10 decembris 2026

Beatæ Mariæ Virginis de Loreto
memoria ad libitum

Alma Domus — quam chronica anno 1465 exarata dicit inventam nocte inter 9 et 10 decembris 1294, in ipso colle ubi adhuc est — origo est devotionis marianæ quæ in sanctuario Lauretano ostenditur, memoria mysterii incarnationis atque exemplorum evangelicorum Sanctæ Familiæ Nazarethanæ. Multi Summi Pontifices apostolicam curam sanctuario Virginis Lauretanæ tribuerunt, quæ a Benedicto XV patrona aeronautarum proclamata est. Litaniæ vero Lauretanæ per universam Ecclesiam diffunduntur.
Communia Beatæ Mariæ Virginis (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,

a Patre lumen éxiens,

qui natus orbi súbvenis

cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora

tuóque amóre cóncrema;

audíta per præcónia

sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis

rimári facta péctoris,

reddens vicem pro ábditis

iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis

pro qualitáte críminis,

sed cum beátis cómpotes

simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom 8, 37).
I

Deus, áuribus nostris audívimus; †

patres nostri annuntiavérunt nobis *

opus, quod operátus es in diébus eórum,
in diébus antíquis.

Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos, *

afflixísti pópulos et dilatásti eos.

Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *

et bráchium eórum non salvávit eos;

sed déxtera tua et bráchium tuum
et illuminátio vultus tui, *

quóniam complacuísti in eis.

Tu es rex meus et Deus meus, *

qui mandas salútes Iacob.

In te inimícos nostros proiécimus, *

et in nómine tuo conculcávimus
insurgéntes in nos.

Non enim in arcu meo sperábo, *

et gládius meus non salvábit me.

Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *

et odiéntes nos confudísti.

In Deo gloriábimur tota die *

et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

Nunc autem reppulísti et confudísti nos *

et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *

et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *

et in géntibus dispersísti nos.

Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *

nec dítior factus es in commutatióne eórum.

Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *

subsannatiónem et derísum his,
qui sunt in circúitu nostro.

Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *

commotiónem cápitis in pópulis.

Tota die verecúndia mea contra me est, *

et confúsio faciéi meæ coopéruit me

a voce exprobrántis et obloquéntis, *

a fácie inimíci et ultóris.

Ant. Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

Hæc ómnia venérunt super nos, †

nec oblíti sumus te; *

et iníque non égimus in testaméntum tuum.

Et non recéssit retro cor nostrum, *

nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

sed humiliásti nos in loco vúlpium *

et operuísti nos umbra mortis.

Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *

et si expandérimus manus nostras
ad deum aliénum,

nonne Deus requíret ista? *

Ipse enim novit abscóndita cordis.

Quóniam propter te mortificámur tota die, *

æstimáti sumus sicut oves occisiónis.

Evígila quare obdórmis, Dómine? *

Exsúrge et ne repéllas in finem.

Quare fáciem tuam avértis, *

oblivísceris inópiæ nostræ
et tribulatiónis nostræ?

Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *

conglutinátus est in terra venter noster.

Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *

et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Ant. Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Audíte verbum Dómini, gentes.

Et annuntiáte illud in fínibus terræ.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

26, 7-21

Canticum iustorum. Promissio resurrectionis

Sémita iusti recta est;

rectum callem iusti complánas.

Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine,

sperávimus in te;

ad nomen tuum et ad memoriále tuum

desidérium ánimæ.

Anima mea desíderat te in nocte,

sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro.

Cum resplendúerint iudícia tua in terra,

iustítiam discent habitatóres orbis.

Fit misericórdia ímpio,

non discet iustítiam;

in terra probitátis iníque gerit

et non videt maiestátem Dómini.

Dómine, exaltáta est manus tua, et non vident;

vídeant confúsi zelum tuum in pópulum,

et ignis hóstium tuórum devorábit eos.

Dómine, dabis pacem nobis;

ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.

Dómine Deus noster,

possedérunt nos dómini absque te;

tantum in te recordémur nóminis tui.

Mórtui non revivíscent,

defúncti non resúrgent;

proptérea visitásti et contrivísti eos

et perdidísti omnem memóriam eórum.

Auxísti gentem, Dómine,

auxísti gentem, glorificátus es;

elongásti omnes términos terræ.

Dómine, in angústia quæsiérunt te,

fudérunt incantatiónem, castigátio tua in eis.

Sicut quæ cóncipit,

cum appropinquáverit ad partum

dolens clamat in dolóribus suis,

sic facti sumus a fácie tua, Dómine.

Concépimus et parturívimus,

quasi pepérimus ventum.

Salútes non fécimus in terra,

ídeo non nati sunt habitatóres terræ.

Revivíscent mórtui tui, interfécti mei resúrgent.

Expergiscímini et laudáte, qui habitátis in púlvere,

quia ros lucis ros tuus,

et terra defúnctos suos edet in lucem.

Vade, pópulus meus, intra in cubícula tua,

claude óstia tua super te,

abscóndere módicum ad moméntum,

donec pertránseat indignátio.

Ecce enim Dóminus egrediétur de loco suo,

ut vísitet iniquitátem habitatóris terræ contra eum;

et revelábit terra sánguinem suum

et non opériet ultra interféctos suos.

RESPONSORIUM

Cf. Is 26, 19; Dan 12, 2

Exspergiscímini et laudáte, qui habitátis in púlvere, * Quia ros lucis, ros Dómini.

Multi de his qui dórmiunt in terra púlveris evigilábunt. * Quia.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Ioánnis Pauli II papæ pro VII sæculári anniversário Almæ Domus Lauretánæ

(Lettera a Mons. P. Macchi, 15 agosto 1993: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVI/2, 526-537)

Maria spatium corporale spiritualeque Incarnationis

Lauretána Alma Domus, non “relíquia” tantum est, sed pótius pretiósa ac vera “icóna”. “Icóna” non veritátum a sénsibus sepositárum, sed uníus evéntus et mystérii, id est Incarnatiónis Verbi.

Incarnátio quidem, quæ intra has sacras paríetes memorátur, statim próprium germanúmque sensum bíblicum recúperat; non enim de mera doctrína ágitur, quæ ad uniónem inter divínum et humánum áttinet, sed pótius de evéntu, qui in exácto témporis moménto ac definíto loco áccidit, sicut verba Apóstoli mirabíliter maniféstant: Ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere.

María est Múlier; illa est, ut ita dicámus, spátium eódem témpore corpóreum et spirituále in quo Incarnátio facta est. Sed Domus étiam, in qua vixit, huius rei evocátio est manifésta.

Memória vitæ abscónditæ Nazarethánæ res certas évocat et vitæ próprias ómnium hóminum mulierúmque. Ea nempe sensum sanctitátis famíliæ rénovat, repénte osténdens univérsam summam virtútum, quæ hódie tam minitátæ sunt, id est fidélitas, vitæ obséquium, educátio filiórum, cura oratiónis, et quas christiánæ famíliæ dénuo inveníre possunt intra paríetes Domus illíus sanctæ, primæ atque exímiæ históriæ ecclésiæ domésticæ.

Domus illa alma commémorat, eódem témpore, magnitúdinem vocatiónis ad vitam consecrátam ac virginitátem pro Dei Regno, quæ præclárum hábuit inítium in persóna Maríæ, Vírginis et Matris.

Iuvénibus deínde, qui innumerábiles petunt peregrinántes ad Domum Matris, iteráre cúpimus ea verba quæ olim eis díximus: « Ite ad Maríam, ite cum María … in corde vestro eius “fiat” résonet ». Utinam iúvenes, iuxta præcépta Domus Nazarethánæ, renováre váleant suam diligéntiam in cathólico laicórum órdine ad Christum in córdibus, famíliis, sciéntia atque societáte restituéndum.

Iustus ímpetus nostri témporis ad agnoscéndum pro mulíere illum statum qui ad eam pértinet in Ecclésia et societáte, hic vero aptíssimam opportunitátem pervestigatiónis ínvenit. Quia misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, omnes mulíeres, in María, ad talem dignitátem ita elevátæ sunt ut áliam illa maiórem cogitári néqueat.

Nulla theórica considerátio, prætérea, dignitátem humáni labóris exaltáre póterit magis quam scire quod Ipse Fílius Dei Názareth laborávit et vocári permísit fabri fílius.

Quómodo, dénique, non mentiónem fácere possímus “electiónis páuperum”, quam Ecclésia in Concílio fecit et magis magísque clare póstea confirmávit? Austéræ et modéstæ sanctæ Domus paríetes nos ádmonent Deum Ipsum hanc electiónem inauguravísse in María, quæ, sicut légitur in textum conciliárem, « præcéllit inter húmiles ac páuperes Dómini, qui salútem cum fidúcia ab Eo sperant et accípiunt ».

Omni témpore étenim, ad paupertátem et passiónem quod áttinet, locum præcípuum in história Sanctuárii ægróti habuérunt, qui, primi ex ómnibus, peregrinántes ad Almam Domum accurrérunt et eius famam in géntibus diffudérunt. Ubinam céterum illi mélius excipiántur, nisi in Domo Illíus quam in Litaníis Lauretánis invocámus sicut “salútem infirmórum” et “consolatrícem afflictórum”?

« Hoc Sanctuárium Lauretánum — sicut dixit Ioánnes XXIII — semper pátula fenéstra in univérsum orbem terrárum esse váleat, voces illas arcánas révocans, quæ animárum, familiárum populorúmque sanctificatiónem annúntiant ».

RESPONSORIUM

Vere benedícta tu in muliéribus quia Deus in te pósuit tabernáculum suum. * Consecrábis Dómino multitúdines populórum.

Quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti. * Consecrábis.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui promíssa Pátribus adímplens beátam Vírginem Maríam elegísti, ut matrem fíeret Salvatóris, concéde nobis illíus exémpla sectári, cuius humílitas tibi plácuit, et obœdiéntia nobis prófuit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky