5 ianuarii 2026

Feria secunda, Tempus Nativitatis, Hebdomada 2
Hebdomada 2 Psalterii

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

A solis ortus cárdine

adúsque terræ límitem

Christum canámus príncipem,

natum María Vírgine.

Beátus auctor sǽculi

servíle corpus índuit,

ut carne carnem líberans

non pérderet quod cóndidit.

Clausæ paréntis víscera

cæléstis intrat grátia;

venter puéllæ báiulat

secréta quæ non nóverat.

Domus pudíci péctoris

templum repénte fit Dei;

intácta nésciens virum

verbo concépit Fílium.

Eníxa est puérpera

quem Gábriel prædíxerat,

quem matris alvo géstiens

clausus Ioánnes sénserat.

Feno iacére pértulit,

præsépe non abhórruit,

parvóque lacte pastus est

per quem nec ales ésurit.

Gaudet chorus cæléstium

et ángeli canunt Deum,

palámque fit pastóribus

pastor, creátor ómnium.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini?

Psalmus 41 (42)
Desiderium Domini et templi eius
Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitæ (Ap 22, 17).

Quemádmodum desíderat cervus
ad fontes aquárum, *

ita desíderat ánima mea ad te, Deus.

Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum; *

quando véniam et apparébo ante fáciem Dei?

Fuérunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, *

dum dícitur mihi cotídie: « Ubi est Deus tuus? ».

Hæc recordátus sum et effúdi in me
ánimam meam; †

quóniam transíbam in locum
tabernáculi admirábilis *

usque ad domum Dei,

in voce exsultatiónis et confessiónis, *

multitúdinis festa celebrántis.

Quare tristis es, ánima mea, *

et quare conturbáris in me?

Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *

salutáre vultus mei et Deus meus.

In meípso ánima mea contristáta est; †

proptérea memor ero tui *

de terra Iordánis et Hermónim,
de monte Misar.

Abýssus abýssum ínvocat
in voce cataractárum tuárum; *

omnes gúrgites tui et fluctus tui
super me transiérunt.

In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, †

et nocte cánticum eius apud me est: *

orátio ad Deum vitæ meæ.

Dicam Deo: *

« Suscéptor meus es.

Quare oblítus es mei, †

et quare contristátus incédo, *

dum afflígit me inimícus? ».

Dum confringúntur ossa mea, †

exprobravérunt mihi, qui tríbulant me, *

dum dicunt mihi cotídie: « Ubi est Deus tuus? ».

Quare tristis es, ánima mea, *

et quare conturbáris in me?

Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *

salutáre vultus mei et Deus meus.

Ant. Quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini?

Ant. 2 Osténde nobis, Dómine, lucem miseratiónum tuárum.

Canticum
Supplicatio pro sancta civitate Ierusalem

Sir 36, 1-7. 13-16

Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum (Io 17, 3).

Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos *

et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum;

et immítte timórem tuum super gentes, *

quæ non exquisiérunt te,

ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, *

et enárrent magnália tua.

Alleva manum tuam super gentes aliénas, *

ut vídeant poténtiam tuam.

Sicut enim in conspéctu eórum
sanctificátus es in nobis, *

sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis,

ut cognóscant, sicut et nos cognóvimus, *

quóniam non est Deus præter te, Dómine.

Innova signa et ítera mirabília, *

glorífica manum et firma bráchium dextrum.

Cóngrega omnes tribus Iacob, *

et hereditábis eos sicut ab inítio.

Miserére plebi tuæ,
super quam invocátum est nomen tuum, *

et Israel, quem coæquásti primogénito tuo.

Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, *

Ierúsalem, loco requiéi tuæ.

Reple Sion maiestáte tua *

et glória tua templum tuum.

Ant. Osténde nobis, Dómine, lucem miseratiónum tuárum.

Ant. 3 Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli.

Psalmus 18 (19) A
Laus Domini rerum conditoris
Visitabit nos Oriens ex alto … ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79).

Cæli enárrant glóriam Dei, *

et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.

Dies diéi erúctat verbum, *

et nox nocti índicat sciéntiam.

Non sunt loquélæ neque sermónes, *

quorum non intellegántur voces:

in omnem terram exívit sonus eórum *

et in fines orbis terræ verba eórum.

Soli pósuit tabernáculum in eis, †

et ipse tamquam sponsus procédens
de thálamo suo, *

exsultávit ut gigas ad curréndam viam.

A fínibus cælórum egréssio eius †

et occúrsus eius usque ad fines eórum, *

nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Ant. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli.

LECTIO BREVIS

Sap 7, 26-27

Candor lucis ætérnæ est Sapiéntia et spéculum sine mácula Dei poténtiæ et imágo bonitátis illíus. Et, cum sit una, ómnia potest; et in se pérmanens ómnia ínnovat, et per generatiónes in ánimas sanctas se tránsferens amícos Dei et prophétas constítuit.

RESPONSORIUM BREVE

Notum fecit Dóminus, * Allelúia, allelúia. Notum.

Salutáre suum, * Allelúia, allelúia. Glória Patri. Notum.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Visitávit et fecit redemptiónem Dóminus plebis suæ.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Ad Benedictus, ant. Visitávit et fecit redemptiónem Dóminus plebis suæ.

PRECES

Laudémus Christum, qui factus est nobis sapiéntia a Deo, iustítia, sanctificátio et redémptio. Eum fidénter deprecémur:

Natívitas tua, Dómine, salvet nos.

Rex universórum, qui a pastóribus pannis involútus invéntus es,

fac nos paupertátis et simplicitátis tuæ sponte partícipes.

Natívitas tua, Dómine, salvet nos.

Dómine cæli, qui a thronis regálibus ad ima descendísti,

hómines doce fratres humilióris condiciónis honoráre.

Natívitas tua, Dómine, salvet nos.

Christe, lux ætérna, qui, carnem nostram assúmens, máculam non contraxísti,

fac ut fidéles, bonis terræ uténtes, mínime polluántur.

Natívitas tua, Dómine, salvet nos.

Sponse divíne Ecclésiæ tuæ, qui, ei astans, turris inexpugnábilis exsístis,

fac ut in ipsa ad salútem fidéles tui fírmiter persevérent.

Natívitas tua, Dómine, salvet nos.

Pater noster.

ORATIO

Deus, qui pópulo tuo, Unigéniti tui nativitáte, redemptiónis efféctum mirabíliter inchoásti, ita, quǽsumus, fídei fámulis tuis tríbue firmitátem, ut usque ad promíssum glóriæ prǽmium, ipso gubernánte, pervéniant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky