{z95}Psalmum de psalterio uti (psalmum 23 [24], 66 [67], vel 99 [100]).{/z95}
Psalmus {r:Ps}94 (95){/r}
Invitatio ad laudem Dei
Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud «hodie» vocatur (Hebr 3, 13).

{v}1{/v}Veníte, exsultémus Dómino;{x}

iubilémus Deo salutári nostro.

{v}2{/v}Præoccupémus fáciem eius in confessióne{x}

et in psalmis iubilémus ei.

{v}3{/v}Quóniam Deus magnus Dóminus,{x}

et rex magnus super omnes deos.

{v}4{/v}Quia in manu eius sunt profúnda terræ,{x}

et altitúdines móntium ipsíus sunt.

{v}5{/v}Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud,{x}

et siccam manus eius formavérunt.

{v}6{/v}Veníte, adorémus et procidámus,{x}

et génua flectámus ante Dóminum qui fecit nos,

{v}7{/v}quia ipse est Deus noster,{x}

et nos populus páscuæ eius et oves manus eius.

{v}8{/v}Utinam hódie vocem eius audiátis:{x}

«Nolíte obduráre corda vestra,

{v}9{/v}sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto,{+}

ubi tentavérunt me patres vestri:{x}

probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.

{v}10{/v}Quadragínta annis tǽduit me generatiónis illíus,{x}

et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti.

{v}11{/v}Et ipsi non cognovérunt vias meas;{+}

ídeo iurávi in ira mea:{x}

Non introíbunt in réquiem meam».

HTML © Juraj Vidéky