4 ianuarii 2026

DOMINICA II POST NATIVITATEM

II Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Christe, redémptor ómnium,

ex Patre, Patris Unice,

solus ante princípium

natus ineffabíliter,

Tu lumen, tu splendor Patris,

tu spes perénnis ómnium,

inténde quas fundunt preces

tui per orbem sérvuli.

Salútis auctor, récole

quod nostri quondam córporis,

ex illibáta Vírgine

nascéndo, formam súmpseris.

Hic præsens testátur dies,

currens per anni círculum,

quod solus a sede Patris

mundi salus advéneris;

Hunc cælum, terra, hunc mare,

hunc omne quod in eis est,

auctórem advéntus tui

laudat exsúltans cántico.

Nos quoque, qui sancto tuo

redémpti sumus sánguine,

ob diem natális tui

hymnum novum concínimus.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Illúxit nobis dies redemptiónis novæ, reparatiónis antíquæ, felicitátis ætérnæ.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25).

Dixit Dóminus Dómino meo: *

« Sede a dextris meis,

donec ponam inimícos tuos *

scabéllum pedum tuórum ».

Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *

domináre in médio inimicórum tuórum.

Tecum principátus in die virtútis tuæ, †

in splendóribus sanctis, *

ex útero ante lucíferum génui te.

Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *

« Tu es sacérdos in ætérnum
secúndum órdinem Melchísedech ».

Dóminus a dextris tuis, *

conquassábit in die iræ suæ reges.

De torrénte in via bibet, *

proptérea exaltábit caput.

Ant. Illúxit nobis dies redemptiónis novæ, reparatiónis antíquæ, felicitátis ætérnæ.

Ant. 2 Misit Dóminus misericórdiam suam et veritátem suam.

Psalmus 113 B (115)
Laus veri Dei
Conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero (1 Th 1, 9).

Non nobis, Dómine, non nobis, †

sed nómini tuo da glóriam *

super misericórdia tua et veritáte tua.

Quare dicent gentes: *

« Ubi est Deus eórum? ».

Deus autem noster in cælo, *

ómnia, quæcúmque vóluit, fecit.

Simulácra géntium argéntum et aurum, *

ópera mánuum hóminum.

Os habent et non loquéntur, *

óculos habent et non vidébunt.

Aures habent et non áudient, *

nares habent et non odorábunt.

Manus habent et non palpábunt, †

pedes habent et non ambulábunt; *

non clamábunt in gútture suo.

Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, *

et omnes, qui confídunt in eis.

Domus Israel sperávit in Dómino: *

adiutórium eórum et scutum eórum est.

Domus Aaron sperávit in Dómino: *

adiutórium eórum et scutum eórum est.

Qui timent Dóminum, speravérunt in Dómino: *

adiutórium eórum et scutum eórum est.

Dóminus memor fuit nostri *

et benedícet nobis:

benedícet dómui Israel, *

benedícet dómui Aaron,

benedícet ómnibus, qui timent Dóminum, *

pusíllis cum maióribus.

Adíciat Dóminus super vos, *

super vos et super fílios vestros.

Benedícti vos a Dómino, *

qui fecit cælum et terram.

Cæli, cæli sunt Dómino, *

terram autem dedit fíliis hóminum.

Non mórtui laudábunt te, Dómine, *

neque omnes, qui descéndunt in siléntium,

sed nos, qui vívimus, benedícimus Dómino *

ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Ant. Misit Dóminus misericórdiam suam et veritátem suam.

Ant. 3 In terris natus est nobis rex regum Dóminus: ecce iam venit nobis salus mundi, redémptio nostra, allelúia.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.

Canticum
De nuptiis Agni

Cf. Ap 19, 1-2. 5-7

Allelúia.

Salus et glória et virtus Deo nostro, *

(R. Allelúia.)

quia vera et iusta iudícia eius.

R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.

Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius *

(R. Allelúia.)

et qui timétis eum, pusílli et magni!

R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.

Quóniam regnávit Dóminus,
Deus noster omnípotens. *

(R. Allelúia.)

Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.

R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.

Quia venérunt núptiæ Agni, *

(R. Allelúia.)

et uxor eius præparávit se.

R. Allelúia (allelúia).

Ant. In terris natus est nobis rex regum Dóminus: ecce iam venit nobis salus mundi, redémptio nostra, allelúia.

LECTIO BREVIS

1 Io 1, 1-3

Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus et manus nostræ contrectavérunt, de verbo vitæ — et vita appáruit, et vídimus et testámur et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat coram Patre et appáruit nobis — quod vídimus et audívimus, annuntiámus et vobis, ut et vos communiónem habeátis nobíscum. Commúnio autem nostra est cum Patre et cum Fílio eius Iesu Christo.

RESPONSORIUM BREVE

Verbum caro factum est, * Allelúia, allelúia. Verbum.

Et habitávit in nobis. * Allelúia, allelúia. Glória Patri. Verbum.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Beáta víscera, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium, et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Ad Magnificat, ant. Beáta víscera, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium, et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum.

PRECES

Christum iubilántes celebrémus, in cuius nativitáte ángeli pacem mundo nuntiavérunt, et devótis ánimis exorémus:

Natívitas tua pacem cunctis áfferat.

Reple, Dómine, ómnibus bonis Ecclésiam tuam,

quam nativitátis tuæ mystério consoláris.

Natívitas tua pacem cunctis áfferat.

Qui princeps pastórum venísti et nostrárum epíscopus animárum,

papam et epíscopos nostros fidéles redde dispensatóres multifórmis grátiæ tuæ.

Natívitas tua pacem cunctis áfferat.

Rex æternitátis, qui, nascens, brevi vitæ spátio circumscríbi et hóminum vicissitúdines experíri voluísti,

nos cadúcos et mortáles æternitátis tuæ redde consórtes.

Natívitas tua pacem cunctis áfferat.

Qui, a sǽculis exspectátus, in plenitúdine témporis venísti,

manifésta præséntiam tuam iis, qui adhuc te exspéctant.

Natívitas tua pacem cunctis áfferat.

Qui, caro factus, humánam substántiam, morte corrúptam restaurásti,

defúnctis tuam plenam restauratiónem concéde.

Natívitas tua pacem cunctis áfferat.

Pater noster.

ORATIO

Omnípotens sempitérne Deus, fidélium splendor animárum, dignáre mundum glória tua implére benígnus, et cunctis pópulis appáre per tui lúminis claritátem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky