7 ianuarii 2026

S. Raimundi de Penyafort, presbyteri
memoria ad libitum

Prope Barcinonem natus est circa annum 1175. Canonicus factus Ecclesiæ Barcinonensis, deinde inter Fratres Prædicatores ascitus est. Iussu Gregorii papæ IX corpus decretalium edidit. Supremus moderator sui Ordinis electus, optimis legibus illum rexit. Ex eius scriptis eminet Summa casuum pro pænitentiæ sacramento recte et fructuose administrando. Mortuus est anno 1275.
Communia pastorum: pro presbytero (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Magi vidéntes párvulum

eóa promunt múnera,

stratíque votis ófferunt

tus, myrrham et aurum régium.

Agnósce clara insígnia

virtútis ac regni tui,

Puer, cui trinam Pater

prædestinávit índolem:

Regem Deúmque annúntiant

thesáurus et fragrans odor

turis Sabǽi, at mýrrheus

pulvis sepúlcrum prǽdocet.

O sola magnárum úrbium

maior Bethlem, cui cóntigit

ducem salútis cǽlitus

incorporátum gígnere!

Hunc et prophétis téstibus

isdémque signatóribus

testátor et sator iubet

adíre regnum et cérnere:

Regnum quod ambit ómnia

dia et marína et térrea

a solis ortu ad éxitum

et tártara et cælum supra.

Iesu, tibi sit glória,

qui te revélas géntibus,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio
Vanitati creatura subiecta est … propter eum qui subiecit eam in spe (Rom 8, 20).
I

Dixi: « Custódiam vias meas, *

ut non delínquam in lingua mea;

ponam ori meo custódiam, *

donec consístit peccátor advérsum me ».

Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *

et dolor meus renovátus est.

Concáluit cor meum intra me, *

et in meditatióne mea exársit ignis.

Locútus sum in lingua mea: *

« Notum fac mihi, Dómine, finem meum;

et númerum diérum meórum quis est, *

ut sciam quam brevis sit vita mea ».

Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *

et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.

Etenim univérsa vánitas
omnis homo constitútus est. *

Etenim ut imágo pertránsit homo.

Etenim vánitas est et concitátur; *

thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Ant. Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *

Spes mea apud te est.

Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *

oppróbrium insipiénti ne ponas me.

Obmútui et non apériam os meum, *

quóniam tu fecísti.

Amove a me plagas tuas: *

ab ictu manus tuæ ego deféci.

In increpatiónibus, propter iniquitátem,
corripuísti hóminem, †

et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *

Etenim vánitas omnis homo.

Exáudi oratiónem meam, Dómine, *

et clamórem meum áuribus pércipe.

Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †

quóniam ádvena ego sum apud te, *

peregrínus sicut omnes patres mei.

Avértere a me, ut refrígerer, *

priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Ant. Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem
Qui gloriatur, in Domino glorietur (1 Cor 1, 31).

Quid gloriáris in malítia, *

qui potens es iniquitáte?

Tota die insídias cogitásti; *

lingua tua sicut novácula acúta,
qui facis dolum.

Dilexísti malítiam super benignitátem, †

mendácium magis quam loqui æquitátem. *

Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa.

Proptérea Deus déstruet te in finem; †

evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *

et radícem tuam de terra vivéntium.

Vidébunt iusti et timébunt *

et super eum ridébunt:

« Ecce homo, qui non pósuit Deum
refúgium suum, †

sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *

et præváluit in insídiis suis ».

Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †

Sperávi in misericórdia Dei *

in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †

et exspectábo nomen tuum,
quóniam bonum est, *

in conspéctu sanctórum tuórum.

Ant. Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Annuntiavérunt cæli iustítiam eius.

Et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

61, 1-11

Spiritus Domini super servum suum

Spíritus Dómini Dei super me,

eo quod únxerit Dóminus me;

ad annuntiándum læta mansuétis misit me,

ut medérer contrítis corde

et prædicárem captívis liberatiónem

et clausis apertiónem;

ut prædicárem annum placábilem Dómino

et diem ultiónis Deo nostro;

ut consolárer omnes lugéntes,

ut pónerem lugéntibus Sion

et darem eis corónam pro cínere,

óleum gáudii pro luctu,

pállium laudis pro spíritu mæróris.

Et vocabúntur Terebínthi iustítiæ

plantátio Dómini ad glorificándum.

Et ædificábunt desérta a sǽculo

et ruínas antíquas érigent,

et instaurábunt civitátes desértas,

dissipátas in generatióne et generatióne.

Et stabunt aliéni et pascent pécora vestra,

et fílii peregrinórum agrícolæ et vinitóres vestri erunt;

vos autem Sacerdótes Dómini vocabímini,

Minístri Dei nostri dicétur vobis;

fortitúdinem géntium comedétis

et in glória eárum superbiétis.

Pro confusióne eórum dúplici

et ignomínia laudábunt partem suam;

proptérea in terra sua duplícia possidébunt,

lætítia sempitérna erit eis.

Quia ego Dóminus díligens iudícium,

ódio habens rapínam et iniquitátem;

et dabo opus eórum in veritáte

et fœdus perpétuum fériam eis.

Et sciétur in géntibus semen eórum

et germen eórum in médio populórum;

omnes, qui víderint eos, cognóscent illos,

quia isti sunt semen, cui benedíxit Dóminus.

Gaudens gaudébo in Dómino,

et exsultábit ánima mea in Deo meo,

quia índuit me vestiméntis salútis

et induménto iustítiæ circúmdedit me,

quasi sponsum decorátum coróna

et quasi sponsam ornátam monílibus suis.

Sicut enim terra profert germen suum

et sicut hortus semen suum gérminat,

sic Dóminus Deus germinábit iustítiam

et laudem coram univérsis géntibus.

RESPONSORIUM

Is 61, 1; Io 8, 42

Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum læta mansuétis misit me; * Ut medérer contrítis corde et prædicárem captívis liberatiónem et clausis apertiónem.

Ego ex Deo procéssi et veni; neque enim a meípso veni, sed ille me misit. * Ut medérer.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Raimúndi presbýteri

(Monumenta Ord. Præd. Hist. 6, 2, Romæ 1901, pp. 84-85)

Deus dilectionis et pacis corda vestra pacificet

Si omnes qui pie volunt vívere in Christo, persecutiónem passúros prædicátor veritátis, non méntiens, vere dixit, nullus, ut árbitror, ab hac generalitáte excípitur, nisi qui sóbrie, iuste et pie vívere in hoc sǽculo aut néglegit aut non novit.

Vos autem absit ut in eórum número computémini quorum domus pacátæ sunt et quiétæ, secúræ, et non est virga Dómini super eos, qui ducunt in bono dies suos et in puncto ad inférna descéndent.

Vestra vero púritas ac píetas hoc merétur et éxigit, ut, quia accépti estis Deo et grati, ideóque usque ad sinceritátem pleníssimam crebris tunsiónibus vestra púritas expurgétur. Quod si duplicátur intérdum aut triplicátur super vos gládius, et hoc ipsum omne gáudium et amóris indícium existimári opórtet.

Gládius ex utráque parte acútus sunt foris pugnæ intúsque timóres; iste duplicátur aut triplicátur intérius, cum spíritus ille cállidus cum dolo atque blandíciis corda íntima inquiétat; et hæc quidem bellándi génera satis háctenus didicístis, alióquin ad illam pulchritúdinem pacis ac tranquillitátis intérnæ fúerat impossíbile perveníre.

Duplicátur autem extérius et triplicátur gládius, cum sine causa egréditur persecútio ecclesiástica circa spiritália, ubi gravióra sunt vúlnera máxime ab amícis.

Hæc est illa desiderábilis et beáta crux Christi, quam ille vere virílis Andréas gaudénti ánimo suscépit, in qua sola vas electiónis ásserit gloriándum.

Aspícite ítaque in auctórem fídei et conservatórem Iesum, qui innocentíssime passus est et a suis, atque cum scelerátis est deputátus; et, cálicem Dómini Iesu quam præclárum bibéntes, ágite grátias Dómino, bonórum ómnium largitóri.

Ipse autem Deus dilectiónis et pacis corda vestra pacíficet et iter vestrum accéleret, ut in abscóndito faciéi suæ a conturbatióne hóminum ínterim vos abscóndat, donec ad illam plenitúdinem introdúxerit et transplantáverit, ubi sedébitis æternáliter in pulchritúdine pacis et tabernáculis fidúciæ et in réquie opuléntiæ.

RESPONSORIUM

Doctrínæ suæ rádiis illustrávit sedéntes in ténebris: * Et caritátis ardóre vinctos in mendicitáte et ferro redémit.

Edúxit pérditos de via iniquitátis, liberávit a poténte páuperem. * Et caritátis.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui beátum Raimúndum presbýterum insígnis in peccatóres misericórdiæ virtúte decorásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, a peccáti servitúte solúti, quæ tibi sunt plácita líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky