3 iulii 2026

S. Thomæ, apostoli
festum

Thomas inter Apostolos agnoscitur præcipue ob eius incredulitatem, quæ evanuit coram Christo resuscitato; et sic fidem paschalem Ecclesiæ proclamavit: « Dominus meus et Deus meus! ». Nihil certi scitur de eius vita, præter indicia quæ in Evangelio habentur. Apostolus Indicos populos evangelizasse fertur. A sæculo VI celebratio translationis eius corporis die 3 iulii Edessæ memoratur.
Communia Apostolorum.

Sexta

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Rector potens, verax Deus,

qui témperas rerum vices,

splendóre mane ínstruis

et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,

aufer calórem nóxium,

confer salútem córporum

verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

Vel:

Dicámus laudes Dómino

fervénte prompti spíritu;

hora volúta séxies

nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus

veræ salútis glória,

beáti Agni hóstia,

crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima

tenébricat merídies;

sumámus toto péctore

tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória

eiúsque soli Fílio

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Viam mandatórum tuórum curram, quia dilatásti cor meum.

Psalmus 118 (119), 25-32
IV – ד (Daleth)

Adhǽsit púlveri ánima mea; *

vivífica me secúndum verbum tuum.

Vias meas enuntiávi, et exaudísti me; *

doce me iustificatiónes tuas.

Viam mandatórum tuórum fac me intellégere, *

et exercébor in mirabílibus tuis.

Lacrimáta est ánima mea præ mæróre; *

érige me secúndum verbum tuum.

Viam mendácii avérte a me *

et legem tuam da mihi benígne.

Viam veritátis elégi, *

iudícia tua propósui mihi.

Adhǽsi testimóniis tuis, Dómine; *

noli me confúndere.

Viam mandatórum tuórum curram, *

quia dilatásti cor meum.

Ant. Viam mandatórum tuórum curram, quia dilatásti cor meum.

Ant. 2 In Dómino sperans, non infirmábor.

Psalmus 25 (26)
Innocentis fiducia et oratio
Elegit nos Deus in Christo, ut essemus sancti et immaculati (Eph 1, 4).

Iúdica me, Dómine, †

quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum *

et in Dómino sperans non infirmábor.

Proba me, Dómine, et tenta me; *

ure renes meos et cor meum.

Quóniam misericórdia tua ante óculos meos est, *

et ambulávi in veritáte tua.

Non sedi cum viris vanitátis *

et cum occúlte agéntibus non introíbo.

Odívi ecclésiam malignántium *

et cum ímpiis non sedébo.

Lavábo in innocéntia manus meas *

et circúmdabo altáre tuum, Dómine,

ut audítas fáciam voces laudis *

et enárrem univérsa mirabília tua.

Dómine, diléxi habitáculum domus tuæ *

et locum habitatiónis glóriæ tuæ.

Ne cólligas cum ímpiis ánimam meam *

et cum viris sánguinum vitam meam,

in quorum mánibus iniquitátes sunt, *

déxtera eórum repléta est munéribus.

Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum, *

rédime me et miserére mei.

Pes meus stetit in dirécto, *

in ecclésiis benedícam Dómino.

Ant. In Dómino sperans, non infirmábor.

Ant. 3 In Dómino sperávit cor meum, et adiútus sum.

Psalmus 27 (28), 1-3. 6-9
Supplicatio et gratiarum actio
Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me (Io 11, 41).

Ad te, Dómine, clamábo; *

Deus meus, ne síleas a me.

Nequándo táceas a me, *

et assimilábor descendéntibus in lacum.

Exáudi vocem deprecatiónis meæ,
dum clamo ad te, *

dum extóllo manus meas
ad templum sanctum tuum.

Ne simul trahas me cum peccatóribus *

et cum operántibus iniquitátem.

Qui loquúntur pacem cum próximo suo, *

mala autem in córdibus eórum.

Benedíctus Dóminus, †

quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ; *

Dóminus adiútor meus et protéctor meus,

in ipso sperávit cor meum, et adiútus sum, †

et exsultávit cor meum, *

et in cántico meo confitébor ei.

Dóminus fortitúdo plebi suæ *

et refúgium salvatiónum christi sui est.

Salvum fac pópulum tuum
et bénedic hereditáti tuæ *

et pasce eos et extólle illos usque in ætérnum.

Ant. In Dómino sperávit cor meum, et adiútus sum.

LECTIO BREVIS

Act 5, 12a. 14

Per manus apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Magis autem addebántur credéntes Dómino, multitúdines virórum ac mulíerum.

Custodiébant testimónia Dei.

Et præcépta eius.

ORATIO

Orémus.

Da nobis, omnípotens Deus, beáti Thomæ apóstoli festivitáte gloriári, ut eius semper et patrocíniis sublevémur, et vitam credéntes habeámus in nómine eius, quem ipse Dóminum agnóvit, Iesum Christum Fílium tuum. Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky