Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,
Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
Vel:
Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.
In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.
Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Salvátor mundi, salva nos; qui per crucem et sánguinem tuum redemísti nos, auxiliáre nobis, te deprecámur, Deus noster.
Mirabília testimónia tua, *
ídeo servávit ea ánima mea.
Declarátio sermónum tuórum illúminat *
et intelléctum dat párvulis.
Os meum apérui et attráxi spíritum, *
quia præcépta tua desiderábam.
Convértere in me et miserére mei *
secúndum iudícium tuum
cum diligéntibus nomen tuum.
Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, *
et non dominétur mei omnis iníquitas.
Rédime me a calúmniis hóminum, *
ut custódiam mandáta tua.
Fáciem tuam illúmina super servum tuum *
et doce me iustificatiónes tuas.
Rívulos aquárum deduxérunt óculi mei, *
quia non custodiérunt legem tuam.
Deus stetit in concílio divíno, *
in médio deórum iúdicat.
« Usquequo iudicábitis iníque *
et fácies peccatórum sumétis?
Iudicáte egéno et pupíllo, *
húmilem et páuperem iustificáte.
Erípite páuperem *
et egénum de manu peccatóris liberáte ».
Nesciérunt, neque intellexérunt,
in ténebris ámbulant; *
movebúntur ómnia fundaménta terræ.
Ego dixi: « Dii estis *
et fílii Excélsi omnes ».
Vos autem sicut hómines moriémini *
et sicut unus de princípibus cadétis.
Surge, Deus, iúdica terram, *
quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus.
Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, *
et exaudívit me.
Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, *
a lingua dolósa.
Quid detur tibi aut quid apponátur tibi, *
lingua dolósa?
Sagíttæ poténtis acútæ *
cum carbónibus iuniperórum.
Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch, *
habitávi ad tabernácula Cedar!
Multum íncola fuit ánima mea *
cum his, qui odérunt pacem.
Ego eram pacíficus; *
cum loquébar, illi impugnábant me.
Ant. Salvátor mundi, salva nos; qui per crucem et sánguinem tuum redemísti nos, auxiliáre nobis, te deprecámur, Deus noster.
LECTIO BREVIS
Eph 1, 7-8
In Christo habémus redemptiónem per sánguinem eius, remissiónem peccatórum, secúndum divítias grátiæ eius, qua superabundávit in nobis.
Omnis terra adóret te et psallat tibi.
Psalmum dicat nómini tuo, Dómine.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui Unigénitum tuum crucem subíre voluísti, ut salvum fáceret genus humánum, præsta, quǽsumus, ut, cuius mystérium in terra cognóvimus, eius redemptiónis prǽmia in cælo cónsequi mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky