Psalmus {r:Ps}9 A (9){/r}
Gratiarum actio pro victoria
Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.
I

{v}2{/v}Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo,{x}

narrábo ómnia mirabília tua.

{v}3{/v}Lætábor et exsultábo in te,{x}

psallam nómini tuo, Altíssime.

{v}4{/v}Cum convertúntur inimíci mei retrórsum,{x}

infirmántur et péreunt a fácie tua.

{v}5{/v}Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam,{x}

sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

{v}6{/v}Increpásti gentes, perdidísti ímpium,{x}

nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

{v}7{/v}Inimíci defecérunt, solitúdines sempitérnæ factæ sunt;{x}

et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis.

{v}8{/v}Dóminus autem in ætérnum sedébit,{x}

parávit in iudícium thronum suum

{v}9{/v}et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia,{x}

iudicábit pópulos in æquitáte.

{v}10{/v}Et erit Dóminus refúgium opprésso,{x}

refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

{v}11{/v}Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum,{x}

quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

II

{v}12{/v}Psállite Dómino, qui hábitat in Sion;{x}

annuntiáte inter gentes stúdia eius.

{v}13{/v}Quóniam requírens sánguinem recordátus est eórum,{x}

non est oblítus clamórem páuperum.

{v}14{/v}Miserére mei, Dómine;{+}

vide afflictiónem meam de inimícis meis,{x}

qui exáltas me de portis mortis,

{v}15{/v}ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion,{x}

exsúltem in salutári tuo.

{v}16{/v}Infíxæ sunt gentes in fóvea, quam fecérunt;{+}

in láqueo isto, quem abscondérunt,{x}

comprehénsus est pes eórum.

{v}17{/v}Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens;{x}

in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.

{v}18{/v}Converténtur peccatóres in inférnum,{x}

omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

{v}19{/v}Quóniam non in finem oblívio erit páuperis;{x}

exspectátio páuperum non períbit in ætérnum.

{v}20{/v}Exsúrge, Dómine, non confortétur homo;{x}

iudicéntur gentes in conspéctu tuo.

{v}21{/v}Constítue, Dómine, terrórem super eos,{x}

sciant gentes quóniam hómines sunt.

HTML © Juraj Vidéky