22 decembris 2026

Feria tertia, Tempus Adventus, Hebdomada 4
Hebdomada 4 Psalterii

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Verbum salútis ómnium,

Patris ab ore pródiens,

Virgo beáta, súscipe

casto, María, víscere.

Te nunc illústrat cǽlitus

umbra fecúndi Spíritus,

gestes ut Christum Dóminum,

æquálem Patri Fílium.

Hæc est sacráti iánua

templi seráta iúgiter,

soli suprémo Príncipi

pandens beáta límina.

Olim promíssus vátibus,

natus ante lucíferum,

quem Gábriel annúntiat,

terris descéndit Dóminus.

Læténtur simul ángeli,

omnes exsúltent pópuli:

excélsus venit húmilis

salváre quod períerat.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Egrediétur Dóminus de loco sancto suo; véniet, ut salvet pópulum suum.

Psalmus 136 (137), 1-6
Super flumina Babylonis
Hanc corporalem populi captivitatem referre in exemplum spiritalis captivitatis oportet (S. Hilarius).

Super flúmina Babylónis,
illic sédimus et flévimus, *

cum recordarémur Sion.

In salícibus in médio eius *

suspéndimus cítharas nostras.

Quia illic rogavérunt nos,
qui captívos duxérunt nos, *

verba cantiónum

et, qui affligébant nos, lætítiam: *

« Cantáte nobis de cánticis Sion ».

Quómodo cantábimus cánticum Dómini *

in terra aliéna?

Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, *

oblivióni detur déxtera mea;

adhǽreat lingua mea fáucibus meis, *

si non memínero tui,

si non præposúero Ierúsalem *

in cápite lætítiæ meæ.

Ant. Egrediétur Dóminus de loco sancto suo; véniet, ut salvet pópulum suum.

Ant. 2 Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále; aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.

Psalmus 137 (138)
Gratiarum actio
Reges terræ afferent gloriam suam et honorem in civitatem sanctam (Cf. Ap 21, 24).

Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, *

quóniam audísti verba oris mei.

In conspéctu angelórum psallam tibi, *

adorábo ad templum sanctum tuum;

et confitébor nómini tuo †

propter misericórdiam tuam et veritátem tuam, *

quóniam magnificásti super omne nomen
elóquium tuum.

In quacúmque die invocávero te, exáudi me; *

multiplicábis in ánima mea virtútem.

Confitebúntur tibi, Dómine, omnes reges terræ, *

quia audiérunt elóquia oris tui.

Et cantábunt vias Dómini, *

quóniam magna est glória Dómini;

quóniam excélsus Dóminus, †

et húmilem réspicit, *

et supérbum a longe cognóscit.

Si ambulávero in médio tribulatiónis,
vivificábis me; †

et contra iram inimicórum meórum
exténdes manum tuam, *

et salvum me fáciet déxtera tua.

Dóminus perfíciet pro me; †

Dómine, misericórdia tua in sǽculum: *

ópera mánuum tuárum ne despícias.

Ant. Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále; aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.

Ant. 3 Ut cognoscámus, Domine, in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.

Canticum
Hymnus redemptorum

Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12

Dignus es, Dómine et Deus noster, *

accípere glóriam et honórem et virtútem,

quia tu creásti ómnia, *

et propter voluntátem tuam
erant et creáta sunt.

Dignus es, Dómine, accípere librum *

et aperíre signácula eius,

quóniam occísus es †

et redemísti Deo in sánguine tuo *

ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne

et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *

et regnábunt super terram.

Dignus est Agnus, qui occísus est, †

accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *

et fortitúdinem et honórem
et glóriam et benedictiónem.

Ant. Ut cognoscámus, Domine, in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.

LECTIO BREVIS

Iac 5, 7-8. 9b

Patiéntes estóte, fratres, usque ad advéntum Dómini. Ecce agrícola exspéctat pretiósum fructum terræ, patiénter ferens, donec accípiat imbrem temporáneum et serótinum. Patiéntes estóte et vos, confirmáte corda vestra, quóniam advéntus Dómini appropinquávit. Ecce iudex ante iánuam assístit.

RESPONSORIUM BREVE

Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum. Veni.

Osténde fáciem tuam, et salvi érimus. * Dómine Deus virtútum. Glória Patri. Veni.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. O Rex géntium et desiderátus eárum, lapísque anguláris, qui facis útraque unum: veni et salva hóminem, quem de limo formásti.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Ad Magnificat, ant. O Rex géntium et desiderátus eárum, lapísque anguláris, qui facis útraque unum: veni et salva hóminem, quem de limo formásti.

PRECES

Christum Dóminum, fratres caríssimi, qui propter nos humiliávit semetípsum, invocémus, cum exsultatióne dicéntes:

Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, qui advéntu tuo subveníre dignátus es mundo,

ánimas nostras et córpora a delícto purífica.

Veni, Dómine Iesu.

Quosque mystério incarnatiónis tuæ non confúnderis fratres vocáre,

aliénos a te éffici ne síveris.

Veni, Dómine Iesu.

Tales nos rediméndos státuas,

quáles iudicándos non púnias.

Veni, Dómine Iesu.

Christe, a cuius divítiis bonitátis et pietátis nihil témporis vacat,

fac nos percípere immarcescíbilem glóriæ corónam.

Veni, Dómine Iesu.

Commendámus tibi, Dómine, ánimas eórum, qui córporis néxibus absolúti sunt:

defúncti sǽculo tibi vivant in ætérnum.

Veni, Dómine Iesu.

Pater noster.

ORATIO

Deus, qui hóminem delápsum in mortem conspíciens, Unigéniti tui advéntu redímere voluísti, præsta, quǽsumus, ut qui húmili eius incarnatiónem devotióne faténtur, ipsíus étiam Redemptóris consórtia mereántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky