Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prǽvia,
qua nos redémit, grátia.
Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exǽstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.
Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sǽculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.
At nos secúndus prǽmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.
Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.
Te, Christe, solum quǽrimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Tu, Béthlehem, terra Iuda, non eris mínima: ex te enim éxiet Dux qui regat pópulum meum Israel.
Dómine, exáudi oratiónem meam, †
áuribus pércipe obsecratiónem meam
in veritáte tua; *
exáudi me in tua iustítia.
Et non intres in iudícium cum servo tuo, *
quia non iustificábitur in conspéctu tuo
omnis vivens.
Quia persecútus est inimícus ánimam meam, †
contrívit in terra vitam meam, *
collocávit me in obscúris sicut mórtuos a sǽculo.
Et anxiátus est in me spíritus meus, *
in médio mei obríguit cor meum.
Memor fui diérum antiquórum, †
meditátus sum in ómnibus opéribus tuis, *
in factis mánuum tuárum recogitábam.
Expándi manus meas ad te, *
ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velóciter exáudi me, Dómine; *
defécit spíritus meus.
Non abscóndas fáciem tuam a me, *
ne símilis fiam descendéntibus in lacum.
Audítam fac mihi mane
misericórdiam tuam, *
quia in te sperávi.
Notam fac mihi viam, in qua ámbulem, *
quia ad te levávi ánimam meam.
Eripe me de inimícis meis, *
Dómine, ad te confúgi.
Doce me fácere voluntátem tuam, *
quia Deus meus es tu.
Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam; *
propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me.
In iustítia tua *
edúces de tribulatióne ánimam meam.
Ant. Tu, Béthlehem, terra Iuda, non eris mínima: ex te enim éxiet Dux qui regat pópulum meum Israel.
Ant. 2 Leváte cápita vestra: ecce appropínquat redémptio vestra.
Is 66, 10-14a
Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, *
omnes, qui dilígitis eam;
gaudéte cum ea gáudio, *
univérsi, qui lugebátis super eam,
ut sugátis et repleámini *
ab úbere consolatiónis eius,
ut mulgeátis et delíciis affluátis *
ex ubéribus glóriæ eius.
Quia hæc dicit Dóminus: †
« Ecce ego dírigam ad eam quasi flúvium pacem, *
et quasi torréntem inundántem glóriam géntium.
Sugétis, in ulnis portabímini, *
et super génua blandiéntur vobis.
Quómodo si quem mater consolátur, †
ita ego consolábor vos; *
et in Ierúsalem consolabímini.
Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, *
et ossa vestra quasi herba germinábunt ».
Ant. Leváte cápita vestra: ecce appropínquat redémptio vestra.
Ant. 3 Crástina erit vobis salus, dicit Dóminus Deus exercítuum.
Laudáte Dóminum,
quóniam bonum est psállere Deo nostro, *
quóniam iucúndum est celebráre laudem.
Ædíficans Ierúsalem Dóminus, *
dispérsos Israélis congregábit.
Qui sanat contrítos corde *
et álligat plagas eórum;
qui númerat multitúdinem stellárum *
et ómnibus eis nómina vocat.
Magnus Dóminus noster et magnus virtúte, *
sapiéntiæ eius non est númerus.
Susténtat mansuétos Dóminus, *
humílians autem peccatóres usque ad terram.
Præcínite Dómino in confessióne, *
psállite Deo nostro in cíthara.
Qui óperit cælum núbibus *
et parat terræ plúviam.
Qui prodúcit in móntibus fenum *
et herbam servitúti hóminum.
Qui dat iuméntis escam ipsórum *
et pullis corvórum invocántibus eum.
Non in fortitúdine equi delectátur, *
nec in tíbiis viri beneplácitum est ei.
Beneplácitum est Dómino super timéntes eum *
et in eis, qui sperant super misericórdia eius.
Ant. Crástina erit vobis salus, dicit Dóminus Deus exercítuum.
LECTIO BREVIS
Is 11, 1-3a
Egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet; et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et timóris Dómini; et delíciæ eius in timóre Dómini.
RESPONSORIUM BREVE
Crástina die * Delébitur iníquitas terræ. Crástina.
Et regnábit super nos Salvátor mundi. * Delébitur iníquitas terræ. Glória Patri. Crástina.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Benedictus, ant. Compléti sunt dies Maríæ ut páreret Fílium suum primogénitum.
Lc 1, 68-79
Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Ad Benedictus, ant. Compléti sunt dies Maríæ ut páreret Fílium suum primogénitum.
PRECES
Christum redemptórem, fratres caríssimi, devotióne mentis orémus, qui véniet cum glória et potestáte magna, atque súpplices invocémus:
Veni, Dómine Iesu.
Christe Dómine, qui excélsus in fortitúdine vénies, réspice humília nostra,
ut dignos nos fácias munéribus tuis.
Veni, Dómine Iesu.
Qui Evangélium homínibus manifestáre venísti,
da tuam nos semper prædicáre salútem.
Veni, Dómine Iesu.
Tu, qui es benedíctus et vivis et ómnia regis,
da nos gaudéntes exspectáre beátam spem et advéntum magnificéntiæ tuæ.
Veni, Dómine Iesu.
Et nos, qui advéntus tui grátiæ anhelámus,
divinitátis tuæ múnere consoláre.
Veni, Dómine Iesu.
Pater noster.
ORATIO
Festína, quǽsumus, ne tardáveris, Dómine Iesu, ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky