30 novembris 2026

S. Andreæ, apostoli
festum

Andreas Bethsaidæ natus, prius discipulus fuit Ioannis Baptistæ, deinde Christum secutus est, ad quem etiam fratrem Petrum adduxit. Una cum Philippo ipsi Christo gentiles præsentavit atque puerum pisces panesque ferentem indicavit. Post Pentecosten traditur Evangelium prædicasse in multis regionibus et in Achaia cruci affixus esse.
Communia Apostolorum.

Tertia

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus

unum Patri cum Fílio,

dignáre promptus íngeri

nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor

confessiónem pérsonent,

flamméscat igne cáritas,

accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem

noscámus atque Fílium,

te utriúsque Spíritum

credámus omni témpore. Amen.

PSALMODIA

Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.

Psalmus 18 B (19 B)
Laus Deo, legis Domino
Estote vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est (Mt 5, 48).

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, *

testimónium Dómini fidéle,
sapiéntiam præstans párvulis.

Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, *

præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

Timor Dómini mundus,
pérmanens in sǽculum sǽculi, *

iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,

desiderabília super aurum
et lápidem pretiósum multum *

et dulcióra super mel et favum stillántem.

Etenim servus tuus erudítur in eis; *

in custodiéndis illis retribútio multa.

Erróres quis intéllegit? †

Ab occúltis munda me, *

et a supérbia custódi servum tuum,
ne dominétur mei.

Tunc immaculátus ero *

et emundábor a delícto máximo.

Sint ut compláceant elóquia oris mei *

et meditátio cordis mei in conspéctu tuo.

Dómine, adiútor meus *

et redémptor meus.

Psalmus 7
Oratio iusti calumniam patientis
Ecce iudex ante ianuam assistit (Iac 5, 9).
I

Dómine Deus meus, in te sperávi; *

salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me
et líbera me,

ne quando rápiat ut leo ánimam meam *

discérpens, dum non est qui salvum fáciat.

Dómine Deus meus, si feci istud, *

si est iníquitas in mánibus meis,

si réddidi retribuénti mihi mala *

et exspoliávi inimícum meum dimíttens inánem,

persequátur inimícus ánimam meam
et comprehéndat †

et concúlcet in terra vitam meam *

et glóriam meam in púlverem dedúcat.

Exsúrge, Dómine, in ira tua *

et exaltáre contra indignatiónem
inimicórum meórum

et exsúrge, Deus meus, *

in iudício, quod mandásti.

Et synagóga populórum circúmdabit te, †

et super hanc in altum regrédere: *

Dóminus iúdicat pópulos.

Iúdica me, Dómine, secúndum iustítiam meam *

et secúndum innocéntiam meam, quæ est in me.

Consumátur nequítia peccatórum; †

et iustum confírma, *

scrutans corda et renes Deus iustus.

II

Adiutórium meum apud Deum, *

qui salvos facit rectos corde.

Deus iudex iustus, *

fortis, iráscens per síngulos dies.

Nonne íterum gládium suum exácuit, *

arcum suum teténdit et parávit illum?

Et parávit sibi vasa mortis, *

sagíttas suas ardéntes effécit.

Ecce partúriit iniustítiam, *

concépit dolórem et péperit iniquitátem;

lacum apéruit et effódit eum *

et íncidit in fóveam, quam fecit.

Convertétur dolor eius in caput eius, *

et in vérticem ipsíus iníquitas eius descéndet.

Confitébor Dómino secúndum iustítiam eius *

et psallam nómini Dómini Altíssimi.

Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.

LECTIO BREVIS

2 Cor 5, 19b-20

Pósuit in nobis Deus verbum reconciliatiónis. Pro Christo ergo legatióne fúngimur tamquam Deo exhortánte per nos: obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo.

In omnem terram exívit sonus eórum.

Et in fines orbis terræ verba eórum.

ORATIO

Orémus.

Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas apóstolus éxstitit prædicátor et rector, ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky