Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,
Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
Vel:
Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.
Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita,
Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Audiéntes discípuli Patris vocem, cecidérunt in fácies suas et timuérunt valde.
Bonitátem fecísti cum servo tuo, Dómine, *
secúndum verbum tuum.
Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me, *
quia præcéptis tuis crédidi.
Priúsquam humiliárer ego errávi; *
nunc autem elóquium tuum custódiam.
Bonus es tu et benefáciens, *
doce me iustificatiónes tuas.
Excogitavérunt contra me dolósa supérbi, *
ego autem in toto corde meo
servábo mandáta tua.
Incrassátum est sicut adeps cor eórum, *
ego vero in lege tua delectátus sum.
Bonum mihi quia humiliátus sum, *
ut discam iustificatiónes tuas.
Bonum mihi lex oris tui, *
super mília auri et argénti.
Miserére mei, Deus,
quóniam conculcávit me homo, *
tota die impúgnans oppréssit me.
Conculcavérunt me inimíci mei tota die, *
quóniam multi pugnant advérsum me, Altíssime.
In quacúmque die timébo, *
ego in te sperábo.
In Deo, cuius laudábo sermónem, †
in Deo sperávi; *
non timébo: quid fáciet mihi caro?
Tota die rem meam perturbábant, *
advérsum me omnes cogitatiónes eórum
in malum.
Concitábant iúrgia, insidiabántur, *
ipsi calcáneum meum observábant.
Peregrinatiónes meas tu numerásti: †
pone lácrimas meas in utre tuo; *
nonne in supputatióne tua?
Tunc converténtur inimíci mei retrórsum, †
in quacúmque die invocávero: *
ecce cognóvi quóniam Deus meus es.
In Deo, cuius laudábo sermónem, *
in Dómino, cuius laudábo sermónem,
in Deo sperávi; *
non timébo: quid fáciet mihi homo?
Super me sunt, Deus, vota tua; *
reddam laudatiónes tibi,
quóniam eripuísti ánimam meam de morte †
et pedes meos de lapsu, *
ut ámbulem coram Deo in lúmine vivéntium.
Miserére mei, Deus, miserére mei, *
quóniam in te cónfugit ánima mea;
et in umbra alárum tuárum confúgiam, *
donec tránseant insídiæ.
Clamábo ad Deum Altíssimum, *
Deum, qui benefécit mihi.
Mittet de cælo et liberábit me; †
dabit in oppróbrium conculcántes me. *
Mittet Deus misericórdiam suam
et veritátem suam.
Anima mea recúmbit in médio catulórum leónum *
devorántium fílios hóminum.
Dentes eórum arma et sagíttæ *
et lingua eórum gládius acútus.
Exaltáre super cælos, Deus, *
super omnem terram glória tua.
Láqueum paravérunt pédibus meis, *
et incurvávit se ánima mea;
fodérunt ante fáciem meam fóveam, *
et ipsi incidérunt in eam.
Parátum cor meum, Deus, †
parátum cor meum; *
cantábo et psalmum dicam.
Exsúrge, glória mea, †
exsúrge, psaltérium et cíthara, *
excitábo auróram.
Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
et psalmum dicam tibi in natiónibus,
quóniam magnificáta est usque ad cælos
misericórdia tua *
et usque ad nubes véritas tua.
Exaltáre super cælos, Deus, *
super omnem terram glória tua.
Ant. Audiéntes discípuli Patris vocem, cecidérunt in fácies suas et timuérunt valde.
LECTIO BREVIS
2 Cor 3, 18
Nos omnes reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem tamquam a Dómini Spíritu.
Dómine, apud te est fons vitæ
Et in lúmine tuo vidébimus lumen.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui fídei sacraménta in Unigéniti tui gloriósa Transfiguratióne patrum testimónio roborásti, et adoptiónem filiórum perféctam mirabíliter præsignásti, concéde nobis fámulis tuis, ut, ipsíus dilécti Fílii tui vocem audiéntes, eiúsdem coherédes éffici mereámur. Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky