3 ianuarii 2026

Sabbatum, Tempus Nativitatis, Hebdomada 1
Hebdomada 1 Psalterii

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Candor ætérnæ Deitátis alme,

Christe, tu lumen, vénia atque vita

ádvenis, morbis hóminum medéla,

porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum

cǽlicum carmen, nova sæcla dicens,

glóriam Patri, generíque nostro

gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,

Vírginis fructus sine labe sanctæ,

Christe, iam mundo potiáris omni,

semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,

unus e nobis, caro nostra factus;

ínnova mentes, trahe caritátis

péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,

ángelis læto sociátus ore,

et Patri tecum parilíque Amóri

cántica laudis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Psalmus 104 (105)
Dominus promissionibus fidelis
Apostoli gentibus manifestant mirabilia Dei in adventu eius (S. Athanasius).
I

Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, *

annuntiáte inter gentes ópera eius.

Cantáte ei et psállite ei, *

meditámini in ómnibus mirabílibus eius.

Laudámini in nómine sancto eius, *

lætétur cor quæréntium Dóminum.

Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, *

quǽrite fáciem eius semper.

Mementóte mirabílium eius, quæ fecit, *

prodígia eius et iudícia oris eius:

semen Abraham, servi eius, *

fílii Iacob, elécti eius.

Ipse Dóminus Deus noster; *

in univérsa terra iudícia eius.

Memor fuit in sǽculum testaménti sui, *

verbi, quod mandávit in mille generatiónes,

quod dispósuit cum Abraham, *

et iuraménti sui ad Isaac.

Et státuit illud Iacob in præcéptum *

et Israel in testaméntum ætérnum

dicens: « Tibi dabo terram Chánaan *

funículum hereditátis vestræ ».

Cum essent número brevi, *

paucíssimi et peregríni in ea

et pertransírent de gente in gentem *

et de regno ad pópulum álterum,

non permísit hóminem nocére eis *

et corrípuit pro eis reges:

« Nolíte tángere christos meos *

et in prophétis meis nolíte malignári ».

Ant. Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

II

Et vocávit famem super terram *

et omne báculum panis contrívit.

Misit ante eos virum, *

in servum venúmdatus est Ioseph.

Strinxérunt in compédibus pedes eius, *

in ferrum intrávit collum eius,

donec veníret verbum eius, *

elóquium Dómini purgáret eum.

Misit rex et solvit eum, *

princeps populórum, et dimísit eum;

constítuit eum dóminum domus suæ *

et príncipem omnis possessiónis suæ,

ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum *

et senes eius prudéntiam docéret.

Ant. Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

III

Et intrávit Israel in Ægýptum, *

et Iacob peregrínus fuit in terra Cham.

Et auxit pópulum suum veheménter *

et confortávit eum super inimícos eius.

Convértit cor eórum, ut odírent pópulum eius *

et dolum fácerent in servos eius.

Misit Móysen servum suum, *

Aaron, quem elégit.

Pósuit in eis verba signórum suórum *

et prodigiórum in terra Cham.

Misit ténebras et obscurávit, *

et restitérunt sermónibus eius.

Convértit aquas eórum in sánguinem *

et occídit pisces eórum.

Edidit terra eórum ranas *

in penetrálibus regum ipsórum.

Dixit, et venit cœnomýia *

et scínifes in ómnibus fínibus eórum.

Pósuit plúvias eórum grándinem, *

ignem comburéntem in terra ipsórum.

Et percússit víneas eórum et ficúlneas eórum *

et contrívit lignum fínium eórum.

Dixit, et venit locústa *

et bruchus, cuius non erat númerus,

et comédit omne fenum in terra eórum *

et comédit fructum terræ eórum.

Et percússit omne primogénitum in terra eórum, *

primítias omnis róboris eórum.

Et edúxit eos cum argénto et auro; *

et non erat in tríbubus eórum infírmus.

Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, *

quia incúbuit timor eórum super eos.

Expándit nubem in protectiónem *

et ignem, ut lucéret eis per noctem.

Petiérunt, et venit cotúrnix, *

et pane cæli saturávit eos.

Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ, *

abiérunt in sicco flúmina.

Quóniam memor fuit verbi sancti sui *

ad Abraham púerum suum.

Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, *

eléctos suos in lætítia.

Et dedit illis regiónes géntium, *

et labóres populórum possedérunt,

ut custódiant iustificatiónes eius *

et leges eius servent.

Ant. Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

Fílius Dei venit, et dedit nobis sensum.

Ut cognoscámus verum Deum.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Colossénses

3, 5-16

Vita novi hominis

Fratres: Mortificáte membra, quæ sunt super terram: fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam, et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus, propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis; in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis. Nunc autem depónite et vos ómnia, iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro; nolíte mentíri ínvicem, qui exuístis vos véterem hóminem cum áctibus eius et induístis novum, eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem eius, qui creávit eum, ubi non est Græcus et Iudǽus, circumcísio et præpútium, bárbarus, Scytha, servus, liber, sed ómnia et in ómnibus Christus.

Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem, quod est vínculum perfectiónis. Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.

Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo.

RESPONSORIUM

Cf. Gal 3, 27-28

Quicúmque in Christo baptizáti sumus, Christum indúimus: * Omnes enim nos unus sumus in Christo Iesu Dómino nostro.

Non est Iudǽus neque Græcus, non est servus neque liber, non est másculus neque fémina. * Omnes.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 17, 7-9: CCL 36, 174-175)

Geminum caritatis præceptum

Venit ipse Dóminus, caritátis doctor, caritáte plenus, brévians, sicut de illo prædíctum est, verbum super terram, et osténdit in duóbus præcéptis caritátis pendére legem et prophétas.

Quæ sunt illa duo præcépta, fratres, recólite mecum. Notíssima enim esse debent, nec modo tantum veníre in mentem, cum commemorántur a nobis, sed deléri numquam debent de córdibus vestris. Semper omníno cogitáte diligéndum esse Deum et próximum: Deum ex toto corde, ex tota ánima, et ex tota mente; et próximum tamquam seípsum.

Hæc semper cogitánda, hæc meditánda, hæc retinénda, hæc agénda, hæc implénda sunt. Dei diléctio prior est órdine præcipiéndi, próximi autem diléctio prior est órdine faciéndi. Neque enim qui tibi præcíperet dilectiónem istam in duóbus præcéptis, prius tibi commendáret próximum, et póstea Deum, sed prius Deum, póstea próximum.

Tu autem, quia Deum nondum vides, diligéndo próximum promeréris quem vídeas; diligéndo próximum purgas óculum ad vidéndum Deum, evidénter Ioánne dicénte: Si fratrem quem vides non díligis, Deum quem non vides quómodo dilígere póteris?

Ecce dícitur tibi: Dílige Deum. Si dicas mihi: Osténde mihi quem díligam, quid respondébo, nisi quod ait ipse Ioánnes: Deum nemo vidit umquam? Et ne te aliénum omníno a Deo vidéndo esse arbitréris: Deus, inquit, cáritas est; et qui manet in caritáte, in Deo manet. Dílige ergo próximum, et intuére in te unde díligis próximum; ibi vidébis, ut póteris, Deum.

Incipe ergo dilígere próximum. Frange esuriénti panem tuum, et egénum sine tecto induc in domum tuam; si víderis nudum, vesti, et domésticos séminis tui ne despéxeris.

Fáciens autem ista, quid consequéris? Tunc erúmpet velut matutína lux tua. Lux tua Deus tuus est, tibi matutína, quia post noctem sǽculi tibi véniet; nam ille nec óritur, nec óccidit, quia semper manet.

Diligéndo próximum, et curam habéndo de próximo tuo, iter agis. Quo iter agis, nisi ad Dóminum Deum, ad eum, quem dilígere debémus ex toto corde, ex tota ánima, ex tota mente? Ad Dóminum enim nondum pervénimus, sed próximum nobíscum habémus. Porta ergo eum, cum quo ámbulas, ut ad eum pervénias, cum quo manére desíderas.

RESPONSORIUM

1 Io 4, 10-11. 16

Deus diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. * Si sic Deus diléxit nos, et nos debémus altérutrum dilígere.

Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis. * Si sic.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui, per beátum sacræ Vírginis partum, Fílii tui carnem humánis fecísti præiudíciis non tenéri, præsta, quǽsumus, ut, huius creatúræ novitáte suscépti, vetustátis antíquæ contágiis exuámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky