2. Augusti 2024

S. Petri Iuliani Eymard, presbyteri
memoria ad libitum

Natus est in oppido La Mure, in Gallia, anno 1811. Sacerdotio auctus et pastorali curæ per aliquot annos addictus, Societatem Mariæ ingressus est. Eximius eucharistici mystérii cultor, religiosorum, tum virorum cum mulierum, congregationes ad cultum eucharisticum intendentes instituit, atque ad fovendum apud cuiusvis condicionis gentes amorem erga sanctam Eucharistiam plurima atque aptissima duxit incepta. Mortuus est die prima mensis augusti 1868, in oppido natali.
Communia pastorum: pro presbytero (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Plasmátor hóminis, Deus,

qui, cuncta solus órdinans,

humum iubes prodúcere

reptántis et feræ genus;

Qui magna rerum córpora,

dictu iubéntis vívida,

ut sérviant per órdinem

subdens dedísti hómini:

Repélle a servis tuis

quicquid per immundítiam

aut móribus se súggerit,

aut áctibus se intérserit.

Da gaudiórum prǽmia,

da gratiárum múnera;

dissólve litis víncula,

astrínge pacis fœ́dera.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.

Psalmus 40 (41)
Infirmi oratio
Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum (Mc 14, 18).

Beátus, qui intéllegit de egéno, *

in die mala liberábit eum Dóminus.

Dóminus servábit eum et vivificábit eum †

et beátum fáciet eum in terra *

et non tradet eum in ánimam inimicórum eius.

Dóminus opem feret illi super lectum dolóris eius; *

univérsum stratum eius versábis
in infirmitáte eius.

Ego dixi: « Dómine, miserére mei; *

sana ánimam meam, quia peccávi tibi ».

Inimíci mei dixérunt mala mihi: *

« Quando moriétur, et períbit nomen eius? ».

Et si ingrediebátur, ut visitáret, vana loquebátur; †

cor eius congregábat iniquitátem sibi, *

egrediebátur foras et detrahébat.

Simul advérsum me susurrábant
omnes inimíci mei; *

advérsum me cogitábant mala mihi:

« Malefícium effúsum est in eo; *

et, qui decúmbit, non adíciet ut resúrgat ».

Sed et homo pacis meæ, in quo sperávi, *

qui edébat panem meum,
levávit contra me calcáneum.

Tu autem, Dómine, miserére mei *

et resúscita me, et retríbuam eis.

In hoc cognóvi quóniam voluísti me, *

quia non gaudébit inimícus meus super me;

me autem propter innocéntiam suscepísti *

et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum.

Benedíctus Dóminus Deus Israel *

a sǽculo et usque in sǽculum. Fiat, fiat.

Ant. Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.

Ant. 2 Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.

Psalmus 45 (46)
Deus refugium et virtus
Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus (Mt 1, 23).

Deus est nobis refúgium et virtus, *

adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.

Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *

et transferéntur montes in cor maris.

Fremant et intuméscant aquæ eius, *

conturbéntur montes in elatióne eius.

Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *

sancta tabernácula Altíssimi.

Deus in médio eius, non commovébitur; *

adiuvábit eam Deus mane dilúculo.

Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *

dedit vocem suam, liquefácta est terra.

Dóminus virtútum nobíscum, *

refúgium nobis Deus Iacob.

Veníte et vidéte ópera Dómini, *

quæ pósuit prodígia super terram.

Auferet bella usque ad finem terræ, †

arcum cónteret et confrínget arma *

et scuta combúret igne.

Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: *

exaltábor in géntibus et exaltábor in terra.

Dóminus virtútum nobíscum, *

refúgium nobis Deus Iacob.

Ant. Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

Canticum
Hymnus adorationis

Ap 15, 3-4

Magna et mirabília ópera tua, *

Dómine Deus omnípotens;

iustæ et veræ viæ tuæ, *

Rex géntium!

Quis non timébit, Dómine, *

et glorificábit nomen tuum?

Quia solus Sanctus, †

quóniam omnes gentes vénient
et adorábunt in conspéctu tuo, *

quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Ant. Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

LECTIO BREVIS

Rom 15, 1-3

Debémus nos firmióres imbecillitátes infirmórum sustinére, et non nobis placére. Unusquísque nostrum próximo pláceat in bonum ad ædificatiónem; étenim Christus non sibi plácuit, sed sicut scriptum est: Impropéria improperántium tibi cecidérunt super me.

RESPONSORIUM BREVE

Christus diléxit nos et lavit nos * In sánguine suo. Christus.

Et fecit nos Deo regnum et sacerdótium. * In sánguine suo. Glória Patri. Christus.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Suscépit nos Dóminus púeros suos, recordátus misericórdiæ suæ.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Ad Magnificat, ant. Suscépit nos Dóminus púeros suos, recordátus misericórdiæ suæ.

PRECES

Benedíctus Deus, qui propítius vota egéntium intuétur et esuriéntes replet bonis; fidénter ígitur ei supplicémus:

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Dómine, Pater noster clementíssime, te rogámus pro doléntibus membris Ecclésiæ tuæ,

quorum caput, in ligno crucis suspénsum, sacrifícium vespertínum consummávit.

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Solve compedítos, illúmina cæcos,

pupíllos et víduas súscipe.

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Tuam fidéles omnes índue armatúram,

ut advérsus insídias diáboli consístere possint.

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Nobis, Dómine, miséricors adésto in hora éxitus nostri,

ut fidéles inveniámur et in tua pace ex hoc mundo transeámus.

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Educ defúnctos in lucem, quam inhábitas,

ut te conspíciant in ætérnum.

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Pater noster.

ORATIO

Deus, qui sanctum Petrum Iuliánum, erga sacra mystéria Córporis et Sánguinis Fílii tui dilectióne decorásti mirífica, concéde propítius, ut, quam ille ex hoc divíno percépit pinguédinem, eándem et nos percípere mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2023 J. Vidéky