10 augusti 2026

S. Laurentii, diaconi et martyris
festum

Diaconus erat Ecclesiæ Romanæ et martyr occubuit in persecutione Valeriani, quattuor dies post Xystum II papam suosque collegas quattuor diaconos romanos. Eius sepulcrum invenitur prope viam Tiburtinam, in agro Verano, iuxta quod Constantinus Magnus basilicam erexit. Eius cultus iam sæculo IV in Ecclesia diffusus erat.
Communia unius martyris – pro viro.

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Mártyris Christi cólimus triúmphum,

dona qui mundi peritúra spernit,

fert opem nudis, aliménta, nummos

tradit egénis.

Igne torquétur, stábili tenóre

cordis accénsus súperat mináces

ígnium flammas in amóre vitæ

semper opímæ.

Spíritum sumpsit chorus angelórum,

íntulit cælo bene laureándum,

ut scelus laxet hóminum, precándo

omnipoténtem.

Súpplici voto rogitámus ergo

ómnibus, martyr, véniam precéris,

cordis ardóres, fídei tenácem

usque vigórem.

Glóriam Patri resonémus omnes,

eius et Nato modulémur apte,

cum quibus regnat simul et creátor

Spíritus almus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Lauréntius ingréssus est martyr, et conféssus est nomen Dómini Iesu Christi.

Psalmus 114 (116 A)
Gratiarum actio
Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act 14, 22).

Diléxi, quóniam exáudit Dóminus *

vocem deprecatiónis meæ.

Quia inclinávit aurem suam mihi, *

cum in diébus meis invocábam.

Circumdedérunt me funes mortis, *

et angústiæ inférni invenérunt me.

Tribulatiónem et dolórem invéni †

et nomen Dómini invocábam: *

« O Dómine, líbera ánimam meam ».

Miséricors Dóminus et iustus, *

et Deus noster miserétur.

Custódiens párvulos Dóminus; *

humiliátus sum, et salvum me fáciet.

Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, *

quia Dóminus benefécit tibi;

quia erípuit ánimam meam de morte, †

óculos meos a lácrimis, *

pedes meos a lapsu.

Ambulábo coram Dómino *

in regióne vivórum.

Ant. Lauréntius ingréssus est martyr, et conféssus est nomen Dómini Iesu Christi.

Ant. 2 Beátus Lauréntius clamávit dicens: Gáudeo plane, quia hóstia Christi éffici mérui.

Psalmus 115 (116 B)
Gratiarum actio in templo
Per ipsum (Christum) offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr 13, 15).

Crédidi, étiam cum locútus sum: *

« Ego humiliátus sum nimis ».

Ego dixi in trepidatióne mea: *

« Omnis homo mendax ».

Quid retríbuam Dómino *

pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?

Cálicem salutáris accípiam *

et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam *

coram omni pópulo eius.

Pretiósa in conspéctu Dómini *

mors sanctórum eius.

O Dómine, ego servus tuus, *

ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.

Dirupísti víncula mea: †

tibi sacrificábo hóstiam laudis *

et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam *

coram omni pópulo eius,

in átriis domus Dómini, *

in médio tui, Ierúsalem.

Ant. Beátus Lauréntius clamávit dicens: Gáudeo plane, quia hóstia Christi éffici mérui.

Ant. 3 Grátias ago, Dómine Iesu Christe, quia iánuas tuas íngredi mérui.

Canticum
Hymnus redemptorum

Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12

Dignus es, Dómine et Deus noster, *

accípere glóriam et honórem et virtútem,

quia tu creásti ómnia, *

et propter voluntátem tuam
erant et creáta sunt.

Dignus es, Dómine, accípere librum *

et aperíre signácula eius,

quóniam occísus es †

et redemísti Deo in sánguine tuo *

ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne

et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *

et regnábunt super terram.

Dignus est Agnus, qui occísus est, †

accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *

et fortitúdinem et honórem
et glóriam et benedictiónem.

Ant. Grátias ago, Dómine Iesu Christe, quia iánuas tuas íngredi mérui.

LECTIO BREVIS

1 Petr 4, 13-14

Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.

RESPONSORIUM BREVE

Probásti nos, Deus, * Et eduxísti nos in refrigérium. Probásti.

Igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum. * Et eduxísti nos in refrigérium. Glória Patri. Probásti.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Beátus Lauréntius dixit: Mea nox obscúrum non habet, sed ómnia in luce claréscunt.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Ad Magnificat, ant. Beátus Lauréntius dixit: Mea nox obscúrum non habet, sed ómnia in luce claréscunt.

PRECES

Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:

Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:

Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster.

ORATIO

Deus, cuius caritátis ardóre beátus Lauréntius servítio cláruit fidélis et martýrio gloriósus, fac nos amáre quod amávit, et ópere exercére quod dócuit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky