Divione (Dijon) in Gallia, anno 1572 nata est; nobili viro de Chantal nuptui tradita, sex habuit filios quos pie educavit. Viro vita functo, sub moderatione sancti Francisci de Sales viam perfectionis alacriter percurrit atque opera caritatis in pauperes præsertim et ægrotos exercuit. Instituto a Visitatione initium dedit, quod et sapienter direxit. Mortua est anno 1641.
Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:
Rerum creátor óptime
rectórque noster, réspice;
nos a quiéte nóxia
mersos sopóre líbera.
Te, sancte Christe, póscimus;
ignósce tu crimínibus,
ad confiténdum súrgimus
morásque noctis rúmpimus.
Mentes manúsque tóllimus,
Prophéta sicut nóctibus
nobis geréndum prǽcipit
Paulúsque gestis cénsuit.
Vides malum quod géssimus;
occúlta nostra pándimus,
preces geméntes fúndimus;
dimítte quod peccávimus.
Sit, Christe, rex piíssime
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:
Scientiárum Dómino,
sit tibi iubilátio,
qui nostra vides íntima
tuáque foves grátia.
Qui bonum, pastor óptime,
dum servas, quæris pérditum,
in páscuis ubérrimis
nos iunge piis grégibus,
Ne terror iræ iúdicis
nos hædis iungat réprobis,
sed simus temet iúdice
oves ætérnæ páscuæ.
Tibi, Redémptor, glória,
honor, virtus, victória,
regnánti super ómnia
per sæculórum sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.
Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
in generatiónem et generatiónem
annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
Quóniam dixísti: †
« In ætérnum misericórdia ædificábitur », *
in cælis firmábitur véritas tua.
« Dispósui testaméntum elécto meo, *
iurávi David servo meo:
Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
et ædificábo in generatiónem et generatiónem
sedem tuam ».
Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
símilis erit Dómino in fíliis Dei?
Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
magnus et terríbilis super omnes,
qui in circúitu eius sunt.
Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
Tu domináris supérbiæ maris, *
elatiónes flúctuum eius tu mítigas.
Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
Tui sunt cæli, et tua est terra, *
orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.
Aquilónem et austrum tu creásti, *
Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.
Tibi bráchium cum poténtia; *
firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.
Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam.
Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt
et in nómine tuo exsultábunt tota die *
et in iustítia tua exaltabúntur,
quóniam decor virtútis eórum tu es, *
et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
Quia Dómini est scutum nostrum, *
et Sancti Israel rex noster.
Ant. Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.
Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.
Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
« Pósui adiutórium in poténte *
et exaltávi eléctum de plebe.
Invéni David servum meum; *
óleo sancto meo unxi eum.
Manus enim mea firma erit cum eo, *
et bráchium meum confortábit eum.
Nihil profíciet inimícus in eo, *
et fílius iniquitátis non ópprimet eum.
Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
et odiéntes eum percútiam.
Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
Et ponam super mare manum eius *
et super flúmina déxteram eius.
Ipse invocábit me: “Pater meus es tu, *
Deus meus et refúgium salútis meæ”.
Et ego primogénitum ponam illum, *
excélsum præ régibus terræ.
In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
et testaméntum meum fidéle ipsi.
Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
et thronum eius sicut dies cæli ».
Ant. Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.
Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.
« Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
et in iudíciis meis non ambuláverint,
si iustificatiónes meas profanáverint *
et mandáta mea non custodíerint,
visitábo in virga delíctum eórum *
et in verbéribus iniquitátem eórum.
Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
neque méntiar in veritáte mea.
Non profanábo testaméntum meum *
et, quæ procédunt de lábiis meis,
non fáciam írrita.
Semel iurávi in sancto meo: *
David non méntiar.
Semen eius in ætérnum manébit, *
et thronus eius sicut sol in conspéctu meo
et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
et testis in cælo fidélis ».
Ant. Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.
Declarátio sermónum tuórum illúminat.
Et intelléctum dat párvulis.
LECTIO PRIOR
De libro Michǽæ prophétæ
4, 1-7
Gentes ascendunt ad montem Domini
Hæc dicit Dóminus:
« Et erit in novíssimis diébus:
Erit mons domus Dómini
præparátus in vértice móntium
et sublímis super colles;
et fluent ad eum pópuli,
et properábunt gentes multæ
et dicent: “Veníte,
ascendámus ad montem Dómini
et ad domum Dei Iacob,
et docébit nos de viis suis,
et íbimus in sémitis eius”.
Quia de Sion egrediétur lex,
et verbum Dómini de Ierúsalem.
Et iudicábit inter pópulos multos
et decérnet géntibus fórtibus usque in longínquum;
et concídent gládios suos in vómeres
et hastas suas in falces;
non sumet gens advérsus gentem gládium,
et non discent ultra belligeráre.
Et sedébit unusquísque subtus vitem suam
et subtus ficum suam,
et non erit qui detérreat;
quia os Dómini exercítuum locútum est.
Quia omnes pópuli ambulábunt
unusquísque in nómine dei sui;
nos autem ambulábimus in nómine Dómini
Dei nostri in ætérnum et ultra.
“In die illa, dicit Dóminus,
congregábo claudicántem,
et eam, quam eiéceram, cólligam
et, quam afflíxeram;
et ponam claudicántem in relíquias
et eam, quæ laboráverat, in gentem robústam”.
Et regnábit Dóminus super eos in monte Sion
ex hoc nunc et usque in ætérnum ».
RESPONSORIUM
Mic 4, 2b; Io 4, 25
Veníte, ascendámus ad montem Dómini et ad domum Dei Iacob: * Docébit nos de viis suis et íbimus in sémitis eius.
Messías venit, qui dícitur Christus; cum vénerit ille, nobis annuntiábit ómnia. * Docébit.
LECTIO ALTERA
E Memóriis conscríptis per religiósam a secrétis sanctæ Ioánnæ Francíscæ
(Françoise Madelaine de Chaugy, Mémoires eur la vie et les vertus de Sainte J.-F. de Chantal, III, 3: 3e édit., Paris 1853, pp. 306-307)
Fortis est ut mors dilectio
Die quodam beáta Ioánna hæc igníta verba dixit, quæ statim sunt fidéliter excépta:
« Fíliæ dilectíssimæ, pleríque ex nostris sanctis pátribus et colúmnis Ecclésiæ martýrio non sunt affécti: cur vobis vidétur hoc accidísse? ». Postquam autem unaquǽque respóndit, « Ego vero — ait beáta illa mater — cénseo illud ídeo evenísse, quod et áliud exstat martýrium, quod appellátur amóris, in quo Deus, vitam servis suis et ancíllis sústinens, ut ad ipsíus glóriam labórent, eos mártyres simul facit et confessóres. Cui martýrio — ita áddidit ipsa — Fílias a Visitatióne scio addíctas ex iisdémque, Deo disponénte, illas id esse perpessúras, quæ, fortunatióres, expetíverint ».
Quærénti autem soróri cuídam quómodo martýrium hoc fíeri posset, « Pénitus — respóndit — assentíte Deo, et experiémini. Etenim divínus amor suum gládium secretíssimis infert intimísque pártibus nostrárum animárum, nosque a nobis ipsis séparat. Novi ego quandam ánimam, quam amor non minus a rebus máxime gratis separávit, quam si tyránni ictu gládii spíritum eius a córpore disiunxíssent ».
Nos quidem agnóvimus de se ipsam hunc habuísse sermónem. Cum vero soror ália interrogásset quámdiu martýrium hoc perduráret: « A témporis moménto — inquit — quo nos Deo sine ulla exceptióne devóvimus usque ad extrémum vitæ. Quod tamen intellegéndum est de magnánimis homínibus, qui, nihil sibi servántes, fidem amóri servant; nam débiles parúmque amóris et constántiæ detinéntes Dóminus noster martýrio non inténdit affícere, et sinit eos suam dúcere medíocri gressu vitam, ne a se abscédant; numquam enim líberæ vim infert voluntáti ».
Cum dénique flagitátum esset an hoc amóris æquáre posset córporis martýrium, « Ne quærámus — inquit — æqualitátem; quamquam álterum puto álteri non cédere, quia fortis est ut mors diléctio, et mártyres amóris mílies gravióres patiúntur dolóres in servánda vita, ut voluntátem Dei fáciant, quam si mille dare vitas debérent ad testimónium fídei, caritátis et fidelitátis perhibéndum ».
RESPONSORIUM
Phil 4, 8-9
Quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, hæc ágite: * Et Deus pacis erit vobíscum.
Si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte. * Et Deus.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui beátam Ioánnam Francíscam per várias vitæ sémitas præcláris méritis illustrásti, ipsíus nobis intercessióne concéde, ut, in vocatióne nostra fidéliter ambulántes, lucis exémpla iúgiter ostendámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky