supérbiam.

Incedéntes nunc circumdedérunt me, *

óculos suos statuérunt prostérnere in terram.

Aspéctus eórum quasi leónis paráti ad prædam *

et sicut cátuli leónis recubántis in ábditis.

Exsúrge, Dómine, prǽveni eum, supplánta eum; *

éripe ánimam meam ab ímpio frámea tua,

a mórtuis manu tua, Dómine, *

a mórtuis, quorum defécit pórtio vitæ.

De recónditis tuis adímpleas ventrem eórum, *

saturéntur fílii
et dimíttant relíquias párvulis suis.

Ego autem in iustítia vidébo fáciem tuam, *

satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo.

Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.

LECTIO BREVIS

Tob 14, 6-7a

Et omnes natiónes in tota terra converténtur et timébunt Deum vere et relínquent omnes idóla sua. Et benedícent Deo ætérno in iustítia. Omnes fílii Israel, qui liberabúntur in diébus illis, mémores Dei in veritáte, colligéntur et vénient in Ierúsalem. Et gaudébunt, qui díligunt Deum in veritáte.

Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, allelúia.

Iustítia et pax osculátæ sunt, allelúia.

ORATIO

Orémus.

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut nos Unigéniti tui nova per carnem natívitas líberet, quos sub peccáti iugo vetústa sérvitus tenet. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky