Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,
Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
Vel:
Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.
In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.
Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Ecce Gábriel, quem víderam in visióne, cito volans tétigit me et dócuit me.
Memor esto verbi tui servo tuo, *
in quo mihi spem dedísti.
Hoc me consolátum est in humiliatióne mea, *
quia elóquium tuum vivificávit me.
Supérbi derisérunt me veheménter; *
a lege autem tua non declinávi.
Memor fui iudiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, *
et consolátus sum.
Indignátio ténuit me *
propter peccatóres derelinquéntes legem tuam.
Cántica factæ sunt mihi iustificatiónes tuæ *
in loco peregrinatiónis meæ.
Memor fui nocte nóminis tui, Dómine, *
et custódiam legem tuam.
Hoc factum est mihi, *
quia mandáta tua servávi.
Dixit insípiens in corde suo: « Non est Deus ». †
Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt; *
non est qui fáciat bonum.
Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum, *
ut vídeat si est intéllegens aut requírens Deum.
Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt; *
non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem, *
qui dévorant plebem meam ut cibum panis?
Deum non invocavérunt; *
illic trepidavérunt timóre, et non erat timor.
Quóniam Deus dissipávit ossa eórum,
qui te obsidébant *
confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos.
Quis dabit ex Sion salutáre Israel? †
Cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, *
exsultábit Iacob et lætábitur Israel.
Deus, in nómine tuo salvum me fac *
et in virtúte tua iúdica me.
Deus, exáudi oratiónem meam, *
áuribus pércipe verba oris mei!
Quóniam supérbi insurrexérunt advérsum me, †
et fortes quæsiérunt ánimam meam *
et non proposuérunt Deum
ante conspéctum suum.
Ecce enim Deus ádiuvat me, *
et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
Voluntárie sacrificábo tibi, *
confitébor nómini tuo, Dómine,
quóniam bonum est;
quóniam ex omni tribulatióne erípuit me, *
et super inimícos meos despéxit óculus meus.
Ant. Ecce Gábriel, quem víderam in visióne, cito volans tétigit me et dócuit me.
LECTIO BREVIS
Dan 9, 22-23
Gábriel ángelus locútus est mihi dixítque: Dániel, nunc egréssus sum, ut docérem te et intellégeres. Ab exórdio precum tuárum egréssus est sermo; ego autem veni, ut indicárem, quia vir desideriórum es tu; ergo animadvérte sermónem et intéllege visiónem.
Benedícite Dómino, omnes virtútes eius.
Minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui miro órdine angelórum ministéria hominúmque dispénsas, concéde propítius, ut, a quibus tibi ministrántibus in cælo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky