17 septembris 2026

S. Hildegardis Bingensis, virginis et Ecclesiæ doctoris
memoria ad libitum

Bermeshernii, in Germania, anno 1098 orta est, et anno 1115 apud abbatiam Benedictinam Montis Sancti Disibodi, religiosam professionem nuncupavit. Anno circiter 1150 rnonasteriurn Montis Sancti Ruperti, prope Bingium, fundavit et uti abbatissa rexit. Scientiis naturalibus et arte musica perita, ita in plurimis scriptis revelationem, quam mystica contemplatione experta erat, clero et populo pie exposuit, opera pænitentiæ prædicavit et errores contra doctrinam confutavit, ut etiam principes et Romani Pontifices consiliurn eius sollicite exquirerent. Morbo affecta, obiit anno 1179.
Communia virginum (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Ales diéi núntius

lucem propínquam prǽcinit;

nos excitátor méntium

iam Christus ad vitam vocat.

« Auférte — clamat — léctulos

ægros, sopóros, désides;

castíque, recti ac sóbrii

vigiláte; iam sum próximus ».

Ut, cum corúscis flátibus

auróra cælum spárserit,

omnes labóre exércitos

confírmet ad spem lúminis.

Iesum ciámus vócibus

flentes, precántes, sóbrii;

inténta supplicátio

dormíre cor mundum vetat.

Tu, Christe, somnum dísice,

tu rumpe noctis víncula,

tu solve peccátum vetus

novúmque lumen íngere.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Amóris sensus érige

ad te, largítor véniæ,

ut fias clemens córdibus

purgátis inde sórdibus.

Extérni huc advénimus

et éxsules ingémimus;

tu portus es et pátria,

ad vitæ duc nos átria.

Felix quæ sitit cáritas

te fontem vitæ, o Véritas;

beáti valde óculi

te speculántis pópuli.

Grandis est tibi glória

tuæ laudis memória,

quam sine fine célebrant

qui cor ab imis élevant.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom 8, 37).
I

Deus, áuribus nostris audívimus; †

patres nostri annuntiavérunt nobis *

opus, quod operátus es in diébus eórum,
in diébus antíquis.

Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos, *

afflixísti pópulos et dilatásti eos.

Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *

et bráchium eórum non salvávit eos;

sed déxtera tua et bráchium tuum
et illuminátio vultus tui, *

quóniam complacuísti in eis.

Tu es rex meus et Deus meus, *

qui mandas salútes Iacob.

In te inimícos nostros proiécimus, *

et in nómine tuo conculcávimus
insurgéntes in nos.

Non enim in arcu meo sperábo, *

et gládius meus non salvábit me.

Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *

et odiéntes nos confudísti.

In Deo gloriábimur tota die *

et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

Nunc autem reppulísti et confudísti nos *

et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *

et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *

et in géntibus dispersísti nos.

Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *

nec dítior factus es in commutatióne eórum.

Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *

subsannatiónem et derísum his,
qui sunt in circúitu nostro.

Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *

commotiónem cápitis in pópulis.

Tota die verecúndia mea contra me est, *

et confúsio faciéi meæ coopéruit me

a voce exprobrántis et obloquéntis, *

a fácie inimíci et ultóris.

Ant. Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

Hæc ómnia venérunt super nos, †

nec oblíti sumus te; *

et iníque non égimus in testaméntum tuum.

Et non recéssit retro cor nostrum, *

nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

sed humiliásti nos in loco vúlpium *

et operuísti nos umbra mortis.

Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *

et si expandérimus manus nostras
ad deum aliénum,

nonne Deus requíret ista? *

Ipse enim novit abscóndita cordis.

Quóniam propter te mortificámur tota die, *

æstimáti sumus sicut oves occisiónis.

Evígila quare obdórmis, Dómine? *

Exsúrge et ne repéllas in finem.

Quare fáciem tuam avértis, *

oblivísceris inópiæ nostræ
et tribulatiónis nostræ?

Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *

conglutinátus est in terra venter noster.

Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *

et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Ant. Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.

Et doce me iustificatiónes tuas.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

12, 1-16

Actione symbolica transmigratio populi adumbratur

In diébus illis: Factus est sermo Dómini ad me dicens: « Fili hóminis, in médio domus exasperántis tu hábitas, qui óculos habent ad vidéndum et non vident, et aures ad audiéndum et non áudiunt, quia domus exásperans est. Tu ergo, fili hóminis, fac tibi vasa transmigratiónis et transmigrábis per diem coram eis; transmigrábis autem de loco tuo ad locum álterum in conspéctu eórum, si forte aspíciant, quia domus exásperans est. Et éfferes foras vasa tua quasi vasa transmigrántis per diem in conspéctu eórum; tu autem egrediéris véspere coram eis, sicut egréditur migrans. Ante óculos eórum pérfode tibi paríetem et éfferes per eum; in conspéctu eórum in úmeris portábis, in calígine éfferes: fáciem tuam velábis et non vidébis terram, quia porténtum dedi te dómui Israel ».

Feci ergo, sicut præcéperat mihi Dóminus: vasa mea prótuli quasi vasa transmigrántis per diem et véspere perfódi mihi paríetem manu; et in calígine éxtuli in úmeris portans in conspéctu eórum.

