Psalmus {r:Ps}93 (94){/r}
Dominus iustorum ultor
Vindex est Dominus de his omnibus: … non enim vocavit nos Deus in immunditia, sed in sanctificatione (Cf. 1 Th 4, 6-7)
I

{v}1{/v}Deus ultiónum, Dómine,{x}

Deus ultiónum, effúlge.

{v}2{/v}Exaltáre, qui iúdicas terram,{x}

redde retributiónem supérbis.

{v}3{/v}Usquequo peccatóres, Dómine,{x}

úsquequo peccatóres exsultábunt?

{v}4{/v}Effabúntur et loquéntur protérva,{x}

gloriabúntur omnes, qui operántur iniquitátem.

{v}5{/v}Pópulum tuum, Dómine, humíliant{x}

et hereditátem tuam vexant.

{v}6{/v}Víduam et ádvenam interfíciunt{x}

et pupíllos occídunt.

{v}7{/v}Et dixérunt: «Non vidébit Dóminus,{x}

nec intélleget Deus Iacob».

{v}8{/v}Intellégite, insipiéntes in pópulo,{x}

et, stulti, quando sapiétis?

{v}9{/v}Qui plantávit aurem, non áudiet,{x}

aut qui finxit óculum, non respíciet?

{v}10{/v}Qui córripit gentes, non árguet,{x}

qui docet hóminem sciéntiam?

{v}11{/v}Dóminus scit cogitatiónes hóminum{x}

quóniam vanæ sunt.

II

{v}12{/v}Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine,{x}

et de lege tua docúeris eum,

{v}13{/v}ut mítiges ei a diébus malis,{x}

donec fodiátur peccatóri fóvea.

{v}14{/v}Quia non repéllet Dóminus plebem suam{x}

et hereditátem suam non derelínquet.

{v}15{/v}Quia ad iustítiam revertétur iudícium,{x}

et sequéntur illam omnes, qui recto sunt corde.

{v}16{/v}Quis consúrget mihi advérsus malignántes,{x}

aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem?

{v}17{/v}Nisi quia Dóminus adiúvit me,{x}

paulo minus habitásset in loco siléntii ánima mea.

{v}18{/v}Si dicébam: «Motus est pes meus»,{x}

misericórdia tua, Dómine, sustentábat me.

{v}19{/v}In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo,{x}

consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.

{v}20{/v}Numquid sociábitur tibi sedes iniquitátis,{x}

quæ fingit moléstiam contra præcéptum?

{v}21{/v}Irruunt in ánimam iusti{x}

et sánguinem innocéntem condémnant.

{v}22{/v}Et factus est mihi Dóminus in præsídium{x}

et Deus meus in rupem refúgii mei;

{v}23{/v}et reddet illis iniquitátem ipsórum,{+}

et in malítia eórum dispérdet eos,{x}

{v}24{/v}dispérdet illos Dóminus Deus noster.

HTML © Juraj Vidéky