Psalmus {r:Ps}98 (99){/r}
Sanctus Dominus Deus noster
Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es (S. Athanasius).

{v}1{/v}Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli;{x}

sedet super chérubim, moveátur terra.

{v}2{/v}Dóminus in Sion magnus{x}

et excélsus super omnes pópulos.

{v}3{/v}Confiteántur nómini tuo magno et terríbili,{x}

quóniam sanctum est.

{v}4{/v}Rex potens iudícium díligit:{+}

tu statuísti, quæ recta sunt,{x}

iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.

{v}5{/v}Exaltáte Dóminum Deum nostrum{+}

et adoráte ad scabéllum pedum eius,{x}

quóniam sanctus est.

{v}6{/v}Móyses et Aaron in sacerdótibus eius{x}

et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.

Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos,{x}

{v}7{/v}in colúmna nubis loquebátur ad eos.

Custodiébant testimónia eius{x}

et præcéptum, quod dedit illis.

{v}8{/v}Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos;{+}

Deus, tu propítius fuísti eis,{x}

ulcíscens autem adinventiónes eórum.

{v}9{/v}Exaltáte Dóminum Deum nostrum{+}

et adoráte ad montem sanctum eius,{x}

quóniam sanctus Dóminus Deus noster.

HTML © Juraj Vidéky