24 aprilis 2026

S. Fidelis a Sigmaringen, presbyteri et martyris
memoria ad libitum

Natus est in oppido Sigmaringen, in Germania, anno 1578; inter Fratres Minores Capuccinos adscriptus, vitam duxit vigiliis et orationibus asperam. In prædicatione verbi Dei assiduus, iussus a S. Congregatione de Propaganda Fide ut rectam doctrinam in Rætia firmaret. Anno tamen 1622 ab hæreticis ad necem petitus Sevisii (Seewis), in Helvetia, martyr occubuit.
Communia unius martyris – pro viro (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Hic est dies verus Dei,

sancto serénus lúmine,

quo díluit sanguis sacer

probrósa mundi crímina.

Fidem refúndit pérditis

cæcósque visu illúminat;

quem non gravi solvit metu

latrónis absolútio?

Opus stupent et ángeli,

pœnam vidéntes córporis

Christóque adhæréntem reum

vitam beátam cárpere.

Mystérium mirábile,

ut ábluat mundi luem,

peccáta tollat ómnium

carnis vitia mundans caro,

Quid hoc potest sublímius,

ut culpa quærat grátiam,

metúmque solvat cáritas

reddátque mors vitam novam?

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Vel ad libitum in feriis post octavam Paschæ:

Lætáre, cælum, désuper,

appláude, tellus ac mare:

Christus resúrgens post crucem

vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,

dies salútis cérnitur,

quo mundus Agni sánguine

refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis pássio,

est críminis remíssio;

illǽsa virtus pérmanet,

victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei

hic, ut fidéles créderent

se posse post resúrgere,

vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum

causa bonórum tálium

colámus omnes strénue

tanto repléti múnere.

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum, allelúia.

Psalmus 68 (69), 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me
Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum (Mt 27, 34).
I

Salvum me fac, Deus, *

quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.

Infíxus sum in limo profúndi,
et non est substántia; *

veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.

Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *

defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *

qui odérunt me gratis.

Confortáti sunt, qui persecúti sunt me
inimíci mei mendáces; *

quæ non rápui, tunc exsolvébam.

Deus, tu scis insipiéntiam meam, *

et delícta mea a te non sunt abscóndita.

Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *

Dómine, Dómine virtútum.

Non confundántur super me, *

qui quærunt te, Deus Israel.

Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *

opéruit confúsio fáciem meam;

extráneus factus sum frátribus meis *

et peregrínus fíliis matris meæ.

Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *

et oppróbria exprobrántium tibi
cecidérunt super me.

Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *

et factum est in oppróbrium mihi.

Et pósui vestiméntum meum cilícium, *

et factus sum illis in parábolam.

Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *

et in me canébant, qui bibébant vinum.

Ant. Laborávi clamans, dum spero in Deum meum, allelúia.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

II

Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine, *

in témpore benepláciti, Deus.

In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *

in veritáte salútis tuæ.

Eripe me de luto, ut non infígar, †

erípiar ab iis, qui odérunt me, *

et de profúndis aquárum.

Non me demérgat fluctus aquárum, †

neque absórbeat me profúndum, *

neque úrgeat super me púteus os suum.

Exáudi me, Dómine,
quóniam benígna est misericórdia tua; *

secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum
réspice in me.

Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *

quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.

Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *

propter inimícos meos rédime me.

Tu scis oppróbrium meum *

et confusiónem meam et reveréntiam meam.

In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *

oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.

Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *

et qui consolarétur, et non invéni.

Et dedérunt in escam meam fel, *

et in siti mea potavérunt me acéto.

Ant. Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra, allelúia.

III

Ego autem sum pauper et dolens; *

salus tua, Deus, súscipit me.

Laudábo nomen Dei cum cántico *

et magnificábo eum in laude.

Et placébit Dómino super taurum, *

super vítulum córnua producéntem
et úngulas.

Vídeant húmiles et læténtur; *

quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,

quóniam exaudívit páuperes Dóminus *

et vinctos suos non despéxit.

Laudent illum cæli et terra, *

mária et ómnia reptília in eis.

Quóniam Deus salvam fáciet Sion †

et ædificábit civitátes Iudæ; *

et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

Et semen servórum eius hereditábunt eam *

et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

Ant. Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra, allelúia.

In resurrectióne tua, Christe, allelúia.

Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

10, 1-11

Vocatio Videntis confirmatur

Ego Ioánnes vidi álium ángelum fortem descendéntem de cælo amíctum nube, et iris super caput, et fácies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam colúmnæ ignis, et habébat in manu sua libéllum apértum. Et pósuit pedem suum déxterum supra mare, sinístrum autem super terram, et clamávit voce magna, quemádmodum cum leo rugit. Et cum clamásset, locúta sunt septem tonítrua voces suas. Et cum locúta fuíssent septem tonítrua, scriptúrus eram; et audívi vocem de cælo dicéntem: « Signa, quæ locúta sunt septem tonítrua, et noli ea scríbere ».

Et ángelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levávit manum suam déxteram ad cælum et iurávit per Vivéntem in sǽcula sæculórum, qui creávit cælum et ea, quæ in illo sunt, et terram et ea, quæ in ea sunt, et mare et ea, quæ in eo sunt: « Tempus ámplius non erit!, sed in diébus vocis séptimi ángeli, cum cœ́perit tuba cánere, et consummátum est mystérium Dei, sicut evangelizávit servis suis prophétis ».

Et vox, quam audívi de cælo, íterum loquéntem mecum et dicéntem: « Vade, áccipe librum apértum de manu ángeli stantis supra mare et supra terram ». Et ábii ad ángelum dicens ei, ut daret mihi libéllum. Et dicit mihi: « Accipe et dévora illum; et fáciet amaricáre ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel ». Et accépi libéllum de manu ángeli et devorávi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorássem eum, amaricátus est venter meus. Et dicunt mihi: « Opórtet te íterum prophetáre super pópulis et géntibus et linguis et régibus multis ».

RESPONSORIUM

Ap 10, 7; Mt 24, 30

Cum cœ́perit tuba cánere, consummábitur mystérium Dei, * Sicut evangelizávit servis suis prophétis, allelúia.

Tunc parébit signum Fílii hóminis in cælo, et vidébunt Fílium hóminis in núbibus cæli cum virtúte et glória multa. * Sicut.

LECTIO ALTERA

Elógium sancti Fidélis presbýteri et mártyris

 

Vir nomine et re Fidelis

Cathólicæ fídei assertórem Benedíctus papa Décimus quartus his verbis sanctum Fidélem celebrávit:

« Caritátis suæ plenitúdinem ad extérnum proximórum levámen et auxílium exténdens, omnes calamitósos patérno sinu ampléxus, páuperum numerósos greges colléctis úndique eleemósynis sustentábat.

Pupillórum et viduárum solitúdinem, comparáta eísdem potentiórum ac príncipum ope, sublevábat; carcéribus inclúsos ómnibus, quibus póterat, spiritálibus et corporálibus soláciis iuváre, ægrótos quóslibet sédulo invísere, recreáre ac Deo conciliátos ad extrémam subeúndam luctam armáre non desistébat.

Quo quidem in génere nullam hábuit uberiórem meritórum ségetem, quam cum austríacus exércitus, in regiónibus Retórum statiónes habens, epidémico morbo univérsim fere corréptus, miserándum de se pábulum languóribus et morti præbébat ».

Simul cum hac caritáte, vir nómine et re Fidélis, excélluit stúdio fídei cathólicæ defendéndæ, quam ímpigre prædicávit et, paucis diébus ántequam suo sánguine confirmáret, in última contióne hábita, véluti testaméntum his verbis relíquit:

« O fides cathólica, quam stábilis, quam firma es, quam bene radicáta, quam bene fundáta super firmam petram! Cælum et terra transíbunt, tu autem præteríre numquam póteris. Totus orbis a princípio tibi contradíxit, sed tu potentíssime de ómnibus triumphásti.

Hæc est enim victória, quæ vicit mundum, fides nostra; hæc reges potentíssimos Christi império subiugávit, hæc pópulos Christi obséquio mancipávit.

Quid fecit sanctos Apóstolos et mártyres diros agónes et acérrimas pœnas subíre, nisi fides, de resurrectióne præcípue?

Quid fecit anachorítas, contémptis delíciis, spretis honóribus, calcátis divítiis, cǽlibem in solitúdine vitam ágere, nisi fides viva?

Quid hódie veros christícolas facit móllia abícere, dúlcia relínquere, áspera subíre, laboriósa sufférre?

Viva fides, quæ per caritátem operátur. Hæc facit spe futurórum præséntia bona dimíttere, et futúris præséntia commutáre ».

RESPONSORIUM

2 Tim 4, 7-8a; Phil 3, 8b. 10

Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi; * In réliquo repósita est mihi iustítiæ coróna, allelúia.

Omnia detriméntum feci ad cognoscéndum Christum et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius. * In réliquo.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui beátum Fidélem, amóre tuo succénsum, in fídei propagatióne martýrii palma decoráre dignátus es, ipso interveniénte, concéde, ut, in caritáte fundáti, cum illo resurrectiónis Christi virtútem cognóscere mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky