9 ianuarii 2026

Feria sexta, Tempus Nativitatis, Hebdomada 2
Hebdomada 2 Psalterii

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Magi vidéntes párvulum

eóa promunt múnera,

stratíque votis ófferunt

tus, myrrham et aurum régium.

Agnósce clara insígnia

virtútis ac regni tui,

Puer, cui trinam Pater

prædestinávit índolem:

Regem Deúmque annúntiant

thesáurus et fragrans odor

turis Sabǽi, at mýrrheus

pulvis sepúlcrum prǽdocet.

O sola magnárum úrbium

maior Bethlem, cui cóntigit

ducem salútis cǽlitus

incorporátum gígnere!

Hunc et prophétis téstibus

isdémque signatóribus

testátor et sator iubet

adíre regnum et cérnere:

Regnum quod ambit ómnia

dia et marína et térrea

a solis ortu ad éxitum

et tártara et cælum supra.

Iesu, tibi sit glória,

qui te revélas géntibus,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti
Stabant omnes noti eius a longe (Lc 23, 49).
I

Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *

neque in ira tua corrípias me,

quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *

et descéndit super me manus tua.

Non est sánitas in carne mea
a fácie indignatiónis tuæ, *

non est pax óssibus meis
a fácie peccatórum meórum.

Quóniam iniquitátes meæ
supergréssæ sunt caput meum *

et sicut onus grave gravant me nimis.

Ant. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II

Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *

a fácie insipiéntiæ meæ.

Inclinátus sum et incurvátus nimis; *

tota die contristátus ingrediébar.

Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *

et non est sánitas in carne mea.

Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *

rugiébam a gémitu cordis mei.

Dómine, ante te omne desidérium meum, *

et gémitus meus a te non est abscónditus.

Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *

et lumen oculórum meórum,
et ipsum non est mecum.

Amíci mei et próximi mei
procul a plaga mea stetérunt, *

et propínqui mei de longe stetérunt.

Et láqueos posuérunt,
qui quærébant ánimam meam, †

et, qui requirébant mala mihi,
locúti sunt insídias *

et dolos tota die meditabántur.

Ant. Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III

Ego autem tamquam surdus non audiébam *

et sicut mutus non apériens os suum;

et factus sum sicut homo non áudiens *

et non habens in ore suo redargutiónes.

Quóniam in te, Dómine, sperávi, *

tu exáudies, Dómine Deus meus.

Quia dixi: « Nequándo supergáudeant mihi; *

dum commovéntur pedes mei,
magnificántur super me ».

Quóniam ego in lapsum parátus sum, *

et dolor meus in conspéctu meo semper.

Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *

et sollícitus sum de peccáto meo.

Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *

et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *

pro eo quod sequébar bonitátem.

Ne derelínquas me, Dómine; *

Deus meus, ne discésseris a me.

Festína in adiutórium meum, *

Dómine, salus mea.

Ant. Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

Dóminus vias suas docébit nos.

Et ambulábimus in sémitis eius.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

63, 7-19

Rememoratio misericordiæ Dei in derelictione populi

Miseratiónum Dómini recordábor,

laudum Dómini

super ómnibus, quæ réddidit nobis Dóminus,

et super multitúdinem bonórum dómui Israel,

quæ largítus est eis secúndum misericórdias suas

et secúndum multitúdinem miseratiónum suárum.

Et dixit: « Verúmtamen pópulus meus est,

fílii, qui non delúdent »;

et factus est eis salvátor.

In omni tribulatióne eórum non legátus

neque ángelus,

sed ipse salvávit eos.

In dilectióne sua et in indulgéntia sua

ipse redémit eos

et sústulit eos et portávit eos

cunctis diébus sǽculi.

Ipsi autem ad iracúndiam provocavérunt

et afflixérunt spíritum sanctitátis eius;

et convérsus est eis in inimícum

et ipse debellávit eos.

Et recordátus est diérum antiquórum,

Móysi et pópuli sui.

Ubi est qui edúxit eos de mari

cum pastóre gregis sui?

Ubi est qui pósuit in médio eius

spíritum sanctitátis suæ?

Qui addúxit ad déxteram Móysi

bráchium maiestátis suæ,

qui scidit aquas ante eos,

ut fáceret sibi nomen sempitérnum,

qui dedúxit eos per abýssos

quasi equum per desértum, et non impingébant?

Sicut arméntum, quod descéndit per vallem,

spíritus Dómini fecit eos quiéscere;

sic conduxísti pópulum tuum,

ut fáceres tibi nomen glóriæ.

Atténde de cælo et vide

de habitáculo sancto tuo et glóriæ tuæ;

ubi est zelus tuus et fortitúdo tua?

Commótio víscerum tuórum et misericórdiæ tuæ

super me continuérunt se.

Tu enim pater noster.

Abraham enim nescit nos,

et Israel ignórat nos;

tu, Dómine, pater noster,

redémptor noster:

a sǽculo nomen tuum.

Quare erráre nos fecísti, Dómine, de viis tuis,

indurásti cor nostrum, ne timerémus te?

Convértere propter servos tuos,

tribus hereditátis tuæ.

Brevi témpore hereditavérunt

pópulum sanctum tuum,

hostes nostri conculcavérunt sanctuárium tuum.

Facti sumus a sǽculo,

cum non dominaréris nostri,

neque invocarétur nomen tuum super nos.

Utinam dirúmperes cælos et descénderes!

A fácie tua montes deflúerent.

RESPONSORIUM

Is 63, 17. 19

Quare erráre nos fecísti, Dómine, de viis tuis, indurásti cor nostrum, ne timerémus te? * Utinam dirúmperes cælos et descénderes!

Convértere propter servos tuos, tribus hereditátis tuæ. * Utinam.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Procli Constantinopolitáni epíscopi

(Oratio 7 in sancta Theophania, 1-3: PG 65, 758-759)

Aquarum sanctificatio

Christus mundo appáruit, mundúmque incompósitum ornans, præclárum lætúmque réddidit. Mundi peccátum suscépit, ac mundi hostem deiécit. Aquárum fontes sanctificávit, hominúmque ánimas illuminávit. Mirácula miráculis intéxuit maióribus.

Hódie namque terra et mare Salvatóris grátiam inter se partíta sunt, mundúsque univérsus lætítia perfúsus est; ac hodiérnus dies maióra præcedénti sollemnitáte miraculórum increménta osténdit.

Nam in superióri nataliciórum Salvatóris sollémni die aggaudébat terra, quod Dóminum portáret in præsépio; at in præsénti hoc Theophaniórum die mare summo gáudio éxsilit ac gestit; gestit autem, eo quod sanctificatiónis benedictiónem médio Iordáne recéperit.

In antecedénti sollemnitáte imperféctus infans exhibebátur, nostram attéstans imperfectiónem: at in præsénti die festo perféctus conspícitur, eum subobscúre desígnans, qui perféctus ex perfécto procédit. Illic Rex córporis púrpuram índuit; hic fons flumen circúmdat ac velut ámicit.

Agite ígitur, nóvaque ac stupénda vidéte mirácula: nempe iustítiæ solem in Iordáne lavántem, ignem aqua mersum, Deúmque minístro hómine sanctificátum.

Hódie omnis creatúra hymnis pérsonans clamat: Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Benedíctus qui omni témpore venit: non enim nunc primum ádvenit.

Ecquísnam iste est? dic clárius, oro te, beáte David: Deus Dóminus, et illúxit nobis. Nec David solum id prophéta dicit, verum étiam Paulus apóstolus, suo ei astípulans testimónio, in hæc verba ait: Appáruit grátia Dei, salutáris ómnibus homínibus, erúdiens nos. Non alíquibus, sed ómnibus: ómnibus namque, Iudǽis páriter ac Græcis, salútem per baptísmum elargítur, commúne univérsis benefícium baptísma propónens.

Agite, spectáte mirum novúmque dilúvium, maius præstantiúsque dilúvio, quod Noe tempóribus fuit. Illic enim dilúvii aqua humánum interémit genus; at hic baptísmi aqua, eius poténtia qui est baptizátus, mórtuos revocávit ad vitam. Colúmba illic, olívæ ramum ore ferens, Christi Dómini odóris designávit fragrántiam; hic autem Spíritus Sanctus, in colúmbæ spécie advéniens, Dóminum misericórdem osténdit.

RESPONSORIUM

Hódie nobis appáruit lumen de lúmine, quem Ioánnes baptizávit in Iordáne flúmine: * Ipsum crédimus natum ex María Vírgine.

Cæli apérti sunt super eum, et vox Patris audíta est. * Ipsum crédimus.

ORATIO

Orémus.

Deus, illuminátor ómnium géntium, da pópulis tuis perpétua pace gaudére, et illud córdibus nostris spléndidum lumen infúnde, quod patrum nostrórum méntibus aspersísti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky