Psalmus {r:Ps}86 (87){/r}
Ierusalem omnium gentium mater
Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra (Gal 4, 26).

{v}1{/v}Fundaménta eius in móntibus sanctis;{+}

{v}2{/v}díligit Dóminus portas Sion{x}

super ómnia tabernácula Iacob.

{v}3{/v}Gloriósa dicta sunt de te,{x}

cívitas Dei!

{v}4{/v}Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me;{+}

ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia:{x}

hi nati sunt illic.

{v}5{/v}Et de Sion dicétur: «Hic et ille natus est in ea;

et ipse firmávit eam Altíssimus».

{v}6{/v}Dóminus réferet in librum populórum:{x}

«Hi nati sunt illic».

{v}7{/v}Et cantant sicut choros ducéntes:{x}

«Omnes fontes mei in te».

HTML © Juraj Vidéky