Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sǽculum:
talis decet partus Deum.
Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.
Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.
Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.
Æquális ætérno Patri,
carnis tropǽo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.
Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Véniet ecce Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes, allelúia.
Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum.
Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob.
Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens,
Dóminus potens in prœ́lio.
Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dominus virtútum ipse est rex glóriæ.
Ant. Véniet ecce Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes, allelúia.
Ant. 2 Gaude et lætáre, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi. Sion, noli timére, quia cito véniet salus tua.
Iubiláte Deo, omnis terra, †
psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
glorificáte laudem eius.
Dícite Deo: « Quam terribília sunt ópera tua. *
Præ multitúdine virtútis tuæ
blandiéntur tibi inimíci tui.
Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
psalmum dicat nómini tuo ».
Veníte et vidéte ópera Dei, *
terríbilis in adinventiónibus
super fílios hóminum.
Convértit mare in áridam, †
et in flúmine pertransíbunt pede; *
ibi lætábimur in ipso.
Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
óculi eius super gentes respíciunt; *
rebélles non exalténtur in semetípsis.
Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
et audítam fácite vocem laudis eius;
qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
et non dedit in commotiónem pedes nostros.
Quóniam probásti nos, Deus; *
igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
Induxísti nos in láqueum, *
posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
Imposuísti hómines super cápita nostra, †
transívimus per ignem et aquam, *
et eduxísti nos in refrigérium.
Ant. Gaude et lætáre, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi. Sion, noli timére, quia cito véniet salus tua.
Ant. 3 In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum, ut digne ambulémus in occúrsum illíus: quia ecce véniet et non tardábit.
Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
reddam tibi vota mea,
quæ protulérunt lábia mea, *
et locútum est os meum in tribulatióne mea.
Holocáusta medulláta ófferam tibi
cum incénso aríetum, *
ófferam tibi boves cum hircis.
Veníte, audíte, †
et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
quanta fecit ánimæ meæ.
Ad ipsum ore meo clamávi *
et exaltávi in lingua mea.
Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
non exáudiet Dóminus.
Proptérea exaudívit Deus, *
atténdit voci deprecatiónis meæ.
Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
et misericórdiam suam a me.
Ant. In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum, ut digne ambulémus in occúrsum illíus: quia ecce véniet et non tardábit.
Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
Rectas fácite sémitas Dei nostri.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
48, 1-11
Deus solus Dominus futuri temporis
Audíte hoc, domus Iacob,
qui vocámini nómine Israel
et de aquis Iudæ exístis,
qui iurátis in nómine Dómini
et Deum Israel invocátis
non in veritáte neque in iustítia.
De civitáte enim sancta vocáti sunt
et super Deum Israel constabilíti sunt;
Dóminus exercítuum nomen eius.
Prióra ex tunc annuntiávi,
et ex ore meo exiérunt,
et audíta feci ea;
repénte operátus sum, et venérunt.
Scivi enim quia durus es tu,
et nervus férreus cervix tua
et frons tua ǽrea.
Prædíxi tibi ex tunc,
ántequam venírent indicávi tibi,
ne forte díceres: « Idólum meum operátum est hæc,
et scúlptile meum et conflátile mandavérunt ista ».
Quæ audísti, vide ómnia;
vos autem num annuntiábitis?
Audíta fácio tibi nova ex nunc
et occúlta, quæ nescis.
Nunc creáta sunt et non ex tunc,
et ante eórum diem, et non audísti ea,
ne forte díceres: « Ecce ego cognóvi ea ».
Neque audísti, neque cognovísti,
neque ex tunc apérta est auris tua;
scio enim quia præváricans prævaricáris
et transgréssor ex útero vocáris.
Propter nomen meum longe fáciam furórem meum
et propter laudem meam infrenábo me super te,
ne perdam te.
Ecce excóxi te, sed non quasi argéntum;
probávi te in camíno paupertátis.
Propter me, propter me fáciam,
ut non blasphémer;
et glóriam meam álteri non dabo.
RESPONSORIUM
Is 48, 10. 11; 54, 8
Ego probávi te in camíno paupertátis. Propter me, propter me fáciam, ut non blasphémer: * Et glóriam meam álteri non dabo.
In moménto indignatiónis abscóndi fáciem meam parúmper a te, et in misericórdia sempitérna misértus sum tui. * Et glóriam.
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Bernárdi abbátis in Láudibus Vírginis Matris
(Hom. 4, 8-9: Opera omnia, Edit Cisterc. 4 [1966], 53-54)
Totus mundus exspectat responsum Mariæ
Audísti, Virgo, quia concípies et páries fílium: audísti quod non per hóminem, sed per Spíritum Sanctum. Exspéctat Angelus respónsum: tempus est enim ut revertátur ad Deum qui misit illum. Exspectámus et nos, o Dómina, verbum miseratiónis, quos miserabíliter premit senténtia damnatiónis.
Et ecce offértur tibi prétium salútis nostræ: statim liberábimur, si conséntis. In sempitérno Dei Verbo facti sumus omnes et ecce mórimur: in tuo brevi respónso sumus reficiéndi, ut ad vitam revocémur.
Hoc súpplicat a te, o pia Virgo, flébilis Adam cum mísera sóbole sua exsul de paradíso, hoc Abraham, hoc David. Hoc céteri flágitant sancti patres, patres scílicet tui, qui et ipsi hábitant in regióne umbræ mortis. Hoc totus mundus tuis génibus provolútus exspéctat.
Nec immérito, quando ex ore tuo pendet consolátio miserórum, redémptio captivórum, liberátio damnatórum, salus dénique universórum filiórum Adam, totíus géneris tui.
Da, Virgo, respónsum festinánter. Respónde cítius Angelo, immo per Angelum Dómino. Respónde verbum, et súscipe Verbum: profer tuum, et cóncipe divínum: emítte transitórium, et ampléctere sempitérnum.
Quid tardas? quid trépidas? Crede, confitére, et súscipe. Sumat humílitas audáciam, verecúndia fidúciam. Nullátenus cónvenit nunc ut virginális simplícitas obliviscátur prudéntiam. In hac sola re ne tímeas, prudens Virgo, præsumptiónem: quia, etsi grata in siléntio verecúndia, magis tamen nunc in verbo píetas necessária.
Aperi, Virgo beáta, cor fídei, lábia confessióni, víscera Creatóri. Ecce desiderátus cunctis géntibus foris pulsat ad óstium. O si te moránte pertransíerit, et rursus incípias dolens quǽrere quem díligit ánima tua! Surge, curre, áperi. Surge per fidem, curre per devotiónem, áperi per confessiónem. Ecce, inquit, ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.
RESPONSORIUM
Cf. Lc 1, 31. 42
Súscipe verbum, Virgo María, quod tibi a Dómino per Angelum transmíssum est: concípies et páries Deum páriter et hóminem, * Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres.
Páries quidem fílium, et virginitátis non patiéris detriméntum: efficiéris grávida, et eris mater semper intácta. * Ut benedícta.
CANTICA
Ant. Gaude et lætáre, fília Sion, quia ecce vénio, et habitábo in médio tui, dicit Dóminus.
Is 40, 10-17
Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, *
et bráchium eius dominátur;
ecce merces eius cum eo *
et prǽmium illíus coram illo.
Sicut pastor gregem suum pascit, †
in bráchio suo cóngregat agnos
et in sinu suo levat; *
fetas ipse portat.
Quis mensus est pugíllo aquas
et cælos palmo dispósuit, †
módio contínuit púlverem terræ
et librávit in póndere montes *
et colles in statéra?
Quis diréxit spíritum Dómini? *
Aut quis consílium suum
osténdit illi?
Cum quo íniit consílium et instrúxit eum *
et dócuit eum sémitam iustítiæ
et erudívit eum sciéntiam *
et viam prudéntiæ osténdit illi?
Ecce gentes quasi stilla sítulæ †
et quasi moméntum púlveris
in statéra reputántur; *
ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *
et animália eius non suffícient ad holocáustum.
Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; *
quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.
Is 42, 10-16
Cantáte Dómino cánticum novum, *
laus eius ab extrémis terræ;
qui descénditis in mare et plenitúdo eius, *
ínsulæ et habitatóres eárum.
Exsúltent desértum et civitátes eius, *
vici, quos hábitat Cedar.
Iúbilent habitatóres Petræ, *
de vértice móntium clament.