Et factus est sermo Dómini ad me mane dicens: « Fili hóminis, numquid non dixérunt ad te domus Israel, domus exásperans: “Quid tu facis?”. Dic ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierúsalem, et super omnem domum Israel, quæ est in médio eius. Dic: Ego porténtum vestrum. Quómodo feci, sic fiet illis: in transmigratiónem et in captivitátem ibunt. Et dux, qui est in médio eórum, in úmeris portábit, in calígine, et egrediétur; paríetem perfódient, ut tránsitus fiat per eum; fáciem suam opériet, ut non vídeat óculo terram. Et exténdam rete meum super illum, et capiétur in tendícula mea; et addúcam eum in Babylónem in terram Chaldæórum, et ipsam non vidébit ibíque moriétur. Et omnes, qui circa eum sunt, præsídium eius et ágmina eius, dispérgam in omnem ventum; et gládium evaginábo post eos. Et scient quia ego Dóminus, quando dispérsero illos in géntibus et disseminávero eos in terris. Et relínquam ex eis viros paucos a gládio et fame et pestiléntia, ut narrent ómnia scélera eórum in géntibus, ad quas ingrediéntur, et scient quia ego Dóminus ».

RESPONSORIUM

Ez 12, 15; Ps 88 (89), 31. 33a

Quando dispérsero illos in géntibus et disseminávero eos in terris, * Scient quia ego Dóminus.

Si derelíquerint legem meam, et in iudíciis meis non ambuláverint, visitábo in virga delíctum eórum. * Scient.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sanctæ Hildegárdis vírginis et Ecclésiæ doctóris

(Ep. LII: Wemerio de Kircheim, cum ceteris societatis suæ fratribus: PL 197, 269-271)

Ecclesiæ imago

In lecto ægritúdinis diu iacens, anno domínicæ incarnatiónis millésimo centésimo septuagésimo, vidi vígilans córpore et ánimo, pulchérrimam imáginem, mulíebrem formam habéntem, quæ electíssima in suavitáte et caríssima in delíciis tantæ pulchritúdinis erat, ut eam humána mens nequáquam comprehéndere valéret, et cuius statúra a terra usque ad cælum pertingébat.

Fácies quoque ipsíus máxima claritáte effúlsit et óculus eius in cælum aspéxit. Candidíssima étiam veste ex albo sérico induebátur et pállio pretiosíssimis lapídibus, scílicet smarágdo, sapphíro, baccis quoque et margarítis ornáto circumdabátur, calceaménta ex onýchino circa pedes habens. Sed fácies eius púlvere aspérsa erat et vestis in déxtero látere scissa fúerat atque pállium eius elegántem pulchritúdinem suam amíserat et calceaménta ipsíus denigráta erant.

Et ipsa voce magna et lúgubri in altitúdinem cæli clamábat, dicens: « Audi, cælum, quod fácies mea sordidáta est; et, terra, luge, quod vestis mea scissa est; et, abýsse, contremísce, quod calceaménta mea denigráta sunt. Et íterum dicébat: Ego in corde Patris látui, quoúsque Fílius hóminis, qui in virginitáte concéptus et natus est, sánguinem suum fudit, qui étiam cum eódem sánguine me sibi desponsávit et dotávit ».

Fixúra namque vúlnerum sponsi mei recens et apérta est, quándiu vúlnera peccatórum hóminum patébunt. Hæc éadem vúlnera Christi sacerdótes, qui me cándidam fácere et mihi in candóre servíre debérent, in nímia avarítia sua de Ecclésiis ad Ecclésias discurréntes contáminant. Vestem quoque meam per hoc scindunt quóniam prævaricatóres legis et Evangélii ac sacerdótii sui sunt et pállium meum in hoc offúscant, quia præcépta, quæ in eis institúta sunt, per ómnia négligunt, nec ea in abstinéntia velut in smarágdo, nec in largitióne eleemosynárum velut in sapphíro, nec in áliis bonis et iustis opéribus (quibus Deus velut áliis genéribus gemmárum honorátur) bona voluntáte et perfécto ópere complent. Sed et calceaménta mea supérius denigrántur, quóniam ipsi nec recta scílicet, nec dura et áspera iustítiæ itínera habent, nec bona exémpla súbditis suis præbent, cum tamen subtus in calceaméntis meis quasi in secréto meo candórem veritátis in alíquibus hábeam.

Et audívi vocem de cælo dicéntem: « Imágo hæc Ecclésiam demónstrat. Quapróter tu, o homo, qui ista vides et audis plangéntia verba, hæc sacerdótibus qui ad regéndum et docéndum pópulum Dei constitúti et ordináti sunt profer, quibus cum apóstolis dictum est: Ite in orbem univérsum, et prædicáte Evangélium omni creatúræ ».

RESPONSORIUM

Dan 2, 21-22; 1 Cor 12, 11

Dóminus dat sapiéntiam sapiéntibus et sciéntiam intellegéntibus disciplínam: * Ipse revélat profúnda et abscóndita et lux cum eo inhábitat.

Hæc ómnia operátur unus et idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult. * Ipse revélat.

ORATIO

Orémus.

Deus, fons vitæ, qui sanctam Hildegárdem, vírginem, prophético spíritu imbuísti, fac nos, quǽsumus, eius exémplo et intercessióne, vias tuas scire et in huius sǽculi calígine lucis tuæ claritátem cognóscere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky