Vesperæ
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Christe, redémptor ómnium,
ex Patre, Patris Unice,
solus ante princípium
natus ineffabíliter,
Tu lumen, tu splendor Patris,
tu spes perénnis ómnium,
inténde quas fundunt preces
tui per orbem sérvuli.
Salútis auctor, récole
quod nostri quondam córporis,
ex illibáta Vírgine
nascéndo, formam súmpseris.
Hic præsens testátur dies,
currens per anni círculum,
quod solus a sede Patris
mundi salus advéneris;
Hunc cælum, terra, hunc mare,
hunc omne quod in eis est,
auctórem advéntus tui
laudat exsúltans cántico.
Nos quoque, qui sancto tuo
redémpti sumus sánguine,
ob diem natális tui
hymnum novum concínimus.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.
Beátus, qui intéllegit de egéno, *
in die mala liberábit eum Dóminus.
Dóminus servábit eum et vivificábit eum †
et beátum fáciet eum in terra *
et non tradet eum in ánimam inimicórum eius.
Dóminus opem feret illi super lectum dolóris eius; *
univérsum stratum eius versábis
in infirmitáte eius.
Ego dixi: « Dómine, miserére mei; *
sana ánimam meam, quia peccávi tibi ».
Inimíci mei dixérunt mala mihi: *
« Quando moriétur, et períbit nomen eius? ».
Et si ingrediebátur, ut visitáret, vana loquebátur; †
cor eius congregábat iniquitátem sibi, *
egrediebátur foras et detrahébat.
Simul advérsum me susurrábant
omnes inimíci mei; *
advérsum me cogitábant mala mihi:
« Malefícium effúsum est in eo; *
et, qui decúmbit, non adíciet ut resúrgat ».
Sed et homo pacis meæ, in quo sperávi, *
qui edébat panem meum,
levávit contra me calcáneum.
Tu autem, Dómine, miserére mei *
et resúscita me, et retríbuam eis.
In hoc cognóvi quóniam voluísti me, *
quia non gaudébit inimícus meus super me;
me autem propter innocéntiam suscepísti *
et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum.
Benedíctus Dóminus Deus Israel *
a sǽculo et usque in sǽculum. Fiat, fiat.
Ant. Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.
Ant. 2 Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.
Deus est nobis refúgium et virtus, *
adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
et transferéntur montes in cor maris.
Fremant et intuméscant aquæ eius, *
conturbéntur montes in elatióne eius.
Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
sancta tabernácula Altíssimi.
Deus in médio eius, non commovébitur; *
adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
dedit vocem suam, liquefácta est terra.
Dóminus virtútum nobíscum, *
refúgium nobis Deus Iacob.
Veníte et vidéte ópera Dómini, *
quæ pósuit prodígia super terram.
Auferet bella usque ad finem terræ, †
arcum cónteret et confrínget arma *
et scuta combúret igne.
Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: *
exaltábor in géntibus et exaltábor in terra.
Dóminus virtútum nobíscum, *
refúgium nobis Deus Iacob.
Ant. Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.
Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.
Ap 15, 3-4
Magna et mirabília ópera tua, *
Dómine Deus omnípotens;
iustæ et veræ viæ tuæ, *
Rex géntium!
Quis non timébit, Dómine, *
et glorificábit nomen tuum?
Quia solus Sanctus, †
quóniam omnes gentes vénient
et adorábunt in conspéctu tuo, *
quóniam iudícia tua manifestáta sunt.
Ant. Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.
LECTIO BREVIS
Col 1, 13-15
Erípuit nos Deus de potestáte tenebrárum et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ, in quo habémus redemptiónem, remissiónem peccatórum; qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ.
RESPONSORIUM BREVE
Verbum caro factum est, * Allelúia, allelúia. Verbum.
Et habitávit in nobis. * Allelúia, allelúia. Glória Patri. Verbum.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Magnificat, ant. Qui fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cælórum.
Lc 1, 46-55
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Ad Magnificat, ant. Qui fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cælórum.
PRECES
Deus, multifáriam loquens pátribus nostris in prophétis, novíssime locútus est nobis in Fílio suo. Eius misericórdiam implorémus, dicéntes:
Kýrie, eléison.
Pro Ecclésia tua sancta,
ut fílii tui fidéliter fortitérque confiteántur nomen Salvatóris.
Kýrie, eléison.
Pro evangelizántibus,
ut operárii a te missi cum omni fidúcia prǽdicent géntibus nomen Salvatóris.
Kýrie, eléison.
Pro frátribus nostris infírmis,
ut sanitátem obtíneant invocántes nomen Salvatóris.
Kýrie, eléison.
Pro christiánis persecutióni obnóxiis,
ut iniúrias patiénter sustíneant propter nomen Salvatóris.
Kýrie, eléison.
Pro frátribus nostris, qui culpa hóminum obiérunt,
ut tua misericórdia vitam consequántur.
Kýrie, eléison.
Pater noster.
ORATIO
Deus, qui Ecclésiam tuam beatórum Basilíi et Gregórii exémplis et doctrínis dignátus es illustráre, concéde, quǽsumus, ut tuam discámus in humilitáte veritátem, et eam in caritáte fidéliter operémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky