Psalmus {r:Ps}85 (86), 1-10{/r}
Psalmus {r:Ps}85 (86){/r}
Pauperis in rebus adversis oratio
Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra (2 Cor 1, 3. 4).

{v}1{/v}Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me,{x}

quóniam inops et pauper sum ego.

{v}2{/v}Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum;{x}

salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.

{v}3{/v}Miserére mei, Dómine,{x}

quóniam ad te clamávi tota die.

{v}4{/v}Lætífica ánimam servi tui,{x}

quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.

{v}5{/v}Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis{x}

et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te.

{v}6{/v}Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam{x}

et inténde voci deprecatiónis meæ.

{v}7{/v}In die tribulatiónis meæ clamávi ad te,{x}

quia exáudies me.

{v}8{/v}Non est símilis tui in diis, Dómine,{x}

et nihil sicut ópera tua.

{v}9{/v}Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient{+}

et adorábunt coram te, Dómine,{x}

et glorificábunt nomen tuum,

{v}10{/v}quóniam magnus es tu et fáciens mirabília:{x}

tu es Deus solus.

{v}11{/v}Doce me, Dómine, viam tuam,{x}

et ingrédiar in veritáte tua;

simplex fac cor meum,{x}

ut tímeat nomen tuum.

{v}12{/v}Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo{x}

et glorificábo nomen tuum in ætérnum,

{v}13{/v}quia misericórdia tua magna est super me,{x}

et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.

{v}14{/v}Deus, supérbi insurrexérunt super me,{+}

et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam,{x}

et non proposuérunt te in conspéctu suo.

{v}15{/v}Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors,{x}

pátiens et multæ misericórdiæ et veritátis,

{v}16{/v}réspice in me et miserére mei;{+}

da fortitúdinem tuam púero tuo{x}

et salvum fac fílium ancíllæ tuæ.

{v}17{/v}Fac mecum signum in bonum,{+}

ut vídeant, qui odérunt me, et confundántur,{x}

quóniam tu, Dómine, adiuvísti me et consolátus es me.

HTML © Juraj Vidéky