Psalmus {r:Ps}88 (89), 2-30{/r}
Misericordiæ Domini super domum David
Psalmus {r:Ps}88 (89), 2-38{/r}
Misericordiæ Domini super domum David
Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum (Act 13, 22. 23).
I

{v}2{/v}Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo,{x}

in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

{v}3{/v}Quóniam dixísti:{+}

«In ætérnum misericórdia ædificábitur»,{x}

in cælis firmábitur véritas tua.

{v}4{/v}«Dispósui testaméntum elécto meo,{x}

iurávi David servo meo:

{v}5{/v}Usque in ætérnum confirmábo semen tuum{x}

et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam».

{v}6{/v}Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine,{x}

étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

{v}7{/v}Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino,{x}

símilis erit Dómino in fíliis Dei?

{v}8{/v}Deus, metuéndus in consílio sanctórum,{x}

magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt.

{v}9{/v}Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi?{x}

Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

{v}10{/v}Tu domináris supérbiæ maris,{x}

elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

{v}11{/v}Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab,{x}

in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.

{v}12{/v}Tui sunt cæli, et tua est terra,{x}

orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

{v}13{/v}Aquilónem et austrum tu creásti,{x}

Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

{v}14{/v}Tibi bráchium cum poténtia;{x}

firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

{v}15{/v}Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ.{x}

Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam.

{v}16{/v}Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem.{x}

Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

{v}17{/v}et in nómine tuo exsultábunt tota die{x}

et in iustítia tua exaltabúntur,

{v}18{/v}quóniam decor virtútis eórum tu es,{x}

et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

{v}19{/v}Quia Dómini est scutum nostrum,{x}

et Sancti Israel rex noster.

II

{v}20{/v}Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti:{+}

«Pósui adiutórium in poténte{x}

et exaltávi eléctum de plebe.

{v}21{/v}Invéni David servum meum;{x}

óleo sancto meo unxi eum.

{v}22{/v}Manus enim mea firma erit cum eo,{x}

et bráchium meum confortábit eum.

{v}23{/v}Nihil profíciet inimícus in eo,{x}

et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

{v}24{/v}Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius{x}

et odiéntes eum percútiam.

{v}25{/v}Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso,{x}

et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

{v}26{/v}Et ponam super mare manum eius{x}

et super flúmina déxteram eius.

{v}27{/v}Ipse invocábit me: “Pater meus es tu,{x}

Deus meus et refúgium salútis meæ”.

{v}28{/v}Et ego primogénitum ponam illum,{x}

excélsum præ régibus terræ.

{v}29{/v}In ætérnum servábo illi misericórdiam meam{x}

et testaméntum meum fidéle ipsi.

{v}30{/v}Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius{x}

et thronum eius sicut dies cæli».

III

{v}31{/v}«Si autem derelíquerint fílii eius legem meam{x}

et in iudíciis meis non ambuláverint,

{v}32{/v}si iustificatiónes meas profanáverint{x}

et mandáta mea non custodíerint,

{v}33{/v}visitábo in virga delíctum eórum{x}

et in verbéribus iniquitátem eórum.

{v}34{/v}Misericórdiam autem meam non avértam ab eo,{x}

neque méntiar in veritáte mea.

{v}35{/v}Non profanábo testaméntum meum{x}

et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

{v}36{/v}Semel iurávi in sancto meo:{x}

David non méntiar.

{v}37{/v}Semen eius in ætérnum manébit,{x}

et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

{v}38{/v}et sicut luna firmus stabit in ætérnum{x}

et testis in cælo fidélis».

Psalmus {r:Ps}88 (89), 39-53{/r}
Lamentatio de ruina domus David
Erexit cornu salutis nobis in domo David (Lc 1, 69).

IV

{v}39{/v}Tu vero reppulísti et reiecísti,{x}

irátus es contra christum tuum;

{v}40{/v}evertísti testaméntum servi tui,{x}

profanásti in terram diadéma eius.

{v}41{/v}Destruxísti omnes muros eius,{x}

posuísti munitiónes eius in ruínas.

{v}42{/v}Diripuérunt eum omnes transeúntes viam,{x}

factus est oppróbrium vicínis suis.

{v}43{/v}Exaltásti déxteram depriméntium eum,{x}

lætificásti omnes inimícos eius.

{v}44{/v}Avertísti áciem gládii eius{x}

et non es auxiliátus ei in bello.

{v}45{/v}Finem posuísti splendóri eius{x}

et sedem eius in terram collisísti.

{v}46{/v}Minorásti dies iuventútis eius,{x}

perfudísti eum confusióne.

V

{v}47{/v}Usquequo, Dómine, abscondéris in finem,{x}

exardéscet sicut ignis ira tua?

{v}48{/v}Memoráre, quam brevis mea substántia.{x}

Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

{v}49{/v}Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem,{x}

éruet ánimam suam de manu ínferi?

{v}50{/v}Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine,{x}

sicut iurásti David in veritáte tua?

{v}51{/v}Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum,{x}

quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

{v}52{/v}quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine,{x}

quo exprobravérunt vestígia christi tui.

{v}53{/v}Benedíctus Dóminus in ætérnum.{x}

Fiat, fiat.

HTML © Juraj Vidéky