Psalmus {r:Ps}89 (90){/r}
Sit splendor Domini super nos
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus (2 Petr 3, 8).

{v}1{/v}Dómine, refúgium factus es nobis{x}

a generatióne in generatiónem.

{v}2{/v}Priúsquam montes nasceréntur{+}

aut gignerétur terra et orbis,{x}

a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus.

{v}3{/v}Redúcis hóminem in púlverem;{x}

et dixísti: «Revertímini, fílii hóminum».

{v}4{/v}Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit,{x}

et custódia in nocte.

{v}5{/v}Auferes eos, sómnium erunt:{x}

{v}6{/v}mane sicut herba succréscens,

mane floret et crescit,{x}

véspere décidit et aréscit.

{v}7{/v}Quia defécimus in ira tua{x}

et in furóre tuo turbáti sumus.

{v}8{/v}Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo,{x}

occúlta nostra in illuminatióne vultus tui.

{v}9{/v}Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua,{x}

consúmpsimus ut suspírium annos nostros.

{v}10{/v}Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni{x}

aut in valéntibus octogínta anni,

et maior pars eórum labor et dolor,{x}

quóniam cito tránseunt, et avolámus.

{v}11{/v}Quis novit potestátem iræ tuæ{x}

et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?

{v}12{/v}Dinumeráre dies nostros sic doce nos,{x}

ut inducámus cor ad sapiéntiam.

{v}13{/v}Convértere, Dómine, úsquequo?{x}

Et deprecábilis esto super servos tuos.

{v}14{/v}Reple nos mane misericórdia tua,{x}

et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.

{v}15{/v}Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti,{x}

pro annis, quibus vídimus mala.

{v}16{/v}Appáreat servis tuis opus tuum{x}

et decor tuus fíliis eórum.

{v}17{/v}Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos,{+}

et ópera mánuum nostrárum confírma super nos{x}

et opus mánuum nostrárum confírma.

HTML © Juraj Vidéky