14 decembris 2026

S. Ioannis a Cruce, presbyteri et Ecclesiæ doctoris
memoria

Fontiberi in Hispania circa annum 1542 natus est. Post aliquod tempus apud Carmelitas exactum, anno 1568, sancta Teresia de Avila suadente, primus inter fratres Ordinis reformationem aggressus est, quam laboribus operibusque innumeris sustinuit. Anno 1591 Ubedæ mortuus est, sanctitatis et sapientiæ laude insignis, cuius testes spiritualia opera ab ipso conscripta exstant.
Communia doctorum Ecclesiæ (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,

a Patre lumen éxiens,

qui natus orbi súbvenis

cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora

tuóque amóre cóncrema;

audíta per præcónia

sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis

rimári facta péctoris,

reddens vicem pro ábditis

iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis

pro qualitáte críminis,

sed cum beátis cómpotes

simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas
Non veni solvere legem, sed adimplere (Cf. Mt 5, 17).
I

Deus deórum Dóminus locútus est *

et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *

Deus noster véniet et non silébit:

ignis consúmens est in conspéctu eius *

et in circúitu eius tempéstas válida.

Advocábit cælum desúrsum *

et terram discérnere pópulum suum:

« Congregáte mihi sanctos meos, *

qui disposuérunt testaméntum meum
in sacrifício ».

Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *

quóniam Deus iudex est.

Ant. Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

« Audi, pópulus meus, et loquar; †

Israel, et testificábor advérsum te: *

Deus, Deus tuus ego sum.

Non in sacrifíciis tuis árguam te; *

holocáusta enim tua
in conspéctu meo sunt semper.

Non accípiam de domo tua vítulos, *

neque de grégibus tuis hircos.

Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *

iumentórum mille in móntibus.

Cognóvi ómnia volatília cæli, *

et, quod movétur in agro, meum est.

Si esuríero non dicam tibi; *

meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius.

Numquid manducábo carnes taurórum *

aut sánguinem hircórum potábo?

Immola Deo sacrifícium laudis *

et redde Altíssimo vota tua;

et ínvoca me in die tribulatiónis: *

éruam te, et honorificábis me ».

Ant. Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

Peccatóri autem dixit Deus: †

« Quare tu enárras præcépta mea *

et assúmis testaméntum meum in os tuum?

Tu vero odísti disciplínam *

et proiecísti sermónes meos retrórsum.

Si vidébas furem, currébas cum eo; *

et cum adúlteris erat pórtio tua.

Os tuum dimittébas ad malítiam, *

et lingua tua concinnábat dolos.

Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *

et advérsus fílium matris tuæ
proferébas oppróbrium.

Hæc fecísti, et tácui. †

Existimásti quod eram tui símilis. *

Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam.

Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *

nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

Qui immolábit sacrifícium laudis,
honorificábit me, *

et, qui immaculátus est in via,

osténdam illi salutáre Dei ».

Ant. Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Et salutáre tuum da nobis.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

30, 18-26

Felicitas futura promittitur

Exspéctat Dóminus, ut misereátur vestri,

et ídeo exaltábitur parcens vobis,

quia Deus iudícii Dóminus;

beáti omnes, qui exspéctant eum.

Nam, pópule Sion, qui hábitas in Ierúsalem,

plorans nequáquam plorábis:

míserans miserébitur tui ad vocem clamóris tui;

statim ut audíerit, respondébit tibi.

Et dabit vobis Dóminus

panem angústiæ et aquam afflictiónis,

sed non ámplius avolábit a te doctor tuus;

et erunt óculi tui vidéntes præceptórem tuum,

et aures tuæ áudient verbum post tergum monéntis:

« Hæc via, ambuláte in ea »,

si declinavéritis ad déxteram vel ad sinístram.

Et contaminábis láminas

sculptílium argentórum tuórum

et vestiméntum conflátilis áurei tui;

dispérges ea sicut immundítiam menstruátæ:

« Egrédere » dices ei.

Et dabit plúviam sémini tuo,

quod semináveris in terra,

et panis frugum terræ erit ubérrimus et pinguis;

pascétur pecus tuum in die illo,

agnus in páscuis spatiósis,

et boves tui et ásini, qui operántur terram,

commíxtum migma cómedent

ventilátum in pala et ventilábro.

Et erunt super omnem montem excélsum

et super omnem collem elevátum

rivi curréntium aquárum

in die interfectiónis multórum,

cum cecíderint turres.

Et erit lux lunæ sicut lux solis,

et lux solis erit septemplíciter

sicut lux septem diérum

in die, qua alligáverit Dóminus vulnus pópuli sui

et percussúram plagæ eius sanáverit.

RESPONSORIUM

Cf. Is 30, 26. 18; Ps 27, 14

In illa die alligábit Dóminus vulnus pópuli sui, et percussúram plagæ eius sanábit Deus iudícii: * Beáti omnes qui exspéctant eum.

Exspécta Dóminum, viríliter age, et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum. * Beáti.

LECTIO ALTERA

Ex Cántico spiritáli sancti Ioánnis a Cruce presbýteri

(Red. B, str. 36-37, Edit. E. Pacho, S. Juan de la Cruz, Obras completas, Burgos, 1982, pp. 1124-1135)

Agnitio mysterii absconditi in Christo Iesu

Licet plura mystéria et mirabília sancti doctóres detéxerint et ánimæ devótæ in huiúsmodi vitæ statu cognóverint, adhuc tamen illis pótior pars enuntiánda, immo et intellegénda restat.

Quare profúnde fodiéndum est in Christo, qui est instar fodínæ abundántis, plúrimos thesaurórum sinus habéntis, ubi quantumcúmque alte quis fodit, eórum finem vel términum numquam invéniet. Immo, in quólibet sinu novæ novárum divitiárum venæ hic et illic reperiúntur.

Hanc ob causam de eódem Christo apóstolus Paulus dixit: In quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ Dei abscónditi. Quos thesáuros íngredi nequit ánima, nec ad illos pertíngere valet, nisi prius densitátem labórum transíerit et ingréssa fúerit, intérius exteriúsque patiéndo, nísique prius plúrima a Deo benefícia intellectuália et sensibília recéperit diutúrnaque spirituális præcésserit exercitátio.

Hæc ómnia quippe inferióra sunt et dispositiónes ad sublímia penetrália cognitiónis mysteriórum Christi, quæ est ómnium altíssima sapiéntia quæ in hac vita obtinéri possit.

O útinam tandem hómines agnóscerent esse omníno impossíbile perveníre ad densitátem divitiárum et sapiéntiæ Dei nisi ingrediéndo prius densitátem labórum, multiplíciter patiéndo, ita ut ánima solámen ac desidérium suum repónat. Quam vero ánima quæ concupíscit divínam sapiéntiam, vere prius optat intráre densitátem crucis.

Quaprópter sanctus Paulus Ephésios adhortabátur ne defícerent in tribulatiónibus, et ut fortíssimi essent et in caritáte radicáti et fundáti, ut possent comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleréntur in omnem plenitúdinem Dei.

Quia porta per quam in huiúsmodi divítias eius sapiéntiæ íngredi potest, crux est, eadémque porta angústa est, et dum plures delícias áppetunt quæ per ipsam pertíngi valent, paucórum ádmodum est ipsam íngredi desideráre.

RESPONSORIUM

1 Cor 2, 9-10

Oculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, * Quæ præparávit Deus iis qui díligunt illum.

Nobis autem revelávit Deus per Spíritum. * Quæ præparávit.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui sanctum Ioánnem presbýterum perféctæ sui abnegatiónis et crucis amatórem exímium effecísti, concéde ut, eius imitatióni iúgiter inhæréntes, ad contemplatiónem glóriæ tuæ perveniámus ætérnam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky