14 februarii 2026

Ss. Cyrilli, monachi, et Methodii, episcoporum
memoria

Thessalonicæ natus, Cyrillus optime eruditus est Constantinopoli. Cum fratre Methodio in Moraviam se contulit ad fidem prædicandam. Textus liturgicos ambo paraverunt lingua slavica, typis « cyrillicis » postea sic dictis conscriptos. Romam cum essent vocati, ibi Cyrillus mortuus est die 14 februarii anno 869, Methodius vero episcopus creatus, qui deinde in Pannoniam se contulit, quam indefesse evangelizavit. Multa perpessus est ab invidis, sed a Pontificibus Romanis adiutus est. Mortem obiit die 6 aprilis anno 885 Velahradii in Cecoslovachia.
Communia pastorum: pro episcopo (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Summæ Deus cleméntiæ

mundíque factor máchinæ,

qui trinus almo númine

unúsque firmas ómnia.

Nostros piis cum cánticis

fletus benígne súscipe,

quo corde puro sórdibus

te perfruámur lárgius.

Lumbos adúre cóngruis

tu caritátis ígnibus,

accíncti ut adsint pérpetim

tuísque prompti advéntibus.

Ut, quique horas nóctium

nunc concinéndo rúmpimus,

donis beátæ pátriæ

ditémur omnes áffatim.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Auctor perénnis glóriæ,

qui septifórmis grátiæ

das Spíritum credéntibus,

assíste mitis ómnibus.

Expélle morbos córporum,

mentis repélle scándalum,

exscínde vires críminum,

fuga dolóres córdium.

Serénas mentes éffice,

opus honéstum pérfice,

preces orántum áccipe,

vitam perénnem tríbue.

Septem diérum cúrsibus

nunc tempus omne dúcitur;

octávus ille últimus

dies erit iudícii,

In quo, Redémptor, quǽsumus,

ne nos in ira árguas,

sed a sinístra líbera,

ad déxteram nos cólloca,

Ut, cum preces suscéperis

clemens tuárum plébium,

reddámus omnes glóriam

trino Deo per sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mt 11, 29).

Dómine, non est exaltátum cor meum, *

neque eláti sunt óculi mei;

neque ambulávi in magnis, *

neque in mirabílibus super me.

Vere pacátam et quiétam *

feci ánimam meam;

sicut ablactátus in sinu matris suæ, *

sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.

Speret Israel in Dómino *

ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Ant. Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius (Lc 1, 32).
I

Meménto, Dómine, David *

et omnis mansuetúdinis eius,

quia iurávit Dómino, *

votum vovit Poténti Iacob:

« Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *

non ascéndam in lectum strati mei,

non dabo somnum óculis meis *

et pálpebris meis dormitatiónem,

donec invéniam locum Dómino, *

tabernáculum Poténti Iacob ».

Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *

invénimus eam in campis Iaar.

Ingrediámur in tabernáculum eius, *

adorémus ad scabéllum pedum eius.

Surge, Dómine, in réquiem tuam, *

tu et arca fortitúdinis tuæ.

Sacerdótes tui induántur iustítiam, *

et sancti tui exsúltent.

Propter David servum tuum *

non avértas fáciem christi tui.

Ant. Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

Iurávit Dóminus David veritátem *

et non recédet ab ea:

« De fructu ventris tui *

ponam super sedem tuam.

Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *

et testimónia mea, quæ docébo eos,

fílii eórum usque in sǽculum *

sedébunt super sedem tuam ».

Quóniam elégit Dóminus Sion, *

desiderávit eam in habitatiónem sibi:

« Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *

hic habitábo, quóniam desiderávi eam.

Cibária eius benedícens benedícam, *

páuperes eius saturábo pánibus.

Sacerdótes eius índuam salutári, *

et sancti eius exsultatióne exsultábunt.

Illic germináre fáciam cornu David, *

parábo lucérnam christo meo.

Inimícos eius índuam confusióne, *

super ipsum autem efflorébit diadéma eius ».

Ant. Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

Veníte, et vidéte ópera Dómini.

Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Gálatas

5, 25 – 6, 18

Monita de caritate et zelo

Fratres: Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus. Non efficiámur inánis glóriæ cúpidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes.

Et si præoccupátus fúerit homo in áliquo delícto, vos, qui spiritáles estis, huiúsmodi instrúite in spíritu lenitátis, consíderans teípsum, ne et tu tentéris. Alter alteríus ónera portáte et sic adimplébitis legem Christi. Nam si quis exístimat se áliquid esse, cum sit nihil, ipse se sedúcit; opus autem suum probet unusquísque et sic in semetípso tantum gloriatiónem habébit et non in áltero. Unusquísque enim onus suum portábit.

Commúnicet autem is, qui catechizátur, verbum ei, qui se catechízat in ómnibus bonis. Nolíte erráre: Deus non irridétur. Quæ enim semináverit homo, hæc et metet; quóniam, qui séminat in carne sua, de carne metet corruptiónem, qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam. Bonum autem faciéntes infatigábiles, témpore enim suo metémus non deficiéntes. Ergo dum tempus habémus, operémur bonum ad omnes, máxime autem ad domésticos fídei.

Vidéte quálibus lítteris scripsi vobis mea manu. Quicúmque volunt placére in carne, hi cogunt vos circumcídi, tantum ut crucis Christi persecutiónem non patiántur; neque enim, qui circumcidúntur, legem custódiunt, sed volunt vos circumcídi, ut in carne vestra gloriéntur. Mihi autem absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.

Neque enim circumcísio áliquid est, neque præpútium, sed nova creatúra. Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax super illos et misericórdia et super Israel Dei.

De cétero nemo mihi moléstus sit; ego enim stígmata Iesu in córpore meo porto.

Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum spíritu vestro, fratres. Amen.

RESPONSORIUM

Gal 6, 7b-8; Io 6, 63a

Quæ semináverit homo, hæc et metet; quóniam qui séminat in carne sua, de carne metet corruptiónem; * Qui séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam.

Spíritus est, qui vivíficat, caro non prodest quidquam. * Qui séminat.

LECTIO ALTERA

E Vita Constantíni slávica

(Cap. 18: Denkschriften der kaiserl. Akademie der Wissenschaften, 19, [Wien 1870], 246)

Auge Ecclesiam tuam, et omnes in unitate collige

Constantínus Cyríllus multis labóribus onerátus in morbum íncidit et, morbum per multos dies ferens, vidit quondam visiónem Dei et ita cánere cœpit: « De iis, quæ mihi dixérunt: In domum Dómini intrábimus, lætátus est spíritus meus et cor exsultávit ».

Postquam indútus est venerándis vestiméntis, ita permánsit totum diem illum, gavísus et dicens: « Ab hoc témpore non sum servus neque imperatóris neque hóminis cuiúspiam in terra, sed Dei tantum omnipoténtis. Non eram et éxstiti et ero in ætérnum. Amen ». Sequénte vero die, sanctum hábitum monásticum índuit, et lucem luci addens índidit sibi nomen Cyrílli. In hoc hábitu permánsit quinquagínta dies.

Cum hora venísset, ut réquiem accíperet et migráret in habitatiónes ætérnas, mánibus ad Deum sublátis orábat, ita cum lácrimis loquens:

« Dómine, Deus meus, qui omnes angélicos órdines et vires incorpóreas creásti, cælum extendísti et terram firmásti et ómnia, quæ exsístunt, ex nonexsisténtia in exsisténtiam perduxísti; qui semper exáudis eos, qui voluntátem tuam fáciunt et te veréntur et præcépta tua servant, exáudi oratiónem meam et fidélem gregem tuum serva, cui me servum tuum inéptum et indígnum præfecísti.

Líbera eos ab ímpia et gentíli malítia eórum qui te blasphémant, et auge Ecclésiam tuam multitúdine, et omnes in unitáte cóllige. Fac pópulum exímium, concórdem in vera fide tua et confessióne recta, et inspíra córdibus eórum verbum doctrínæ tuæ: tuum enim est donum, quod nos ad prædicatiónem Evangélii Christi tui accepísti, incitántes ad bona ópera et faciéntes ea, quæ tibi grata sunt. Quos mihi dedísti, tamquam tuos tibi reddo; rege eos forti tua déxtera, et tege eos tégmine alárum tuárum, ut omnes laudent et gloríficent nomen tuum, Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Amen ».

Deosculátus vero omnes sancto ósculo, dixit: « Benedíctus Deus, qui nos non in prædam dedit déntibus invisibílium adversariórum nostrórum, sed rete eórum rupit et nos a perditióne eórum liberávit ». Et ita obdormívit in Dómino, quadragínta duos annos natus.

Præcépit Apostólicus ut omnes Græci, qui essent Romæ, et Románi céreos feréntes congregáti super eum cánerent, et ut funus eius prosequeréntur non áliter ac ipsi papæ fecíssent; quod étiam fecérunt.

RESPONSORIUM

Ps 88 (89), 20. 21-22a; Ier 3, 15

Locútus es sanctis tuis, et dixísti: Exaltávi eléctum de plebe. Invéni David servum meum; * Oleo sancto meo unxi eum; manus enim mea firma erit cum eo.

Dabo vobis pastóres iuxta cor meum, et pascent vos sciéntia et doctrína. * Oleo.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui per beátos fratres Cyríllum et Methódium Slavóniæ gentes illuminásti, da córdibus nostris tuæ doctrínæ verba percípere, nosque pérfice pópulum in vera fide et recta confessióne concórdem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky