21 decembris 2026

Feria secunda, Tempus Adventus, Hebdomada 4
Hebdomada 4 Psalterii

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Verbum salútis ómnium,

Patris ab ore pródiens,

Virgo beáta, súscipe

casto, María, víscere.

Te nunc illústrat cǽlitus

umbra fecúndi Spíritus,

gestes ut Christum Dóminum,

æquálem Patri Fílium.

Hæc est sacráti iánua

templi seráta iúgiter,

soli suprémo Príncipi

pandens beáta límina.

Olim promíssus vátibus,

natus ante lucíferum,

quem Gábriel annúntiat,

terris descéndit Dóminus.

Læténtur simul ángeli,

omnes exsúltent pópuli:

excélsus venit húmilis

salváre quod períerat.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ecce véniet Dóminus, princeps regum terræ; beáti qui paráti sunt occúrrere illi.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis
Domini res gestas narrare, laudare est (Cassiodorus).
I

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Deo deórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Dómino dominórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui facit mirabília magna solus, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui fecit cælos in intelléctu, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui expándit terram super aquas, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui fecit luminária magna, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

solem, ut præésset diéi, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

lunam et stellas, ut præéssent nocti, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Ant. Ecce véniet Dóminus, princeps regum terræ; beáti qui paráti sunt occúrrere illi.

Ant. 2 Cantáte Dómino cánticum novum; laus eius ab extrémis terræ.

II

Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui edúxit Israel de médio eórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

in manu poténti et bráchio exténto, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et tradúxit Israel per médium eius, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et excússit pharaónem et virtútem eius
in mari Rubro, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui percússit reges magnos, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

et occídit reges poténtes, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Sehon regem Amorræórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

et Og regem Basan, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et dedit terram eórum hereditátem, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

hereditátem Israel servo suo, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

et redémit nos ab inimícis nostris, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui dat escam omni carni, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Deo cæli, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Ant. Cantáte Dómino cánticum novum; laus eius ab extrémis terræ.

Ant. 3 Cum vénerit Fílius hóminis, putas, invéniet fidem super terram?

Canticum
De Deo salvatore

Eph 1, 3-10

Benedíctus Deus
et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *

qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli
in cæléstibus in Christo,

sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †

ut essémus sancti et immaculáti *

in conspéctu eius in caritáte,

qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †

per Iesum Christum in ipsum, *

secúndum beneplácitum voluntátis suæ,

in laudem glóriæ grátiæ suæ, *

in qua gratificávit nos in Dilécto,

in quo habémus redemptiónem
per sánguinem eius, *

remissiónem peccatórum,

secúndum divítias grátiæ eius, †

qua superabundávit in nobis *

in omni sapiéntia et prudéntia,

notum fáciens nobis
mystérium voluntátis suæ, *

secúndum beneplácitum eius,

quod propósuit in eo, *

in dispensatiónem plenitúdinis témporum:

recapituláre ómnia in Christo, *

quæ in cælis et quæ in terra.

Ant. Cum vénerit Fílius hóminis, putas, invéniet fidem super terram?

LECTIO BREVIS

1 Cor 4, 5

Nolíte ante tempus quidquam iudicáre, quoadúsque véniat Dóminus, qui et illuminábit abscóndita tenebrárum et manifestábit consília córdium; et tunc laus erit unicuíque a Deo.

RESPONSORIUM BREVE

Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum. Veni.

Osténde fáciem tuam, et salvi érimus. * Dómine Deus virtútum. Glória Patri. Veni.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. O Oriens, splendor lucis ætérnæ et sol iustítiæ: veni, et illúmina sedéntes in ténebris et umbra mortis.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Ad Magnificat, ant. O Oriens, splendor lucis ætérnæ et sol iustítiæ: veni, et illúmina sedéntes in ténebris et umbra mortis.

PRECES

Iesum Christum, fratres caríssimi, rogémus humíliter, qui nos a ténebris peccatórum redémit, et fidénter invocémus:

Veni, Dómine Iesu.

Cóngrega, Dómine, pópulos de univérsis terris,

et cum eis pactum sempitérnum confírma.

Veni, Dómine Iesu.

Agnus Dei, qui olim venísti peccáta tóllere mundi,

aufer a nobis omnem colluviónem delícti.

Veni, Dómine Iesu.

Qui venísti redímere quod períerat,

íterum sic vénias ut redémpta non púnias.

Veni, Dómine Iesu.

Tecum, quem fides nostra inténdit,

gáudium perpétuum, cum véneris, habeámus.

Veni, Dómine Iesu.

Qui iudicatúrus es vivos et mórtuos,

fratres defúnctos inter ágmina beatórum admítte propítius.

Veni, Dómine Iesu.

Pater noster.

ORATIO

Preces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi, ut qui de Unigéniti tui in nostra carne advéntu lætántur, cum vénerit in sua maiestáte, ætérnæ vitæ prǽmium consequántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky