19 decembris 2026

Sabbatum, Tempus Adventus, Hebdomada 3
Hebdomada 3 Psalterii

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Magnis prophétæ vócibus

veníre Christum núntiant,

lætæ salútis prǽvia,

qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat

et corda læta exǽstuant,

cum vox fidélis pérsonat

prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,

puníre quo non sǽculum

venit, sed ulcus térgere,

salvándo quod períerat.

At nos secúndus prǽmonet

adésse Christum iánuis,

sanctis corónas réddere

cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur

sidúsque salvans prómitur;

iam nos iubar præfúlgidum

ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quǽrimus

vidére, sicut es Deus,

ut perpes hæc sit vísio

perénne laudis cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus a Líbano véniet, et splendor eius sicut lumen erit.

Psalmus 118 (119), 145-152
XIX – ק (Coph)

Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *

iustificatiónes tuas servábo.

Clamávi ad te, salvum me fac, *

ut custódiam testimónia tua.

Prævéni dilúculo et clamávi, *

in verba tua supersperávi.

Prævenérunt óculi mei vigílias, *

ut meditárer elóquia tua.

Vocem meam audi
secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *

secúndum iudícium tuum vivífica me.

Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *

a lege autem tua longe facti sunt.

Prope es tu, Dómine, *

et ómnia præcépta tua véritas.

Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *

quia in ætérnum fundásti ea.

Ant. Deus a Líbano véniet, et splendor eius sicut lumen erit.

Ant. 2 Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant Iustum; aperiátur terra et gérminet Salvatórem.

Canticum
Domine, da mihi sapientiam

Sap 9, 1-6. 9-11

Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere … adversarii vestri (Lc 21, 15).

Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ, *

qui fecísti ómnia verbo tuo

et sapiéntia tua constituísti hóminem, *

ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,

et dispóneret orbem terrárum
in sanctitáte et iustítia *

et in directióne cordis iudícium iudicáret,

da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam *

et noli me reprobáre a púeris tuis,

quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ, †

homo infírmus et exígui témporis *

et minor ad intelléctum iudícii et legum.

Nam, et si quis erit consummátus
inter fílios hóminum, †

si ab illo abfúerit sapiéntia tua, *

in níhilum computábitur.

Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua, *

quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,

et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis *

et quid diréctum in præcéptis tuis.

Emítte illam de cælis sanctis tuis *

et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,

ut mecum sit et mecum labóret, *

ut sciam quid accéptum sit apud te.

Scit enim illa ómnia et intéllegit †

et dedúcet me in opéribus meis sóbrie *

et custódiet me in sua glória.

Ant. Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant Iustum; aperiátur terra et gérminet Salvatórem.

Ant. 3 Parátus esto, Israel, in occúrsum Dómini, quóniam venit.

Psalmus 116 (117)
Laus miserentis Domini
Dico … gentes propter misericordiam glorificare Deum (Rom 15, 8. 9).

Laudáte Dóminum, omnes gentes, *

collaudáte eum, omnes pópuli.

Quóniam confirmáta est super nos
misericórdia eius, *

et véritas Dómini manet in ætérnum.

Ant. Parátus esto, Israel, in occúrsum Dómini, quóniam venit.

LECTIO BREVIS

Is 2, 3

Veníte et ascendámus ad montem Dómini, ad domum Dei Iacob, ut dóceat nos vias suas, et ambulémus in sémitis eius; quia de Sion exíbit lex et verbum Dómini de Ierúsalem.

RESPONSORIUM BREVE

Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus. Super te.

Et glória eius in te vidébitur. * Oriétur Dóminus. Glória Patri. Super te.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Oriétur sicut sol Salvátor mundi, et descéndet in úterum Vírginis sicut imber super gramen, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Ad Benedictus, ant. Oriétur sicut sol Salvátor mundi, et descéndet in úterum Vírginis sicut imber super gramen, allelúia.

PRECES

Christum redemptórem, fratres caríssimi, deprecémur, qui véniet, ut redeúntes ad se a mortis potestáte líberet, et súpplices implorémus:

Veni, Dómine Iesu.

Tuum, Dómine, dum annuntiámus advéntum,

munda cor nostrum ab omni spíritu vanitátis.

Veni, Dómine Iesu.

Ecclésia tua, Dómine, quam fundásti,

te per omnes gentes magníficet.

Veni, Dómine Iesu.

Lex tua, Dómine, illúminans óculos,

prótegat pópulos tíbimet confiténtes.

Veni, Dómine Iesu.

Qui gáudia advéntus tui nobis ab Ecclésia prænuntiári concédis,

fac ut promptíssima devotióne te excipiámus.

Veni, Dómine Iesu.

Pater noster.

ORATIO

Deus, qui splendórem glóriæ tuæ per sacræ Vírginis partum mundo dignátus es reveláre, tríbue, quǽsumus, ut tantæ incarnatiónis mystérium et fídei integritáte colámus, et devóto semper obséquio frequentémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky