17 februarii 2026

Ss. Septem Fundatorum
Ordinis Servorum B. M. V.

memoria ad libitum

Septem viri Florentiæ nati, prius vitam eremiticam duxerunt in monte Senario, beatam Mariam Virginem præsertim venerantes. Per totam Tusciam deinde prædicantes, instituerunt Ordinem Servorum beatæ Mariæ Virginis, quem Sedes Apostolica anno 1304 approbavit. Eorum memoria hac die celebratur, qua S. Alexius Falconieri, unus ex septem, dicitur obiisse anno 1310.
Communia sanctorum virorum: pro religiosis (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Nocte surgéntes vigilémus omnes,

semper in psalmis meditémur atque

víribus totis Dómino canámus

dúlciter hymnos,

Ut, pio regi páriter canéntes,

cum suis sanctis mereámur aulam

íngredi cæli, simul et beátam

dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta

Patris ac Nati, paritérque Sancti

Spíritus, cuius résonat per omnem

glória mundum. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Ad preces nostras deitátis aures,

Deus, inclína pietáte sola;

súpplicum vota súscipe, precámur

fámuli tui.

Réspice clemens sólio de sancto

vultu seréno, lámpadas illústra

ólei nostri, ténebras depélle

péctore cunctas.

Crímina laxa pietáte multa,

áblue sordes, víncula disrúmpe,

parce peccátis, réleva iacéntes

déxtera tua.

Glória Deo sit ætérno Patri,

sit tibi semper, Genitóris Nate,

cum quo per cuncta Spíritus æquális

sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Mt 5, 5).
I

Noli æmulári in malignántibus, *

neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *

et quemádmodum herba virens décident.

Spera in Dómino et fac bonitátem, *

et inhabitábis terram et pascéris in fide.

Delectáre in Dómino, *

et dabit tibi petitiónes cordis tui.

Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *

et ipse fáciet;

et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *

et iudícium tuum tamquam merídiem.

Quiésce in Dómino et exspécta eum; †

noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *

in hómine, qui molítur insídias.

Désine ab ira et derelínque furórem, *

noli æmulári, quod vertit ad malum,

quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *

sustinéntes autem Dóminum
ipsi hereditábunt terram.

Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *

et quæres locum eius et non invénies.

Mansuéti autem hereditábunt terram *

et delectabúntur in multitúdine pacis.

Ant. Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

Insidiábitur peccátor iusto *

et stridébit super eum déntibus suis.

Dóminus autem irridébit eum, *

quóniam próspicit quod véniet dies eius.

Gládium evaginavérunt peccatóres, *

intendérunt arcum suum,

ut deíciant páuperem et ínopem, *

ut trucídent recte ambulántes in via.

Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *

et arcus eórum confringétur.

Mélius est módicum iusto *

super divítias peccatórum multas,

quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *

confírmat autem iustos Dóminus.

Novit Dóminus dies immaculatórum, *

et heréditas eórum in ætérnum erit.

Non confundéntur in témpore malo *

et in diébus famis saturabúntur.

Quia peccatóres períbunt, †

inimíci vero Dómini
ut decor campórum defícient, *

quemádmodum fumus defícient.

Mutuátur peccátor et non solvet, *

iustus autem miserétur et tríbuet.

Quia benedícti eius hereditábunt terram, *

maledícti autem eius exterminabúntur.

A Dómino gressus hóminis confirmántur, *

et viam eius volet.

Cum cecíderit, non collidétur, *

quia Dóminus susténtat manum eius.

Iúnior fui et sénui †

et non vidi iustum derelíctum, *

nec semen eius quærens panem.

Tota die miserétur et cómmodat, *

et semen illíus in benedictióne erit.

Declína a malo et fac bonum, *

et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

quia Dóminus amat iudícium *

et non derelínquet sanctos suos.

Iniústi in ætérnum disperíbunt, *

et semen impiórum exterminábitur.

Iusti autem hereditábunt terram *

et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Ant. Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

Os iusti meditábitur sapiéntiam, *

et lingua eius loquétur iudícium;

lex Dei eius in corde ipsíus, *

et non vacillábunt gressus eius.

Consíderat peccátor iustum *

et quærit mortificáre eum;

Dóminus autem non derelínquet eum
in mánibus eius, *

nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.

Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †

et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *

cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

Vidi ímpium superexaltátum *

et elevátum sicut cedrum viréntem;

et transívit, et ecce non erat, *

et quæsívi eum, et non est invéntus.

Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *

quóniam est postéritas hómini pacífico.

Iniústi autem disperíbunt simul, *

postéritas impiórum exterminábitur.

Salus autem iustórum a Dómino, *

et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †

et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *

quia speravérunt in eo.

Ant. Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.

Quia præcéptis tuis crédidi.

LECTIO PRIOR

De libro Proverbiórum

8, 1-5. 12-36

Laus æternæ sapientiæ

Numquid non sapiéntia clámitat

et prudéntia dat vocem suam?

In summis vertícibus

supra viam in médiis sémitis stans,

iuxta portas ad intróitum civitátis,

in ipsis fóribus conclámat:

« O viri, ad vos clámito,

et vox mea ad fílios hóminum.

Intellégite, párvuli, astútiam,

et, insipiéntes, animadvértite.

Ego sapiéntia hábito cum prudéntia

et artem excogitándi invénio.

Timor Dómini odísse malum;

arrogántiam et supérbiam et viam pravam

et os bilíngue detéstor.

Meum est consílium et prudéntia,

mea est prudéntia, mea est fortitúdo.

Per me reges regnant,

et príncipes iusta decérnunt;

per me duces ímperant,

et poténtes decérnunt iustítiam.

Ego diligéntes me díligo;

et qui mane vígilant ad me, invénient me.

Mecum sunt divítiæ et glória,

opes supérbiæ et iustítia.

Mélior est enim fructus meus auro et obrýzo,

et genímina mea argénto elécto.

In viis iustítiæ ámbulo,

in médio semitárum iudícii,

ut ditem diligéntes me

et thesáuros eórum répleam.

Dóminus possédit me in inítio viárum suárum,

ántequam quidquam fáceret a princípio;

ab ætérno ordináta sum

et ex antíquis, ántequam terra fíeret.

Nondum erant abýssi, et ego iam concépta eram,

necdum fontes graves aquis,

priúsquam montes demergeréntur,

ante colles ego parturiébar.

Adhuc terram non fécerat et campos

et inítium glebæ orbis terræ.

Quando præparábat cælos, áderam,

quando certa lege et gyro vallábat abýssos,

quando nubes firmábat sursum

et prævaluérunt fontes abýssi,

quando circúmdabat mari términum suum

et aquis, ne transírent fines suos,

quando iecit fundaménta terræ,

cum eo eram ut ártifex:

delectátio eius per síngulos dies

ludens coram eo omni témpore,

ludens in orbe terrárum,

et delíciæ meæ esse cum fíliis hóminum.

Nunc ergo, fílii, audíte me:

beáti, qui custódiunt vias meas;

audíte disciplínam et estóte sapiéntes,

et nolíte abícere eam.

Beátus homo, qui audit me

et qui vígilat ad fores meas quotídie

et obsérvat ad postes óstii mei.

Qui me invénerit, invéniet vitam

et háuriet delícias a Dómino.

Qui autem in me peccáverit, lædet ánimam suam:

omnes, qui me odérunt, díligunt mortem ».

RESPONSORIUM

Prov 8, 22; Io 1, 1

Dóminus possédit me in inítio viárum suárum, * Antequam quidquam fáceret a princípio.

In princípio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. * Antequam.

LECTIO ALTERA

E Legénda de orígine Ordinis Servórum beátæ Maríæ Vírginis

(Monumenta Ord. Serv. B. Mariæ Virginis, 1, 3. 5. 6. 11: pp. 71 ss.)

Laudemus viros gloriosos

Fuérunt septem viri multa reveréntia et honóre digni, quos Dómina nostra, velut septem stellas coniúngens, per eórum ánimæ et córporis uniónem, suum et servórum suórum Ordinem inchoávit.

Horum autem nullum, cum nostrum Ordinem introívi, répperi corporáliter supervívere, præter unum, qui frater Aléxius vocabátur. Hunc autem fratrem Aléxium plácuit Dóminæ nostræ usque ad nostra témpora a corpórea morte líberum reserváre, quátenus ipso referénte oríginem nostri Ordinis haberémus. Vita autem dicti fratris Aléxii talis erat, prout experiménto dídici et óculis conspéxi, quod non solum præséntes movébat suo exémplo, verum étiam suæ et sociórum perfectiónis et antedíctæ religiositátis statum approbábat.

Horum status, ántequam corporáliter se unírent, fuit quádruplex.

Primus fuit quantum ad Ecclésiam. Nam eórum áliqui, virginitátem vel castitátem perpétuo serváre statuéntes, nondum matrimónio se ligáverant, álii vero matrimónio iam coniúncti, et álii nihilóminus erant per mortem uxórum a matrimónio tunc solúti.

Secúndus autem status erat quantum ad civitátis utilitátem. Etenim ista terréna negotiándi et mútuo commutándi secúndum mercantíæ artem erant constitúti. At vero ubi margarítam pretiósam invenérunt, scílicet Ordinem nostrum, non solum ómnia quæ possidébant paupéribus erogábant, verum étiam seípsos Deo et Dóminæ, ad eis fidelíssime serviéndum, voluntáte hílari impendérunt.

Tértius eórum status fuit quantum ad Dóminæ nostræ reveréntiam et honórem. Nam Floréntiæ erat quædam socíetas ad honórem Vírginis Maríæ a longíssimo témpore institúta, quæ, ex sui diuturnitáte et hóminum et mulíerum multitúdine et sanctitáte, nomen maioritátis præ céteris erat consecúta, ita ut speciáliter Socíetas maior Dóminæ nostræ appellabátur. Ex ista prædícti septem viri, velut Dóminæ nostræ præcípui amatóres, ante eórum corporálem uniónem, exstitérunt.

Quartus eórum status fuit quantum ad ánimæ eórum perfectiónem. Deum super ómnia diligébant, et, in eum cuncta quæ per eos fiébant débito órdine dirigéndo, eum in cunctis cogitatiónibus, verbis et opéribus honorábant.

Postquam autem firmo propósito se velle ínvicem corporáliter congregáre divíno spirámine iam firmássent, Dómina nostra ad hoc eos speciáliter inducénte, domos próprias et famílias disposuérunt, famíliis necessária reliquérunt, resíduum vero paupéribus erogárunt. Tandem viros boni consílii, vitæ et exémpli perquiréntes, eis suum concéptum aperuérunt.

Itaque montem Senárium ascendéntes et in eius summitáte quandam domúnculam cóngruam erigéntes, se ad eam corporáliter inhabitándam transtulérunt. Ibi cogitáre incepérunt se non solum ad sanctitátem acquiréndam, sed étiam ut sibi álios aggregándo Ordinem novum per eos a Dómina nostra incéptum augmentárent. Idcírco se ad sibi fratres aggregándos disponéntes, quosdam eórum recepérunt et ita Ordinem nostrum erexérunt. Hoc autem fuit a Dómina nostra principáliter ædificátum, in humilitáte fratrum nostrórum fundátum, ipsórum concórdia fabricátum et paupertáte conservátum.

RESPONSORIUM

Act 4, 32; 2, 46b-47a

Multitúdinis erat cor et ánima una, * Nec quisquam eórum, quæ possidébant, áliquid suum esse dicébat, sed erant illis ómnia commúnia.

Sumébant cibum cum exsultatióne et simplicitáte cordis, collaudántes Deum et habéntes grátiam ad omnem plebem. * Nec quisquam.

ORATIO

Orémus.

Beatórum fratrum, Dómine, pietátem nobis benígnus infúnde, qua et Dei Genetrícem sunt devotíssime veneráti, et tuum ad te pópulum provexérunt. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky