15 octobris 2026

S. Teresiæ a Iesu, virginis et Ecclesiæ doctoris
memoria

Nata est Abulæ (Avila) in Hispania anno 1515. Ordini Carmelitarum aggregata, magnos gressus in via perfectionis fecit et mysticas habuit revelationes. Reformationem sui Ordinis aggressa, multas sustinuit tribulationes, sed invicto animo omnia superavit. Libros etiam composuit altissima doctrina refertos et propria experientia probatos. Mortua est Albæ anno 1582.
Communia virginum (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Hæc est dies, qua cándidæ

instar colúmbæ, cǽlitum

ad sacra templa spíritus

se tránstulit Terésiæ,

Sponsíque voces áudiit:

« Veni, soror, de vértice

Carméli ad Agni núptias;

veni ad corónam glóriæ ».

Te, sponse, Iesu, vírginum,

beáti adórent órdines,

et nuptiáli cántico

laudent per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Psalmus 143 (144)
Pro victoria et pace
Manus eius edocta sunt ad bellum, cum sæculum vincit: « Ego enim, ait, vici mundum » (S. Hilarius).
I

Benedíctus Dóminus, adiútor meus, †

qui docet manus meas ad prœ́lium *

et dígitos meos ad bellum.

Misericórdia mea et fortitúdo mea, *

refúgium meum et liberátor meus;

scutum meum, et in ipso sperávi, *

qui subdit pópulum meum sub me.

Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, *

aut fílius hóminis, quod réputas eum?

Homo vanitáti símilis factus est, *

dies eius sicut umbra prætériens.

Dómine, inclína cælos tuos et descénde; *

tange montes, et fumigábunt.

Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos; *

emítte sagíttas tuas et contúrba eos.

Emítte manum tuam de alto; *

éripe me et líbera me de aquis multis,

de manu filiórum alienigenárum, †

quorum os locútum est vanitátem, *

et déxtera eórum déxtera mendácii.

Ant. Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Ant. 2 Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

II

Deus, cánticum novum cantábo tibi, *

in psaltério decachórdo psallam tibi,

qui das salútem régibus, *

qui rédimis David servum tuum
de gládio malígno.

Eripe me et líbera me *

de manu filiórum alienigenárum,

quorum os locútum est vanitátem, *

et déxtera eórum déxtera mendácii.

Fílii nostri sicut novéllæ crescéntes *

in iuventúte sua;

fíliæ nostræ sicut colúmnæ anguláres, *

sculptæ ut structúra templi.

Promptuária nostra plena, *

redundántia ómnibus bonis;

oves nostræ in mílibus †

innumerábiles in campis nostris, *

boves nostræ crassæ.

Non est ruína macériæ neque egréssus, *

neque clamor in platéis nostris.

Beátus pópulus, cui hæc sunt; *

beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.

Ant. Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Canticum
De iudicio Dei

Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

Grátias ágimus tibi, *

Dómine Deus omnípotens,

qui es et qui eras, *

quia accepísti virtútem tuam magnam
et regnásti.

Et irátæ sunt gentes, *

et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,

et réddere mercédem servis tuis
prophétis et sanctis *

et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.

Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *

et potéstas Christi eius,

quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *

qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri
die ac nocte.

Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *

et propter verbum testimónii sui;

et non dilexérunt ánimam suam *

usque ad mortem.

Proptérea lætámini, cæli *

et qui habitátis in eis.

Ant. Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

LECTIO BREVIS

Cf. Col 1, 23

Permanéte in fide fundáti et stábiles et immóbiles a spe evangélii, quod audístis, quod prædicátum est in univérsa creatúra, quæ sub cælo est.

RESPONSORIUM BREVE

Dóminus pascit me, * Et nihil mihi déerit. Dóminus.

In páscuis viréntibus me collocávit. * Et nihil mihi déerit. Glória Patri. Dóminus.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Esuriéntes iustítiam Dóminus saturávit et implévit bonis.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Ad Magnificat, ant. Esuriéntes iustítiam Dóminus saturávit et implévit bonis.

PRECES

Christum, lumen géntium et gáudium ómnium vivéntium, læta devotióne rogémus:

Da lucem, pacem et salútem, Dómine.

Lux indefíciens et Verbum Patris, qui ad omnes hómines salvándos venísti,

dírige catechúmenos Ecclésiæ tuæ, ut in te illuminéntur.

Da lucem, pacem et salútem, Dómine.

Iniquitátes nostras, Dómine, ne consíderes,

quia apud te propitiátio est.

Da lucem, pacem et salútem, Dómine.

Qui voluísti ut hómines ingénio suo secréta naturália investigárent ad mundum regéndum,

da ut sciéntia et artes ad glóriam tuam et ómnium felicitátem dirigántur.

Da lucem, pacem et salútem, Dómine.

Eos tuére, qui servítio fratrum suórum in mundo sese mancipavérunt,

ut líbere et sine detriménto opus suum perfícere váleant.

Da lucem, pacem et salútem, Dómine.

Dómine, qui áperis et nemo claudit,

educ in lumen tuum defúnctos qui in spe resurrectiónis dormiérunt.

Da lucem, pacem et salútem, Dómine.

Pater noster.

ORATIO

Deus, qui per Spíritum tuum beátam Terésiam suscitásti, ut requiréndæ perfectiónis sémitam Ecclésiæ manifestáret, da nobis et cæléstis eius doctrínæ pábulo semper nutríri, et veræ sanctitátis desidério accéndi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky