Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,
Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
Vel:
Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.
Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita,
Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi, in ædificatiónem Córporis eius, quod est Ecclésia.
Vide humiliatiónem meam et éripe me, *
quia legem tuam non sum oblítus.
Iúdica causam meam et rédime me; *
propter elóquium tuum vivífica me.
Longe a peccatóribus salus, *
quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.
Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine; *
secúndum iudícia tua vivífica me.
Multi, qui persequúntur me et tríbulant me; *
a testimóniis tuis non declinávi.
Vidi prævaricántes, et tǽduit me, *
quia elóquia tua non custodiérunt.
Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine; *
secúndum misericórdiam tuam vivífica me.
Princípium verbórum tuórum véritas, *
in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.
Beátus omnis, qui timet Dóminum, *
qui ámbulat in viis eius.
Labóres mánuum tuárum manducábis, *
beátus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructífera *
in latéribus domus tuæ;
fílii tui sicut novéllæ olivárum *
in circúitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicétur homo, *
qui timet Dóminum.
Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
et vídeas bona Ierúsalem
ómnibus diébus vitæ tuæ;
et vídeas fílios filiórum tuórum. *
Pax super Israel!
Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
dicat nunc Israel,
sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *
étenim non potuérunt advérsum me.
Supra dorsum meum aravérunt aratóres, *
prolongavérunt sulcos suos.
Dóminus autem iustus *
concídit cervíces peccatórum.
Confundántur et convertántur retrórsum *
omnes, qui odérunt Sion.
Fiant sicut fenum tectórum *
quod, priúsquam evellátur, exáruit;
de quo non implévit manum suam, qui metit, *
et sinum suum, qui manípulos cólligit.
Et non dixérunt, qui præteríbant: †
« Benedíctio Dómini super vos, *
benedícimus vobis in nómine Dómini ».
Ant. Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi, in ædificatiónem Córporis eius, quod est Ecclésia.
LECTIO BREVIS
1 Petr 2, 9-10
Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis: ut virtútes annuntiétis eius qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum. Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.
Pax Christi exsúltet in córdibus vestris.
In qua et vocáti estis in uno córpore.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui ad maiestátis tuæ glóriam et géneris humáni salútem, Unigénitum tuum Summum atque Ætérnum constituísti Sacerdótem, præsta, ut, Spíritu Sancto largiénte, quos minístros et mysteriórum suórum dispensatóres elégit, in accépto ministério adimpléndo fidéles inveniántur. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky