Laudes matutinæ
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
María, virgo régia,
sponsa regis et fília,
te Dei sapiéntia
elégit ante sǽcula.
Puélla carens mácula,
Dei domus ebúrnea,
te dedicávit cǽlitus
missus ab eo Spíritus.
Caritátis signáculum,
totíus boni spéculum,
auróra veri lúminis,
arca divíni séminis,
In domo summi príncipis
tu áffluis delíciis;
virga Iesse florígera,
repléris Dei grátia.
O margaríta cándida
et stella mundi spléndida,
fac puris esse móribus
nos vera templa Spíritus.
Sit Trinitáti glória,
o Virgo nobilíssima,
quæ te suórum múnerum
thesáurum dat magníficum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua.
Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua.
Vocem meam audi
secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt.
Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Ant. Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
Ex 15, 1-4b. 8-13. 17-18
Cantémus Dómino: †
glorióse enim magnificátus est, *
equum et ascensórem
deiécit in mare.
Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Iste Deus meus, *
et glorificábo eum;
Deus patris mei, *
et exaltábo eum!
Dóminus quasi vir pugnátor; *
Dóminus nomen eius!
Currus pharaónis et exércitum eius *
proiécit in mare.
In spíritu furóris tui
congregátæ sunt aquæ; †
stetit ut agger
unda fluens, *
coaguláta sunt abýssi
in médio mari.
Dixit inimícus:
« Pérsequar, comprehéndam; †
dívidam spólia,
implébitur ánima mea: *
evaginábo gládium meum,
interfíciet eos manus mea! ».
Flavit spíritus tuus,
et opéruit eos mare; *
submérsi sunt quasi plumbum
in aquis veheméntibus.
Quis símilis tui
in diis, Dómine? †
Quis símilis tui,
magníficus in sanctitáte, *
terríbilis atque laudábilis,
fáciens mirabília?
Extendísti manum tuam,
devorávit eos terra. *
Dux fuísti in misericórdia tua
pópulo, quem redemísti,
et portásti eum in fortitúdine tua *
ad habitáculum sanctum tuum.
Introdúces eos et plantábis *
in monte hereditátis tuæ,
firmíssimo habitáculo tuo, †
quod operátus es, Dómine, *
sanctuário, Dómine,
quod firmavérunt manus tuæ.
Dóminus regnábit *
in ætérnum et ultra!
Ant. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
† collaudáte eum, omnes pópuli.
Quóniam confirmáta est super nos
misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Ant. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
LECTIO BREVIS
2 Petr 1, 10-11
Fratres, magis satágite, ut firmam vestram vocatiónem et electiónem faciátis. Hæc enim faciéntes non offendétis aliquándo; sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi.
RESPONSORIUM BREVE
Clamávi ad te, Dómine; * Tu es refúgium meum. Clamávi.
Pórtio mea in terra vivéntium. * Tu es refúgium meum. Glória Patri. Clamávi.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Benedictus, ant. Beáta es, María, quæ credidísti: perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino, allelúia.
Lc 1, 68-79
Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Ad Benedictus, ant. Beáta es, María, quæ credidísti: perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino, allelúia.
PRECES
Benedicámus Christum, qui vóluit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex ad Deum. Eum rogémus dicéntes:
Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.
Sol iustítiæ, tibi dies noster consecrétur,
qui in baptísmate nos illustrásti.
Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.
Per síngulas horas huius diéi benedicémus tibi,
et laudábimus nomen tuum in ómnibus.
Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.
Qui Maríam matrem habuísti, verbo tuo dócilem,
dírige hódie gressus nostros secúndum elóquium tuum.
Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.
Da nos, in rebus corruptibílibus peregrinántes, cæléstem incorruptiónem exspectáre,
ut per fidem, spem et caritátem iam nunc beatitúdinis tuæ gáudia prægustémus.
Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.
Pater noster.
ORATIO
Sanctíssimæ venerántibus Vírginis Maríæ memóriam gloriósam, ipsíus nobis, quǽsumus, Dómine, intercessióne concéde, ut de plenitúdine grátiæ tuæ nos quoque mereámur accípere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky