Psalmus {r:Ps}91 (92){/r}
Laus Domini creatoris
Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti (S. Athanasius).
I

{v}2{/v}Bonum est confitéri Dómino{x}

et psállere nómini tuo, Altíssime,

{v}3{/v}annuntiáre mane misericórdiam tuam{x}

et veritátem tuam per noctem,

{v}4{/v}in decachórdo et psaltério,{x}

cum cántico in cíthara.

{v}5{/v}Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua,{x}

et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.

{v}6{/v}Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine:{x}

nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.

{v}7{/v}Vir insípiens non cognóscet,{x}

et stultus non intélleget hæc.

{v}8{/v}Cum germináverint peccatóres sicut fenum,{x}

et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,

hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi;{x}

{v}9{/v}tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine.

II

{v}10{/v}Quóniam ecce inimíci tui, Dómine,{+}

quóniam ecce inimíci tui períbunt,{x}

et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.

{v}11{/v}Exaltábis sicut unicórnis cornu meum,{x}

perfúsus sum óleo úberi.

{v}12{/v}Et despíciet óculus meus inimícos meos,{x}

et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.

{v}13{/v}Iustus ut palma florébit,{x}

sicut cedrus Líbani succréscet.

{v}14{/v}Plantáti in domo Dómini,{x}

in átriis Dei nostri florébunt.

{v}15{/v}Adhuc fructus dabunt in senécta,{x}

úberes et bene viréntes erunt,

{v}16{/v}ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum,{x}

et non est iníquitas in eo.

HTML © Juraj Vidéky