Psalmus {r:Ps}87 (88){/r}
Hominis graviter ægrotantis oratio
Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum (Lc 22, 53).
I

{v}2{/v}Dómine, Deus salútis meæ,{x}

in die clamávi et nocte coram te.

{v}3{/v}Intret in conspéctu tuo orátio mea;{x}

inclína aurem tuam ad precem meam.

{v}4{/v}Quia repléta est malis ánima mea,{x}

et vita mea inférno appropinquávit.

{v}5{/v}Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum,{x}

factus sum sicut homo sine adiutório.

{v}6{/v}Inter mórtuos liber,{x}

sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris;

quorum non es memor ámplius,{x}

et ipsi de manu tua abscíssi sunt.

{v}7{/v}Posuísti me in lacu inferióri,{x}

in tenebrósis et in umbra mortis.

{v}8{/v}Super me gravátus est furor tuus,{x}

et omnes fluctus tuos induxísti super me.

II

{v}9{/v}Longe fecísti notos meos a me,{x}

posuísti me abominatiónem eis;

conclúsus sum et non egrédiar.{x}

{v}10{/v}Oculi mei languérunt præ afflictióne.

Clamávi ad te, Dómine, tota die,{x}

expándi ad te manus meas.

{v}11{/v}Numquid mórtuis fácies mirabília,{x}

aut surgent umbræ et confitebúntur tibi?

{v}12{/v}Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam{x}

et veritátem tuam in loco perditiónis?

{v}13{/v}Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua{x}

et iustítia tua in terra obliviónis?

{v}14{/v}Et ego ad te, Dómine, clamávi,{x}

et mane orátio mea prævéniet te.

{v}15{/v}Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam,{x}

abscóndis fáciem tuam a me?

{v}16{/v}Pauper sum ego et móriens a iuventúte mea;{x}

portávi pavóres tuos et conturbátus sum.

{v}17{/v}Super me transiérunt iræ tuæ,{x}

et terróres tui excidérunt me.

{v}18{/v}Circuiérunt me sicut aqua tota die,{x}

circumdedérunt me simul.

{v}19{/v}Elongásti a me amícum et próximum,{x}

et noti mei sunt ténebræ.

HTML © Juraj Vidéky