Ponant Dómino glóriam *
et laudem eius in ínsulis núntient.
Dóminus sicut fortis egrediétur *
sicut vir prœliátor suscitábit zelum;
vociferábitur et conclamábit, *
super inimícos suos prævalébit.
« Tácui semper, sílui, pátiens fui; †
sicut partúriens ululábo, *
gemam et fremam simul.
Desértos fáciam montes et colles *
et omne gramen eórum exsiccábo;
et ponam flúmina in ínsulas *
et stagna arefáciam.
Et ducam cæcos in viam, quam nésciunt, *
et in sémitis, quas ignoravérunt,
ambuláre eos fáciam;
ponam ténebras coram eis in lucem *
et prava in recta ».
Is 49, 7-13
Hæc dicit Dóminus,
redémptor Israel, Sanctus eius, †
ad contémptum in ánima,
ad abominátum in gente, *
ad servum dominórum:
« Reges vidébunt et consúrgent, *
príncipes quoque et adorábunt,
propter Dóminum, quia fidélis est, *
Sanctum Israel, qui elégit te ».
Hæc dicit Dóminus: †
« In témpore benepláciti exaudívi te *
et in die salútis auxiliátus sum tui;
et servávi te et dedi te in fœdus pópuli, *
ut suscitáres terram
et distribúeres hereditátes dissipátas;
ut díceres his, qui vincti sunt: “Exíte”, *
et his, qui in ténebris: “Revelámini”.
Super vias pascéntur, *
et in ómnibus cóllibus decalvátis
páscua eórum;
non esúrient, neque sítient, *
et non percútiet eos æstus vel sol,
quia miserátor eórum reget eos *
et ad fontes aquárum addúcet eos.
Et ponam omnes montes meos in viam, *
et sémitæ meæ exaltabúntur.
Ecce isti de longe vénient, †
et ecce illi ab aquilóne et mari, *
et isti de terra Sinim ».
Laudáte, cæli, et exsúlta, terra; *
iubiláte, montes, laudem,
quia consolátur Dóminus pópulum suum *
et páuperum suórum miserétur.
Ant. Gaude et lætáre, fília Sion, quia ecce vénio, et habitábo in médio tui, dicit Dóminus.
EVANGELIUM
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
20, 1-18
Oportebat eum a mortuis resurgere
Prima sabbatórum María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum, et videt lápidem sublátum a monuménto. Currit ergo et venit ad Simónem Petrum et ad álium discípulum, quem amábat Iesus, et dicit eis: « Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus, ubi posuérunt eum! ». Exiit ergo Petrus et ille álius discípulus, et veniébant ad monuméntum. Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus præcucúrrit cítius Petro et venit primus ad monuméntum, et cum se inclinásset, videt pósita linteámina, non tamen introívit. Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introívit in monuméntum; et videt linteámina pósita et sudárium, quod fúerat super caput eius, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum locum. Tunc ergo introívit et alter discípulus, qui vénerat primus ad monuméntum, et vidit et crédidit. Nondum enim sciébant Scriptúram quia opórtet eum a mórtuis resúrgere. Abiérunt ergo íterum ad semetípsos discípuli.
María autem stabat ad monuméntum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinávit se in monuméntum et videt duos ángelos in albis sedéntes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi pósitum fúerat corpus Iesu. Et dicunt ei illi: « Múlier, quid ploras? ». Dicit eis: « Tulérunt Dóminum meum, et néscio, ubi posuérunt eum ». Hæc cum dixísset, convérsa est retrórsum et videt Iesum stantem et non sciébat quia Iesus est. Dicit ei Iesus: « Múlier, quid ploras? Quem quæris? ». Illa, exístimans quia hortulánus esset, dicit ei: « Dómine, si tu sustulísti eum, dícito mihi, ubi posuísti eum, et ego eum tollam ». Dicit ei Iesus: « María! ». Convérsa illa dicit ei Hebráice: « Rabbuní! », quod dícitur Magíster. Dicit ei Iesus: « Iam noli me tenére, nondum enim ascéndi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascéndo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum ». Venit María Magdaléne annúntians discípulis: « Vidi Dóminum! » et quia hæc dixit ei.
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, * Sanctus, * Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
ORATIO
Orémus.
Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky