Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
PSALMODIA
Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.
Lucérna pédibus meis verbum tuum *
et lumen sémitis meis.
Iurávi et státui *
custodíre iudícia iustítiæ tuæ.
Humiliátus sum usquequáque, Dómine; *
vivífica me secúndum verbum tuum.
Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, *
et iudícia tua doce me.
Anima mea in mánibus meis semper, *
et legem tuam non sum oblítus.
Posuérunt peccatóres láqueum mihi, *
et mandátis tuis non errávi.
Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, *
quia exsultátio cordis mei sunt.
Inclinávi cor meum
ad faciéndas iustificatiónes tuas *
in ætérnum, in finem.
Deus, in adiutórium meum inténde; *
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Confundántur et revereántur, *
qui quærunt ánimam meam.
Avertántur retrórsum et erubéscant, *
qui volunt mihi mala.
Convertántur propter confusiónem suam, *
qui dicunt mihi: « Euge, euge ».
Exsúltent et læténtur in te omnes, qui quærunt te, *
et dicant semper: « Magnificétur Deus »,
qui díligunt salutáre tuum.
Ego vero egénus et pauper sum; *
Deus, ad me festína.
Adiútor meus et liberátor meus es tu; *
Dómine, ne moréris.
Confitébimur tibi, Deus; †
confitébimur et invocábimus nomen tuum: *
narrábimus mirabília tua.
Cum statúero tempus, *
ego iustítias iudicábo.
Si liquefácta est terra et omnes, qui hábitant in ea, *
ego confirmávi colúmnas eius.
Dixi gloriántibus: « Nolíte gloriári! » *
et delinquéntibus: « Nolíte exaltáre cornu!
Nolíte exaltáre in altum cornu vestrum; *
nolíte loqui advérsus Deum protérva ».
Quia neque ab oriénte neque ab occidénte *
neque a desértis exaltátio.
Quóniam Deus iudex est: *
hunc humíliat et hunc exáltat.
Quia calix in manu Dómini *
vini meri plenus misto.
Et inclinávit ex hoc in hoc; †
verúmtamen usque ad fæces epotábunt, *
bibent omnes peccatóres terræ.
Ego autem annuntiábo in sǽculum, *
cantábo Deo Iacob.
Et ómnia córnua peccatórum confríngam, *
et exaltabúntur córnua iusti.
Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.
LECTIO BREVIS
Is 2, 11
Oculi sublímes hóminis humiliabúntur, et incurvábitur altitúdo virórum; exaltábitur autem Dóminus solus in die illa.
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine.
Et omnes reges terræ glóriam tuam.
ORATIO
Orémus.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut Fílii tui ventúra sollémnitas et præséntis nobis vitæ remédia largiátur, et prǽmia ætérna concédat. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky