Psalmus {r:Ps}95 (96){/r}
Dominus rex et iudex omnis terræ
I
Cantabant quasi canticum novum ante sedem in conspectu Agni (Cf. Ap 14, 3).

{v}1{/v}Cantáte Dómino cánticum novum,{x}

cantáte Dómino, omnis terra.

{v}2{/v}Cantáte Dómino, benedícite nómini eius,{x}

annuntiáte de die in diem salutáre eius.

{v}3{/v}Annuntiáte inter gentes glóriam eius,{x}

in ómnibus pópulis mirabília eius.

{v}4{/v}Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis,{x}

terríbilis est super omnes deos.

{v}5{/v}Quóniam omnes dii géntium inánia,{x}

Dóminus autem cælos fecit.

{v}6{/v}Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius,{x}

poténtia et decor in sanctuário eius.

II

{v}7{/v}Afférte Dómino, famíliæ populórum,{+}

afférte Dómino glóriam et poténtiam,{x}

{v}8{/v}afférte Dómino glóriam nóminis eius.

Tóllite hóstias et introíte in átria eius,{x}

{v}9{/v}adoráte Dóminum in splendóre sancto.

Contremíscite a fácie eius, univérsa terra,{x}

{v}10{/v}dícite in géntibus: «Dóminus regnávit!».

Etenim corréxit orbem terræ, qui non commovébitur;{x}

iudicábit pópulos in æquitáte.

{v}11{/v}Læténtur cæli et exsúltet terra,{+}

sonet mare et plenitúdo eius;{x}

{v}12{/v}gaudébunt campi et ómnia, quæ in eis sunt.

Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum{+}

{v}13{/v}a fácie Dómini, quia venit,{x}

quóniam venit iudicáre terram.

Iudicábit orbem terræ in iustítia{x}

et pópulos in veritáte sua.

HTML © Juraj Vidéky